© Cicero
E-Text: The Latin Library.
Ego omni officio ac potius pietate erga te ceteris satisfacio omnibus, mihi ipse numquam satisfacio; tanta enim magnitudo est tuorum erga me meritorum, ut, quoniam tu nisi perfecta re de me non conquiesti, ego, quia non idem in tua causa efficio, vitam mihi esse acerbam putem. In causa haec sunt: Ammonius, regis legatus, aperte pecunia nos oppugnat, res agitur per eosdem creditores, per quos, cum tu aderas, agebatur; regis causa si qui sunt qui velint, qui pauci sunt, omnes rem ad Pompeium deferri volunt, senatus religionis calumniam non religione, sed malevolentia et illius regiae largitionis invidia comprobat. Pompeium et hortari et orare et iam liberius accusare et monere, ut magnam infamiam fugiat, non desistimus; sed plane nec precibus nostris nec admonitionibus relinquit locum, nam cum in sermone quotidiano, tum in senatu palam sic egit causam tuam, ut neque eloquentia maiore quisquam nec gravitate nec studio nec contentione agere potuerit, cum summa testificatione tuorum in se officiorum et amoris erga te sui. Marcellinum tibi esse iratum scis: is hac regia causa excepta ceteris in rebus se acerrimum tui defensorem fore ostendit. Quod dat, accipimus: quod instituit referre de religione et saepe iam retulit, ab eo deduci non potest. Res ante Idus acta sic est—nam haec Idibus mane scripsi—: Hortensii et mea et Luculli sententia cedit religioni de exercitu— teneri enim res aliter non potest—, sed ex illo senatus consulto, quod te referente factum est, tibi decernit, ut regem reducas, quod commodo rei publicae facere possis, ut exercitum religio tollat, te auctorem senatus retineat. Crassus tres legatos decernit, nec excludit Pompeium, censet enim etiam ex iis, qui cum imperio sint; Bibulus tres legatos ex iis, qui privati sint. Huic assentiuntur reliqui consulares praeter Servilium, qui omnino reduci negat oportere, et Volcatium, qui Lupo referente Pompeio decernit, et Afranium, qui assentitur Volcatio, quae res auget suspicionem Pompeii voluntatis [, nam advertebatur Pompeii familiares assentiri VoIcatio]. Laboratur vehementer; inclinata res est: Libonis et Hypsaei non obscura concursatio et contentio omniumque Pompeii familiarium studium in eam opinionem rem adduxerunt, ut Pompeius cupere videatur, cui qui nolunt, iidem tibi, quod eum ornasti, non sunt amici; non in causa auctoritatem eo minorem habemus, quod tibi debemus, gratiam autem nostram exstinguit hominum suspicio, quod Pompeio se gratificari putant. Ut in rebus multo ante, quam profectus es, ab ipso rege et ab intimis ac domesticis Pompeii clam exulceratis, deinde palam a consularibus exagitatis et in summam invidiam adductis, ita versamur: nostram fidem omnes, amorem tui absentis praesentes tui cognoscent; si esset in iis fides, in quibus summa esse debebat, non laboraremus.
II. Scr. Romae a.d. XVI. Kal. Februarias a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
Idibus Ianuariis in senatu nihil est confectum, propterea quod dies magna ex parte consumptus est altercatione Lentuli consulis et Caninii tribuni pl. Eo die nos quoque multa verba fecimus maximeque visi sumus senatum commemoratione tuae voluntatis erga illum ordinem permovere. Itaque postridie placuit ut breviter sententiam diceremus; videbatur enim reconciliata nobis voluntas esse senatus, quod cum dicendo, tum singulis appellandis rogandisque perspexeram; itaque, cum sententia prima Bibuli pronuntiata esset, ut tres legati regem reducerent, secunda Hortensii, ut tu sine exercitu reduceres, tertia Volcatii, ut Pompeius reduceret, postulatum est, ut Bibuli sententia divideretur: quatenus de religione dicebat, cui quidem rei iam obsisti non poterat, Bibulo assensum est; de tribus legatis frequentes ierunt in alia omnia. Proxima erat Hortensii sententia, cum Lupus, tribunus pl., quod ipse de Pompeio retulisset, intendere coepit ante se oportere discessionem facere quam consulares. eius orationi vehementer ab omnibus reclamatum est, erat enim et iniqua et nova; consules neque concedebant neque valde repugnabant, diem consumi volebant—id quod est factum—, perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quamquam aperte Volcatio assentirentur; multi rogabantur, atque id ipsum consulibus non invitis, nam ei Bibuli sententiam valere cupierant. Hac controversia usque ad noctem ducta senatus dimissus est. Ego eo die casu apud Pompeium coenavi nactusque tempus hoc magis idoneum quam umquam antea, quod post tuum discessum is dies honestissimus nobis fuerat in senatu, ita sum cum illo locutus, ut mihi viderer animum hominis ab omni alia cogitatione ad tuam dignitatem tuendam traducere: quem ego ipsum cum audio, prorsus eum libero omni suspicione cupiditatis; cum autem eius familiares omnium ordinum video, perspicio, id quod iam omnibus est apertum, totam rem istam iam pridem a certis hominibus non invito rege ipso consiliariisque eius esse corruptam. Haec scripsi a.d. XVI. Kal. Februarias ante lucem: eo die senatus erat futurus. Nos in senatu, quemadmodum spero, dignitatem nostram, ut potest in tanta hominum perfidia et iniquitate, retinebimus; quod ad popularem rationem attinet, hoc videmur esse consecuti, ut ne quid agi cum populo aut salvis auspiciis aut salvis legibus aut denique sine vi posset. De his rebus pridie, quam haec scripsi, senatus auctoritas gravissima intercessit, cui cum Cato et Caninius intercessissent, tamen est perscripta; eam ad te missam esse arbitror: de ceteris rebus, quidquid erit actum, scribam ad te et, ut quam rectissime agatur, omni mea cura opera, diligentia gratia providebo.
III. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
A. Trebonio, qui in tua provincia magna negotia et ampla et expedita habet, multos annos utor valde familiariter: is cum antea semper et suo splendore et nostra ceterorumque amicorum commendatione gratiosissimus in provincia fuit, tum hoc tempore propter tuum in me amorem nostramque necessitudinem vehementer confidit his meis litteris se apud te gratiosum fore; quae ne spes eum fallat, vehementer rogo te commendoque tibi eius omnia negotia, libertos procuratores familiam, in primisque ut, quae T. Ampius de eius re decrevit, ea comprobes omnibusque rebus eum ita tractes, ut intelligat meam commendationem non vulgarem fuisse.
IV. Scr. Romae mense Ianuario (XV. Kal. Febr.) a.u.c.
698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
A.d. XVI. Kal. Febr. cum in senatu pulcherrime staremus, quod iam illam sententiam Bibuli de tribus legatis pridie eius diei fregeramus, unumque certamen esset relictum, cum sententia Volcatii, res ab adversariis nostris extracta est variis calumniis; causam enim frequenti senatu non magna varietate magnaque invidia eorum, qui a te causam regiam alio traferebant, obtinebamus. Eo die acerbum habuimus Curionem, Bibulum multo iustiorem, paene etiam amicum; Caninius et Cato negarunt se legem ullam ante comitia esse laturos. Senatus haberi ante Kalendas Februarias per legem Pupiam, id quod scis, non potest, neque mense Februario toto nisi perfectis aut reiectis legationibus. Haec tamen opinio est populi Romani, a tuis invidis atque obtrectatoribus nomen inductum fictae religionis, non tam ut te impediret, quam ut ne quis propter exercitus cupiditatem Alexandream vellet ire. Dignitatis autem tuae nemo est quin existimet habitam esse rationem ab senatu; nemo est enim, qui nesciat, quo minus discessio fieret, per adversarios tuos esse factum: qui nunc populi nomine, re autem vera sceleratissimo latrocinio si quae conabuntur agere, satis mihi provisum est, ut ne quid salvis auspiciis aut legibus aut etiam sine vi agere possent. Ego neque de meo studio neque de nonnullorum iniuria scribendum mihi esse arbitror; quid enim aut me ostentem, qui, si vitam pro tua dignitate profundam, nullam partem videar meritorum tuorum assecutus, aut de aliorum iniuriis querar, quod sine summo dolore facere non possum? Ego tibi a vi, hac praesertim imbecillitate magistratuum, praestare nihil possum: vi excepta possum confirmare te et senatus et populi Romani summo studio amplitudinem tuam retenturum.
Va. Scr. Romae a.d. III. Non. Februar. a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
Tametsi mihi nihil fuit optatius, quam ut primum abs te ipso, delude a ceteris omnibus quam gratissimus erga te esse cognoscerer, tamen afficior summo dolore eiusmodi tempora post tuam profectionem consecuta esse, ut et meam et ceterorum erga te fidem et benevolentiam absens experirere: te videre et sentire eandem fidem esse hominum in tua dignitate, quam ego in mea salute sum expertus, ex tuis litteris intellexi. Nos cum maxime consilio studio, labore gratia de causa regia niteremur, subito exorta est nefaria Catonis promulgatio, quae nostra studia impediret et animos a minore cura ad summum timorem traduceret; sed tamen, in eius modi perturbatione rerum quamquam omnia sunt metuenda, nihil magis quam perfidiam timemus, et Catoni quidem, quoquo modo se res habet, profecto resistemus. De Alexandrina re causaque regia tantum habeo polliceri, me tibi absenti tuisque praesentibus cumulate satisfacturum, sed vereor, ne aut eripiatur causa regia nobis aut deseratur, quorum utrum minus velim, non facile possum existimare; sed, si res coget, est quiddam tertium, quod nec Q. Selicio nec mihi displicebat, ut neque iacere regem pateremur nec nobis repugnantibus ad eum deferri, ad quem prope iam delatum existimatur. A nobis agentur omnia diligenter, ut neque, si quid obtineri poterit, non contendamus nec, si quid non obtinuerimus, repulsi esse videamur: tuae sapientiae magnitudinisque animi est omnem amplitudinem et dignitatem tuam in virtute atque in rebus gestis tuis atque in tua gravitate positam existimare; si quid ex its rebus, quas tibi fortuna largita est, nonnullorum hominum perfidia detraxerit, id maiori illis fraudi quam tibi futurum. A me nullum tempus praetermittitur de tuis rebus et agendi et cogitandi; utor ad omnia Q. Selicio, neque enim prudentiorem quemquam ex tuis neque fide maiore esse iudico neque amantiorem tui.
Vb. Scr. Romae mense Februario (post VI. Idus) a.u.c.
698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
Hic quae agantur quaeque acta sint, [ea] te et litteris multorum et nuntiis cognosse arbitror; quae autem posita sunt in coniectura quaeque videntur fore, ea puto tibi a me scribi oportere. Posteaquam Pompeius et apud populum a.d. VIII. Idus Februarias, cum pro Milone diceret, clamore convicioque iactatus est in senatuque a Catone aspere et acerbe nimium magno silentio est accusatus, visus est mihi vehementer esse perturbatus; itaque Alexandrina causa, quae nobis adhuc integra est—nihil enim tibi detraxit senatus nisi id, quod per eandem religionem dari alteri non potest—, videtur ab illo plane esse deposita. Nunc id speramus idque molimur, ut rex, cum intelligat sese, quod cogitabat, ut a Pompeio reducatur, assequi non posse et, nisi per te sit restitutus, desertum se atque abiectum fore, proficiscatur ad te: quod sine ulla dubitatione, si Pompeius paullum mode ostenderit sibi placere, faciet, sed nosti hominis tarditatem et taciturnitatem; nos tamen nihil, quod ad eam rem pertinent, praetermittimus. Ceteris iniuriis, quae propositae sunt a Catone, facile, ut spero, resistemus. Amicum ex consularibus neminem tibi esse video praeter Hortensium et Lucullum; ceteri sunt partim obscurius iniqui, partim non dissimulanter irati: tu fac animo forti magnoque sis speresque fore, ut fracto impetu levissimi hominis tuam pristinam dignitatem et gloriam consequare.
VI. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
Quae gerantur, accipies ex Pollione, qui omnibus negotiis non interfuit solum, sed praefuit. Me in summo dolore, quem [in] tuis rebus capio, maxime scilicet consolatur spes, quod valde suspicor fore, ut infringatur hominum improbitas et consiliis tuorum amicorum et ipsa die, quae debilitat cogitationes et inimicorum et proditorum tuorum; facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis, nam, etsi minore in re violatur tua dignitas, quam mea afflicta est, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. Sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus: illustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque exspecta: non fallam opinionem tuam.
VII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 698.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
Legi tuas litteras, quibus ad me scribis gratum tibi esse, quod crebro certior per me fias de omnibus rebus et meam erga te benevolentiam facile perspicias: quorum alterum mihi, ut te plurimum diligam, facere necesse est, si volo is esse, quem tu me esse voluisti; alterum facio libenter, ut, quoniam intervallo locorum et temporum diiuncti sumus, per litteras tecum quam saepissime colloquar. Quod si rarius fiet, quam tu exspectabis, id erit causae, quod non eius generis meae litterae sunt, ut eas audeam temere committere: quoties mihi certorum hominum potestas erit, quibus recte dem, non praetermittam. Quod scire vis, qua quisque in te fide sit et voluntate, difficile dictu est de singulis: unum illud audeo, quod antea tibi saepe significavi, nunc quoque re perspecta et cognita scribere, vehementer quosdam homines et eos maxime, qui te et maxime debuerunt et plurimum iuvare potuerunt, invidisse dignitati tuae simillimamque in re dissimili tui temporis nunc et nostri quondam fuisse rationem, ut, quos tu rei publicae causa laeseras, palam te oppugnarent, quorum auctoritatem, dignitatem voluntatemque defenderas, non tam memores essent virtutis tuae, quam laudis inimici. Quo quidem tempore, ut perscripsi ad te antea, cognovi Hortensium percupidum tui, studiosum Lucullum, ex magistratibus autem L. Racilium et fide et animo singulari; nam nostra propugnatio ac defensio dignitatis tuae propter magnitudinem beneficii tui fortasse plerisque officii maiorem auctoritatem habere videatur quam sententiae. Praeterea quidem de consularibus nemini possum aut studii erga te aut officii aut amici animi esse testis: etenim Pompeium, qui mecum saepissime non solum a me provocatus, sed etiam sua sponte de te communicare solet, scis temporibus illis non saepe in senatu fuisse; cui quidem litterae tuae, quas proxime miseras, quod facile intellexerim, periucundae fuerunt. Mihi quidem humanitas tua vel summa potius sapientia non iucunda solum, sed etiam admirabilis visa est; virum enim excellentem et tibi tua praestanti in eum liberalitate devinctum nonnihil suspicantem propter aliquorum opinionem suae cupiditatis te ab se abalienatum illa epistola retinuisti, qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare. Quare ea, quae scribam, sic habeto, me cum illo re saepe communicata de illius ad te sententia atque auctoritate scribere: quoniam senatus consultum nullum exstat, quo reductio regis Alexandrini tibi adempta sit, eaque, quae de ea perscripta est auctoritas, cui scis intercessum esse, ut ne quis omnino regem reduceret, tantam vim habet, ut magis iratorum hominum studium quam constantis senatus consilium esse videatur, te perspicere posse, qui Ciliciam Cyprumque teneas, quid efficere et quid consequi possis, et, si res facultatem habitura videatur, ut Alexandream atque Aegyptum tenere possis, esse et tuae et nostri imperii dignitatis Ptolemaide aut aliquo propinquo loco rege collocato te cum classe atque exercitu proficisci Alexandream, ut, eam cum pace praesidiisque firmaris, Ptolemaeus redeat in regnum; ita fore, ut et per te restituatur, quemadmodum senatus initio censuit, et sine multitudine reducatur, quemadmodum homines religiosi Sibyllae placere dixerunt. Sed haec sententia sic et illi et nobis probabatur, ut ex eventu homines de tuo consilio existimaturos videremus: si cecidisset, ut volumus et optamus, omnes te et sapienter et fortiter, si aliquid esset offensum, eosdem illos et cupide et temere fecisse dicturos: quare, quid assequi possis, non tam facile est nobis quam tibi, cuius prope in conspectu Aegyptus est, iudicare; nos quidem hoc sentimus, si exploratum tibi sit posse te illius regni potiri, non esse cunctandum, si dubium sit, non esse conandum. Illud tibi affirmo, si rem istam ex sententia gesseris, fore, ut absens a multis, cum redieris, ab omnibus collaudere, offensionem esse periculosam propter interpositam auctoritatem religionemque video; sed ego te, ut ad certam laudem adhortor, sic a dimicatione deterreo redeoque ad illud, quod initio scripsi, totius facti tui iudicium non tam ex consilio tuo quam ex eventu homines esse facturos. Quod si haec ratio rei gerendae periculosa tibi esse videbitur, placebat illud, ut, si rex amicis tuis, qui per provinciam atque imperium tuum pecunias ei credidissent, fidem suam praestitisset, et auxiliis eum tuis et copiis adiuvares; eam esse naturam et regionem provinciae tuae, ut illius reditum vel adiuvando confirmares vel negligendo impedires. In hac ratione quid res, quid causa, quid tempus ferat, to facillime optimeque perspicies; quid nobis placuisset, ex me potissimum putavi te scire oportere. Quod mihi de nostro statu, de Milonis familiaritate, de levitate et imbecillitate Clodii gratularis, minime miramur te tuis ut egregium artificem praeclaris operibus laetari: quamquam est incredibilis hominum perversitas—graviore enim verbo uti non libet—, qui nos, quos favendo in communi causa retinere potuerunt, invidendo abalienarunt; quorum malevolentissimis obtrectationibus nos scito de vetere illa nostra diuturnaque sententia prope iam esse depulsos, non nos quidem ut nostrae dignitatis simus obliti, sed ut habeamus rationem aliquando etiam salutis. Poterat utrumque praeclare, si esset fides, si gravitas in hominibus consularibus; sed tanta est in plerisque levitas, ut eos non tam constantia in re publica nostra delectet, quam splendor offendat. Quod eo liberius ad te scribo, quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti, simulque quod video non, ut antehac putabam, novitati esse invisum meae, in te enim, homine omnium nobilissimo, similia invidorum vitia perspexi, quem tamen illi esse in principibus facile sunt passi, evolare altius certe noluerunt. Gaudeo tuam dissimilem fuisse fortunam, multum enim interest, utrum laus imminuatur, an salus deseratur; me meae tamen ne nimis poeniteret, tua virtute perfectum est, curasti enim, ut plus additum ad memoriam nominis nostri quam demptum de fortuna videretur. Te vero emoneo cum beneficiis tuis, tum amore incitatus meo, ut omnem gloriam, ad quam a pueritia inflammatus fuisti, omni cura atque industria consequare magnitudinemque animi tui, quam ego semper sum admiratus semperque amavi, ne umquam inflectas cuiusquam iniuria. Magna est hominum opinio de te, magna commendatio liberalitatis, magna memoria consulatus tui: haec profecto vides quanto expressiora quantoque illustriora futura sint, cum aliquantum ex provincia atque ex imperio laudis accesserit; quamquam te ita gerere volo, quae per exercitum atque imperium gerenda sunt, ut haec multo ante meditere, huc te pares, haec cogites, ad haec te exerceas sentiasque id, quod quia semper sperasti, non dubito quin adeptus intelligas, te facillime posse obtinere summum atque altissimum gradum civitatis: quae quidem mea cohortatio ne tibi inanis aut sine causa suscepta videatur, illa me ratio movit, ut te ex nostris eventis communibus admonendum putarem, ut considerares, in omni reliqua vita quibus crederes, quos caveres. Quod scribis te velle scire, qui sit rei publicae status, summa dissensio est, sod contentio dispar; nam, qui plus opibus, armis, potentia valent, profecisse tantum mihi videntur stultitia et inconstantia adversariorum, ut etiam auctoritate iam plus valerent: itaque perpaucis adversantibus omnia, quae ne per populum quidem sine seditione se assequi arbitrabantur, per senatum consecuti sunt; nam et stipendium Caesari decretum est et decem legati et, ne lege Sempronia succederetur, facile perfectum est. Quod eo ad te brevius scribo, quia me status hic rei publicae non delectat; scribo tamen, ut te admoneam, quod ipse litteris omnibus a pueritia deditus experiendo tamen magis quam discendo cognovi, tu tuis rebus integris discas, neque salutis nostrae rationem habendam nobis esse sine dignitate neque dignitatis sine salute. Quod mihi de filia et de Crassipede gratularis, agnosco humanitatem tuam speroque et opto nobis hanc coniunctionem voluptati fore. Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adolescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tun in primis imitatione tui fac erudias, nulla enim erit hac praestantior disciplina: quem nos, et quia tuus et quia te dignus est filius et quia nos diligit semperque dilexit, in primis amamus carumque habemus.
VIII. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 699.
M. CICERO S. D. P. LENTULO PROCOS.
De omnibus rebus, quae ad te pertinent, quid actum, quid constitutum sit, quid Pompeius susceperit, optime ex M. Plaetorio cognosces, qui non solum interfuit his rebus, sed etiam praefuit neque ullum officium erga te hominis amantissimi, prudentissimi, diligentissimi praetermisit. Ex eodem de toto statu rerum communium cognosces; quae quales sint, non facile est scribere: sunt quidem certe in amicorum nostrorum potestate, atque ita, ut nullam mutationem umquam hac hominum aetate habitura res esse videatur. Ego quidem, ut debeo et ut tute mihi praecepisti et ut me pietas utilitasque cogit, me ad eius rationes adiungo, quem tu in meis rationibus tibi esse adiungendum putasti; sed te non praeterit, quam sit difficile sensum in re publica, praesertim rectum et confirmatum, deponere. Verumtamen ipse me conformo ad eius voluntatem, a quo honeste dissentire non possum, neque id facio, ut forsitan quibusdam videar, simulatione, tantum enim animi inductio et mehercule amor erga Pompeium apud me valet, ut, quae illi utilia sunt et quae ille vult, ea mihi omnia iam et recta et vera videantur, neque, ut ego arbitror, errarent ne adversarii quidem eius, si, cum pares esse non possent, pugnare desisterent. Me quidem etiam illa res consolatur, quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad nostra me studia referam litterarum: quod profecto faciam, si mihi per eiusdem amicitiam licebit; quae enim proposita fuerant nobis, cum et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus, dignitas in sententiis dicendis, libertas in re publica capessenda, ea sublata tota sunt, nec mihi magis quam omnibus, nam aut assentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum. Haec ego ad te ob eam causam maxime scribo, ut iam de tua quoque ratione meditere. Commutata tota ratio est senatus, iudiciorum, rei totius publicae: otium nobis exoptandum est, quod ii, qui potiuntur rerum, praestaturi videntur, si quidam homines patientius eorum potentiam ferre potuerint; dignitatem quidem illam consularem fortis et constantis senatoris nihil est quod cogitemus: amissa culpa est eorum, qui a senatu et ordinem coniunctissimum et hominem clarissimum abalienarunt. Sed, ut ad ea, quae coniunctiora rebus tuis sunt, revertar, Pompeium tibi valde amicum esse cognovi et eo tu consule, quantum ego perspicio, omnia, quae voles, obtinebis, quibus in rebus me sibi ille affixum habebit neque a me ulla res, quae ad te pertineat, negligetur, neque enim verebor, ne sim ei molestus, cui iucundum erit etiam propter se ipsum, cum me esse gratum videbit. Tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse minimam, quae ad te pertineat, quae mihi non carior sit quam meae res omnes, idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satisfacere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satisfacio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi possum. Rem te valde bene gessisse rumor erat; exspectabantur litterae tuae, de quibus eramus iam cum Pompeio locuti, quae si erunt allatae, nostrum studium exstabit in conveniendis magistratibus et senatoribus, ceteraque, quae ad te pertinebunt, cum etiam plus contenderimus, quam possumus, minus tamen faciemus, quam debemus.
IX. Scr. Romae exeunte mense Octobri a.u.c. 700.
M. CICERO S. D. P. LENTULO IMP.
Periucundae mihi fuerunt litterae tuae, quibus intellexi te perspicere meam in te pietatem—quid enim dicam benevolentiam, cum illud ipsum gravissimum et sanctissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis esse videatur?—; quod autem tibi grata mea erga te studia scribis esse, facis tu quidem abundantia quadam amoris, ut etiam grata sint ea, quae praetermitti sine nefario scelere non possunt, tibi autem multo notior atque illustrior meus in te animus esset, si hoc tempore omni, quo diiuncti fuimus, et una et Romae fuissemus: nam in eo ipso, quod te ostendis esse facturum quodque et in primis potes et ego a te vehementer exspecto, in sententiis senatoriis et in omni actione atque administratione rei publicae floruissemus—de qua ostendam equidem paullo post qui sit meus sensus et status, et rescribam tibi ad ea, quae quaeris—, sed certe et ego te auctore amicissimo ac sapientissimo et tu me consiliario fortasse non imperitissimo, fideli quidem et benevolo certe, usus esses—quamquam tua quidem causa te esse imperatorem provinciamque bene gestis rebus cum exercitu victore obtinere, ut debeo, laetor—, sed certe, qui tibi ex me fructus debentur, eos uberiores et praestantiores praesens capere potuisses; in eis vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intelligis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem, quamquam ille perennis inimicus amicorum suorum, qui tuis maximis beneficiis ornatus in te potissimum fractam illam et debilitatam vim suam contulit, nostram vicem ultus est ipse sese, ea est enim conatus, quibus patefactis nullam sibi in posterum non modo dignitatis, sed ne libertatis quidem partem reliquit. Te autem, etsi mallem in meis rebus expertum quam etiam in tuis, tamen in molestia gaudeo eam fidem cognosse hominum non ita magna mercede, quam ego maximo dolore cognoram; de qua ratione tota iam videtur mihi exponendi tempus dari, ut tibi rescribam ad ea, quae quaeris. Certiorem te per litteras scribis esse factum me cum Caesare et cum Appio esse in gratia teque id non reprehendere ascribis; Vatinium autem scire te velle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim, quod tibi ut planius exponam, altius paullo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, initio rerum atque actionum tuarum non solum meis, sed etiam rei publicae restitutum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei publicae, quae te in me restituendo multum adiuvisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio civium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audivit et tu in nostris sermonibus collocutionibusque ipsi vidisti. Etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam; nam neque de monumentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de vi nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus, quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam voluntatem, quam exspectaram, praestiterunt: quae cum viderem—neque erant obscura—, non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant; itaque, quamquam et Pompeio plurimum, te quidem ipso praedicatore ac teste, debebam et eum non solum beneficio, sed amore etiam et perpetuo quodam iudicio meo diligebam, tamen non reputans, quid ille vellet, in omnibus meis sententiis de re publica pristinis permanebam. Ego sedente Cn. Pompeio, cum, ut laudaret P. Sestium, introisset in urbem dixissetque testis Vatinius me fortuna et felicitate C. Caesaris commotum illi amicum esse coepisse, dixi me eam M. Bibuli fortunam, quam ille afflictam putaret, omnium triumphis victoriisque anteferre, dixique eodem teste alio loco eosdem esse, qui Bibulum exire domo prohibuissent, et qui me coegissent: tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus; in quo omnia dicta sunt libertate animoque maximo de vi, de auspiciis, de donatione regnorum, neque vero hac in causa modo, sed constanter saepe in senatu: quin etiam Marcellino et Philippo consulibus Nonis Aprilibus mihi est senatus assensus, ut de agro Campano frequenti senatu Idibus Maiis referretur; num potui magis in arcem illius causae invadere aut magis oblivisci temporum meorum, meminisse actionum? Hac a me sententia dicta magnus animorum motus est factus cum eorum, quorum oportuit, tum illorum etiam, quorum numquam putaram: nam hoc senatus consulto in meam sententiam facto Pompeius, cum mihi nihil ostendisset se esse offensum, in Sardiniam et in Africam profectus est eoque itinere Lucam ad Caesarem venit; ibi multa de mea sententia questus est Caesar, quippe qui etiam Ravennae Crassum ante vidisset ab eoque in me esset incensus; sane moleste Pompeium id ferre constabat, quod ego, cum audissem ex aliis, maxime ex meo fratre cognovi, quem cum in Sardinia Pompeius paucis post diebus, quam Luca discesserat, convenisset, "te", inquit, "ipsum cupio; nihil opportunius potuit accidere: nisi cum Marco fratre diligenter egeris, dependendum tibi est, quod mihi pro illo spopondisti"; quid multa? questus est graviter: sua merita commemoravit; quid egisset saepissime de actis Caesaris cum ipso meo fratre quidque sibi is de me recepisset, in memoriam redegit seque, quae de mea salute egisset, voluntate Caesaris egisse ipsum meum fratrem testatus est; cuius causam dignitatemque mihi ut commendaret, rogavit, ut eam ne oppugnarem, si nollem aut non possem tueri. Haec cum ad me frater pertulisset et cum tamen Pompeius ad me cum mandatis Vibullium misisset, ut integrum mihi de causa Campana ad suum reditum reservarem, collegi ipse me et cum ipsa quasi re publica collocutus sum, ut mihi tam multa pro se perpesso atque perfuncto concederet, ut officium meum memoremque in bene meritos animum fidemque fratris mei praestarem, eumque, quem bonum civem semper habuisset, bonum virum esse pateretur. In illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones perferebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satisfacere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant; erat hoc mihi dolendum, sed multo illud magis, quod inimicum meum—meum autem? immo vero legum, iudiciorum, otii, patriae, bonorum omnium—sic amplexabantur, sic in manibus habebant, sic fovebant, sic me praesente osculabantur, non illi quidem ut mihi stomachum facerent, quem ego funditus perdidi, sed certe ut facere se arbitrarentur: hic ego, quantum humano consilio efficere potui, circumspectis rebus meis omnibus rationibusque subductis summam feci cogitationum mearum omnium, quam tibi, si potero, breviter exponam. Ego, si ab improbis et perditis civibus rem publicam teneri viderem, sicut et meis temporibus scimus et nonnullis aliis accidisse, non modo praemiis, quae apud me minimum valent, sed ne periculis quidem compulsus ullis, quibus tamen moventur etiam fortissimi viri, ad eorum causam me adiungerem, ne si summa quidem eorum in me merita constarent; cum autem in re publica Cn. Pompeius princeps esset vir, is, qui hanc potentiam et gloriam maximis in rem publicam meritis praestantissimisque rebus gestis esset consecutus cuiusque ego dignitatis ab adolescentia fautor, in praetura autem et in consulatu adiutor etiam exstitissem, cumque idem auctoritate et sententia per se, consiliis et studiis tecum me adiuvisset meumque inimicum unum in civitate haberet inimicum, non putavi famam inconstantiae mihi pertimescendam, si quibusdam in sententiis paullum me immutassem meamque voluntatem ad summi viri de meque optime meriti dignitatem aggregassem. In hac sententia complectendus erat mihi Caesar, ut vides, in coniuncta et causa et dignitate: hic multum valuit cum vetus amicitia, quam tu non ignoras mild et Quinto fratri cum Caesare fuisse, tum humanitas eius ac liberalitas brevi tempore et litteris et officiis perspecta nobis et cognita; vehementer etiam res ipsa publica me movit, quae mihi videbatur contentionem, praesertim maximis rebus a Caesare gestis, cam illis viris nolle fieri et, ne fieret, vehementer recusare; gravissime autem me in hanc mentem impulit et Pompeii fides, quam de me Caesari dederat, et fratris mei, quam Pompeio; erant praeterea haec animadvertenda in civitate, quae sunt apud Platonem nostrum scripta divinitus, quales in re publica principes essent, tales reliquos solere esse cives. Tenebam memoria nobis consulibus ea fundamenta iacta iam ex Kalendis Ianuariis confirmandi senatus, ut neminem mirari oporteret Nonis Decembr. tantum vel animi fuisse in illo ordine vel auctoritatis, idemque memineram nobis privatis usque ad Caesarem et Bibulum consules, cum sententiae nostrae magnum in senatu pondus haberent, unum fere sensum fuisse bonorum omnium. Postea, cum tu Hispaniam citeriorem cum imperio obtineres neque res publica consules haberet, sed mercatores provinciarum et seditionum servos ac ministros, iecit quidam casus caput meum quasi certaminis causa in mediam contentionem dissensionemque civilem, quo in discrimine cum mirificus senatus, incredibilis Italiae totius, singularis omnium bonorum consensus in me tuendo exstitisset, non dicam, quid acciderit—multorum est enim et varia culpa—, tantum dicam brevi, non mihi exercitum, sed duces defuisse. In quo, ut iam sit in iis culpa, qui me non defenderunt, non minor est in iis, qui reliquerunt, et, si accusandi sunt, si qui pertimuerunt, magis etiam reprehendendi, si qui se timere simularunt: illud quidem certe nostrum consilium iure laudandum est, qui meos cives et a me conservatos et me servare cupientes spoliatos ducibus servis armatis obiici noluerim declararique maluerim, quanta vis esse potuisset in consensu bonorum, si iis pro me stante pugnare licuisset, cum afflictum excitare potuissent; quorum quidem animum tu non perspexisti solum, cum de me ageres, sed etiam confirmasti atque tenuisti. Qua in causa—non modo non negabo, sed etiam semper et meminero et praedicabo libenter—usus es quibusdam nobilissimis hominibus fortioribus in me restituendo, quam fuerant iidem in tenendo: qua in sententia si constare voluissent, suam auctoritatem simul cum salute mea recuperassent, recreatis enim bonis viris consulatu tuo et constantissimis atque optimis actionibus tuis excitatis, Cn. Pompeio praesertim ad causam adiuncto, cum etiam Caesar rebus maximis gestis singularibus ornatus et novis honoribus ac iudiciis senatus ad auctoritatem eius ordinis adiungeretur, nulli improbo civi locus ad rem publicam violandam esse potuisset; sed attende, quaeso, quae sint consecuta. Primum illa furia muliebrium religionum, qui non pluris fecerat Bonam deam quam tres sorores, impunitatem est illorum sententiis assecutus, qui, cum tribunus pl. poenas a seditioso civi per bonos viros iudicio persequi vellet, exemplum praeclarissimum in posterum vindicandae seditionis de re publica sustulerunt iidemque postea non meum monumentum—non enim illae manubiae meae, sed operis locatio mea fuerat—, monumentum vero senatus hostili nomine et cruentis inustum litteris esse passi sunt: qui me homines quod salvum esse voluerunt, est mihi gratissimum; sed vellem non solum salutis meae, quemadmodum medici, sed, ut aliptae, etiam virium et coloris rationem habere voluissent: nunc, ut Apelles Veneris caput et summa pectoris politissima arte perfecit, reliquam partem corporis inchoatam reliquit, sic quidam homines in capite meo solum elaborarunt, reliquum corpus imperfectum ac rude reliquerunt; in quo ego spem fefelli non modo invidorum, sed etiam inimicorum meorum, qui de uno acerrimo et fortissimo viro meoque iudicio omnium magnitudine animi et constantia praestantissimo, Q. Metello L. f., quondam falsam opinionem acceperant, quem post reditum dictitant fracto animo et demisso fuisse;—est vero probandum, qui et summa voluntate cesserit et egregia animi alacritate afuerit neque sane redire curarit, eum ob id ipsum fractum fuisse, in quo cum omnes homines, tum M. illum Scaurum, singularem virum, constantia et gravitate superasset!—; sed, quod de illo acceperant aut etiam suspicabantur, de me idem cogitabant, abiectiore animo me futurum, cum res publica maiorem etiam mihi animum, quam umquam habuissem, daret, cum declarasset se non potuisse me uno civi carere cumque Metellum unius tribune pl. rogatio, me universa res publica duce senatu comitante Italia, referente consule promulgantibus octo tribunis, comitiis centuriatis cunctis ordinibus hominibus incumbentibus, omnibus denique suis viribus reciperavisset. Neque vero ego mihi postea quidquam assumpsi neque hodie assumo, quod quemquam malevolentissimum iure possit offendere: tantum enitor, ut neque amicis neque etiam alienioribus opera, consilio, labore desim. Hic meae vitae cursus offendit eos fortasse, qui splendorem et speciem huius vitae intuentur, sollicitudinem autem et laborem perspicere non possunt; illud vero non obscure queruntur, in meis sententiis, quibus ornem Caesarean, quasi desciscere me a pristina causa. Ego autem cum illa sequor, quae paullo ante proposui, tum hoc non in postremis, de quo coeperam exponere: non offendes eundem bonorum sensum, Lentule, quem reliquisti, qui confirmatus consulatu nostro, nonnumquam postea interruptus, afflictus ante te consulem, recreatus abs te totus est nunc ab iis, a quibus tuendus fuerat, derelictus, idque non solum fronte atque vultu, quibus simulatio facillime sustinetur, declarant ii, qui tum in nostro illo statu optimates nominabantur, sed etiam sententia saepe iam tabellaque docuerunt; itaque tota iam sapientium civium, qualem me et esse et numerari volo, et sententia et voluntas mutata esse debet, id enim iubet idem ille Plato, quem ego vehementer auctorem sequor, "tantum contendere in re publica, quantum probare tuis civibus posses; vim neque parenti nec patriae afferre oportere." Atque hanc quidem ille causam sibi ait non attingendae rei publicae fuisse, quod, cum offendisset populum Atheniensem prope iam desipientem senectute cumque eum nec persuadendo nec cogendo regi posse vidisset, cum persuaderi posse diffideret, cogi fas esse non arbitraretur: mea ratio fuit alia, quod neque desipiente populo nec integra re mihi ad consulendum, capesseremne rem publicam, implicatus tenebar, sed laetatus tamen sum, quod mihi liceret in eadem causa et mihi utilia et cuivis bono recta defendere; huc accessit commemoranda quaedam et divina Caesaris in me fratremque meum liberalitas: qui mihi, quascumque res gereret, tuendus esset, nunc in tanta felicitate tantisque victoriis, etiamsi in nos non is esset, qui est, tamen ornandus videretur; sic enim te existimare velim, cum a vobis, meae salutis auctoribus, discesserim, neminem esse, cuius officiis me tam esse devinctum non solum confitear, sed etiam gaudeam. Quod quoniam tibi eui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et de Crasso requiris; nam, de Appio quod scribis, sicuti de Caesare, te non reprehendere, gaudeo tibi consilium probari meum. De Vatinio autem, primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem gravissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neve in hoc reo neve in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum veneris—tametsi possum vel absenti, recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris, nam a me ipso laudantur et laudabuntur iidem—; sed tamen defendendi Vatinii fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio, cum illum defenderem, dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi: ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam continuo; si quando illa dicet: "Phaedriam intromittamus commissatum", tu: "Pamphilam cantatum provocemus"; si laudabit haec illius formam, tu huius contra; denique par pro pari referto, quod eam mordeat. Sic petivi a iudicibus, ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo severe seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leviter repungere; neque solum dixi, sed etiam saepe facio deis hominibusque approbantibus. Habes de Vatinio: nunc cognosce de Crasso. Ego, cum mihi cum illo magna iam gratia esset, quod eius omnes gravissimas iniurias communis concordiae causa voluntaria quadam oblivione contriveram, repentinam eius defensionem Gabinii, quem proximis superioribus diebus acerrime oppugnasset, tamen, si sine ulla mea contumelia suscepisset, tulissem; sed, cum me disputantem, non lacessentem laesisset, exarsi non solum praesenti, credo, iracundia—nam ea tam vehemens fortasse non fuisset—, sed, cum inclusum illud odium multarum eius in me iniuriarum, quod ego effudisse me omne arbitrabar, residuum tamen insciente me fuisset, omne repente apparuit: quo quidem tempore ipso quidam homines, et iidem illi, quos saepe nutu significationeque appello, cum se maximum fructum cepisse dicerent ex libertate mea meque tum denique sibi esse visum rei publicae, qualis fuissem, restitutum cumque ea contentio mihi magnum etiam foris fructum tulisset, gaudere se dicebant mihi et illum inimicum et eos, qui in eadem causa essent, numquam amicos futuros; quorum iniqui sermones cum ad me per homines honestissimos perferrentur cumque Pompeius ita contendisset, ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione affectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo Romano esset nostra gratia, paene a meis Laribus in provinciam est profectus—nam, cum mihi condixisset, coenavit apud me in mei generi Crassipedis hortis—, quamobrem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides postulabat. Accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status; de quo sic velim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent: nam neque pugnandum arbitrarer contra tantas opes neque delendum, etiamsi id fieri posset, summorum civium principatum nec permanendum in una sententia conversis rebus ac bonorum voluntatibus mutatis, sed temporibus assentiendum; numquam enim in praestantibus in re publica gubernanda viris laudata est in una sententia perpetua permansio, sed, ut in navigando tempestati obsequi artis est, etiamsi portum tenere non queas, cum vero id possis mutata velificatione assequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic, cum omnibus nobis in administranda re publica propositum esse debeat id, quod a me saepissime dictum est, cum dignitate otium, non idem semper dicere, sed idem semper spectare debemus. Quamobrem, ut paullo ante posui, si essent omnia mihi solutissima, tamen in re publica non alius essem, atque nunc sum; cum vero in hunc sensum et alliciar beneficiis hominum et compellar iniuriis, facile patior ea me de re publica sentire ac dicere, quae maxime cum mihi, tum etiam rei publicae rationibus putem conducere, apertius autem haec ago ac saepius, quod et Quintus, frater meus, legatus est Caesaris et nullum meum minimum dictum, non modo factum, pro Caesare intercessit, quod ille non ita illustri gratia exceperit, ut ego eum mihi devinctum putarem: itaque eius omni et gratia, quae summa est, et opibus, quas intelligis esse maximas, sic fruor, ut meis, nec mihi aliter potuisse videor hominum perditorum de me consilia frangere, nisi cum praesidiis iis, quae semper habui, nunc etiam potentium benevolentiam coniunxissem. His ego consiliis, si te praesentem habuissem, ut opinio mea fert, essem usus eisdem—novi enim temperantiam et moderationem naturae tuae, novi animum cum mihi amicissimum, tum nulla in ceteros malevolentia suffusum, contraque cum magnum et excelsum, tum etiam apertum et simplicem; vidi ego quosdam in te tales, quales te eosdem in me videre potuisti: quae me moverunt, movissent eadem te profecto—; sed, quocumque tempore mihi potestas praesentis tui fuerit, tu eris omnium moderator consiliorum meorum, tibi erit eidem, cui salus mea fuit, etiam dignitas curae: me quidem certe tuarum actionum, sententiarum, voluntatum, rerum denique omnium socium comitemque habebis, neque mihi in omni vita res tam erit ulla proposita, quam ut quotidie vehementius te de me optime meritum esse laetere. Quod rogas, ut mea tibi scripta mittam, quae post discessum tuum scripserim, sunt orationes quaedam, quas Menocrito dabo, neque ita multae, ne pertimescas. Scripsi etiam—nam ab orationibus diiungo me fere referoque ad mansuetiores Musas, quae me nunc maxime, sicut iam a prima adolescentia delectarunt—scripsi igitur Aristotelio more, quemadmodum quidem volui, tres libros in disputatione ac dialogo "de oratore", quos arbitror Lentulo tuo fore non inutiles, abhorrent enim a communibus praeceptis atque omnem antiquorum, et Aristoteliam et Isocratiam, rationem oratoriam complectuntur. Scripsi etiam versibus tres libros de temporibus meis, quos iam pridem ad te misissem, si esse edendos putassem— sunt enim testes et erupt sempiterni meritorum erga me tuorum meaeque pietatis—, sed, quia verebar non eos, qui se laesos arbitrarentur—etenim id feci parce et molliter—, sed eos, quos erat infinitum bene de me meritos omnes nominare; quos tamen ipsos libros, si quem, cui recte committam, invenero, curabo ad te perferendos. Atque istam quidem partem vitae consuetudinisque nostrae totam ad te defero: quantum litteris, quantum studiis, veteribus nostris delectationibus, consequi poterimus, id omne ad arbitrium tuum, qui haec semper amasti, libentissime conferemus. Quae ad me de tuis rebus domesticis scribis quaeque mihi commendas, ea tantae mihi curae sunt, ut me nolim admoneri, rogari vero sine magno dolore vix possim. Quod de Quinti fratris negotio scribis, te priore aestate, quod morbo impeditus in Ciliciam non transieris, conficere non potuisse, nunc autem omnia facturum, ut conficias, id scito esse eiusmodi, ut frater meus vere existimet adiuncto isto fundo patrimonium fore suum per te constitutum. Tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse, quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes etiam et posteritas omnis intelligat esse facturum. Appius in sermonibus antea dictitabat, postea dixit etiam in senatu palam sese, si licitum esset legem curiatam ferre, sortiturum esse cum collega provincias, si curiata lex non esset, se comparaturum cum collega tibique successurum: legemque curiatam consuli ferri opus esse, necesse non esse; se, quoniam ex senatus consulto provinciam haberet, lege Cornelia imperium habiturum, quoad in urbem introisset. Ego, quid ad te tuorum quisque necessariorum scribat, nescio; varias esse opiniones intelligo: sunt, qui patent posse te non decedere, quod sine lege curiata tibi succedatur; sunt etiam, qui, si decedas, a te relinqui posse, qui provinciae praesit: mihi non tam de iure certum est—quamquam ne id quidem valde dubium est—quam illud, ad tuam summam amplitudinem, dignitatem, libertatem, qua te scio libentissime frui solere, pertinere te sine ulla mora provinciam successori concedere, praesertim cum sine suspicione tuae cupiditatis non possis illius cupiditatem refutare; ego utrumque meum puto esse, et, quid sentiam, ostendere et, quod feceris, defendere.
Scripta iam epistola superiore accepi tuas litteras de publicanis, in quibus aequitatem tuam non potui non probare; felicitate a quid vellem consequi potuisses, ne eius ordinis, quem semper ornasti, rem aut voluntatem offenderes. Equidem non desinam tua decreta defendere, sed nosti consuetudinem hominum: scis, quam graviter inimici ipsi illi Q. Scaevolae fuerint; tibi tamen sum auctor, ut, si quibus rebus possis, eum tibi ordinem aut reconcilies aut mitiges: id etsi difficile est, tamen mihi videtur esse prudentiae tuae.
X. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700.
M. CICERO S. D. L. VALERIO IURISCONSULTO
cur enim tibi hoc non gratificer, nescio, praesertim cum his temporibus audacia pro sapientia liceat uti. Lentulo nostro egi per litteras tuo nomine gratias diligenter; sed tu velim desinas iam nostris litteris uti et nos aliquando revisas et ibi malis esse, ubi aliquo numero sis, quam istic, ubi solus sapere videare; quamquam, qui istinc veniunt, partim te superbum esse dicunt, quod nihil respondeas, partim contumeliosum, quod male respondeas; sed iam cupio tecum coram iocari, quare fac, ut quam primum venias neque in Apuliam tuam accedas, ut possimus salvum venisse gaudere; nam, illo si veneris, tamquam Ulixes cognosces tuorum neminem.
Quamquam me nomine neglegentiae suspectum tibi esse doleo, tamen non tam mihi molestum fuit accusari abs te officium meum quam iucundum requiri, praesertim cum, in quo accusabar, culpa vacarem, in quo autem desiderare te significabas meas litteras, prae te ferres perspectum mihi quidem sed tamen dulcem et optatum amorem tuum. Equidem neminem praetermisi, quem quidem ad te perventurum putarem, cui litteras non dederim; etenim quis est tam in scribendo impiger quam ego? A te vero bis terve summum et eas perbrevis accepi. Qua re, si iniquus es in me iudex, condemnabo eodem ego te crimine; sin me id facere noles, te mihi aequum praebere debebis.
Sed de litteris hactenus; non enim vereor ne non scribendo te expleam, praesertim si in eo genere studium meum non aspernabere. Ego te afuisse tam diu a nobis et dolui, quod carui fructu iucundissimae consuetudinis, et laetor, quod absens omnia cum maxima dignitate es consecutus quodque in omnibus tuis rebus meis optatis fortuna respondit. Breve est quod me tibi praecipere meus incredibilis in te amor cogit: tanta est exspectatio vel animi vel ingeni tui ut ego te obsecrare obtestarique non dubitem sic ad nos conformatus revertare ut, quam exspectationem tui concitasti, hanc sustinere ac tueri possis. Et quoniam meam tuorum erga me meritorum memoriam nulla umquam delebit oblivio, te rogo ut memineris, quantaecumque tibi accessiones fient et fortunae et dignitatis, eas te non potuisse consequi ni meis puer olim fidelissimis atque amantissimis consiliis paruisses. Qua re hoc animo in nos esse debebis ut aetas nostra iam ingravescens in amore atque in adulescentia tua conquiescat.
II. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Gravi teste privatus sum amoris summi erga te mei patre tuo, clarissimo viro; qui cum suis laudibus tum vero te filio superasset omnium fortunam si ei contigisset ut te ante videret quam a vita discederet. Sed spero nostram amicitiam non egere testibus. Tibi patrimonium di fortunent! me certe habebis cui et carus aeque sis et iucundus ac fuisti patri.
III. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Rupae studium non defuit declarandorum munerum tuo nomine, sed nec mihi placuit nec cuiquam tuorum quicquam te absente fieri quod tibi, cum venisses, non esset integrum. Equidem [quid] sentiam aut scribam ad te postea pluribus aut, ne ad ea meditere, imparatum te offendam coramque contra istam rationem meam dicam, ut aut te in meam sententiam adducam aut certe testatum apud animum tuum relinquam quid senserim, ut, si quando, quod nolim, displicere tibi tuum consilium coeperit, possis meum recordari. Brevi tamen sic habeto, in eum statum temporum tuum reditum incidere ut iis bonis quae tibi natura, studio, fortuna data sunt facilius omnia quae sunt amplissima in re publica consequi possis quam muneribus. Quorum neque facultatem quisquam admiratur (est enim copiarum, non virtutis) neque quisquam est quin satietate iam defessus sit.
Sed aliter atque ostenderam facio qui ingrediar ad explicandam rationem sententiae meae; qua re omnem hanc disputationem in adventum tuum differo. Summa [te] scito in exspectatione esse eaque a te exspectari quae a summa virtute summoque ingenio exspectanda sunt. Ad quae si es, ut debes, paratus, quod ita esse confido, plurimis maximisque muneribus et nos amicos et civis tuos universos et rem publicam adficies. Illud cognosces profecto, mihi te neque cariorem neque iucundiorem esse quemquam.
IV. M. CICERO S. D. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentis si quid esset quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non exspectas. Tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios, in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant, unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti non intellego. Iocerne tecum per litteras? Civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? Atqui in hoc genere haec mea causa est ut [neque ea quae sentio audeam] neque ea quae non sentio velim scribere.
Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis cohortabor. Est enim tibi gravis adversaria constituta et parata incredibilis quaedam exspectatio; quam tu una re facillime vinces, si hoc statueris, quarum laudum gloriam adamaris, quibus artibus eae laudes comparantur, in iis esse laborandum. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem. Et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei.
V. M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; parte priore 53(?)
Haec negotia quo modo se habeant, epistula ne [ad te] quidem narrare audeo. Tibi, etsi ubicumque es, ut scripsi ad te ante, in eadem es navi, tamen quod abes gratulor, vel quia non vides ea quae nos vel quod excelso et illustri loco sita est laus tua in plurimorum et sociorum et civium conspectu; quae ad nos nec obscuro nec vario sermone sed et clarissima et una omnium voce perfertur.
Unum illud nescio gratulerne tibi an timeam, quod mirabilis est exspectatio reditus tui; non quo verear ne tua virtus opinioni hominum non respondeat, sed mehercule ne, cum veneris, non habeas iam quod cures; ita sunt omnia debilitata iam [et] prope exstincta. Sed haec ipsa nescio rectene sint litteris commissa. Quare cetera cognosces ex aliis. Tu tamen, sive habes aliquam spem de re publica sive desperas, ea para, meditare, cogita quae esse in eo civi ac viro debent qui sit rem publicam adflictam et oppressam miseris temporibus ac perditis moribus in veterem dignitatem et libertatem vindicaturus.
VI. M. CICERO S. D. C. CURIONI
Romae; Quint. 53(?)
Nondum erat auditum te ad Italiam adventare cum Sex. Villium, Milonis mei familiarem, cum his ad te litteris misi. Sed tamen, cum appropinquare tuus adventus putaretur et te iam ex Asia Romam versus profectum esse constaret, magnitudo rei fecit ut non vereremur ne nimis cito mitteremus, cum has quam primum ad te perferri litteras magno opere vellemus.
Ego, si mea in te essent officia solum, Curio, tanta quanta magis a te ipso praedicari quam a me ponderari solent, verecundius a te, si quae magna res mihi petenda esset, contenderem. Grave est enim homini pudenti petere aliquid magnum ab eo de quo se bene meritum putet, ne id quod petat exigere magis quam rogare et in mercedis potius quam benefici loco numerare videatur. Sed quia tua in me [vel] nota omnibus vel ipsa novitate meorum temporum clarissima et maxima beneficia exstiterunt estque animi ingenui, cui multum debeas, eidem plurimum velle debere, non dubitavi id a te per litteras petere quod mihi omnium esset maximum maximeque necessarium. Neque enim sum veritus ne sustinere tua in me vel innumerabilia [officia] non possem, cum praesertim confiderem nullam esse gratiam tuam quam non vel capere animus meus in accipiendo vel in remunerando cumulare atque illustrare posset.
Ego omnia mea studia, omnem operam, curam, industriam, cogitationem, mentem denique omnem in Milonis consulatu fixi et locavi statuique in eo me non offici solum fructum sed etiam pietatis laudem debere quaerere. Neque vero cuiquam salutem ac fortunas suas tantae curae fuisse umquam puto quantae mihi sit honos eius, in quo omnia mea posita esse decrevi. Huic te unum tanto adiumento esse, si volueris, posse intellego ut nihil sit praeterea nobis requirendum. Habemus haec omnia, bonorum studium conciliatum ex tribunatu propter nostram, ut spero te intellegere, causam, vulgi ac multitudinis propter magnificentiam munerum liberalitatemque naturae, iuventutis et gratiosorum in suffragiis studia propter ipsius excellentem in eo genere vel gratiam vel diligentiam, nostram suffragationem, si minus potentem, at probatam tamen et iustam et debitam et propterea fortasse etiam gratiosam. Dux nobis et auctor opus est et eorum ventorum quos proposui moderator quidam et quasi gubernator. Qui si ex omnibus unus optandus esset, quem tecum conferre possemus non haberemus.
Quam ob rem, si me memorem, si gratum, si bonum virum vel ex hoc ipso quod tam vehementer de Milone laborem existimare potes, si dignum denique tuis beneficiis iudicas, hoc a te peto, ut subvenias huic meae sollicitudini et huic meae laudi vel, ut verius dicam, prope saluti tuum studium dices. De ipso T. Annio tantum tibi polliceor, te maioris animi, gravitatis, constantiae benevolentiaeque erga te, si complecti hominem volueris, habiturum esse neminem. Mihi vero tantum decoris, tantum dignitatis adiunxeris ut eundem te facile agnoscam fuisse in laude mea qui fueris in salute.
Ego, ni te videre scirem qua mente haec scriberem, quantum offici sustinerem, quanto opere mihi esset in hac petitione Milonis omni non modo contentione sed etiam dimicatione elaborandum, plura scriberem. nunc tibi omnem rem atque causam meque totum commendo atque trado. unum hoc sic habeto, si a te hanc rem impetraro, me paene plus tibi quam ipsi Miloni debiturum. non enim mihi tam mea salus cara fuit, in qua praecipue sum ab illo adiutus, quam pietas erit in referenda gratia iucunda. eam autem unius tuo studio me adsequi posse confido.
VII. M. CICERO IMP. S. D. C. CURIONI TR. PL.
in castris ad Pindenissum(?); xii Kal. Ian. 51(?)
Sera gratulatio reprehendi non solet, praesertim si nulla neglegentia praetermissa est. Longe enim absum, audio sero. Sed tibi et gratulor et ut sempiternae laudi tibi sit iste tribunatus exopto, teque hortor ut omnia gubernes et moderere prudentia tua, ne te auferant aliorum consilia. Nemo est qui tibi sapientius suadere possit te ipso; numquam labere si te audies. Non scribo hoc temere. Cui scribam video. Novi animum, novi consilium tuum. Non vereor ne quid timide, ne quid stulte facias si ea defendes quae ipse recta esse senties.
Quod [in] rei publicae tempus non incideris sed veneris (iudicio enim tuo, non casu, in ipsum discrimen rerum contulisti tribunatum tuum), profecto vides. Quanta vis in re publica temporum sit, quanta varietas rerum, quam incerti exitus, quam flexibiles hominum voluntates, quid insidiarum, quid vanitatis in vita, non dubito quin cogites. Sed amabo te, cura et cogitationi—nihil novi, sed illud idem quod initio scripsi. Tecum loquere, [et] te adhibe in consilium, te audi, tibi obtempera. Alteri qui melius consilium dare possit quam tu non facile inveniri potest; tibi vero ipsi certe nemo melius dabit. Di immortales! cur ego absum vel spectator laudum tuarum vel particeps vel socius vel minister consiliorum? Tametsi hoc minime tibi deest; sed tamen efficeret magnitudo et vis amoris mei consilio te ut possem iuvare.
Scribam ad te plura alias; paucis enim diebus eram missurus domesticos tabellarios, ut, quoniam sane feliciter et ex mea sententia rem publicam gessimus, unis litteris totius aestatis res gestas ad senatum perscriberem. De sacerdotio tuo quantam curam adhibuerim quamque difficili in re atque causa cognosces ex iis litteris quas Thrasoni, liberto tuo, dedi.
Te, mi Curio, pro tua incredibili in me benevolentia meaque item in te singulari rogo atque oro ne patiare quicquam mihi ad hanc provincialem molestiam temporis prorogari. Praesens tecum egi, cum te tribunum pl. isto anno fore non putarem, itemque petivi saepe per litteras, sed tum quasi a senatore, nobilissimo tamen adulescente et gratiosissimo, nunc a tribuno pl. et a Curione tribuno, non ut decernatur aliquid novi, quod solet esse difficilius, sed ut ne quid novi decernatur, ut et senati consultum et leges defendas, eaque mihi condicio maneat qua profectus sum. Hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
VIII. M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO
Athenis; prid. Non. Quint. 51
Quid? Tu me hoc tibi mandasse existimas ut mihi gladiatorum compositiones, ut vadimonia dilata et Chresti compilationem mitteres et ea quae nobis cum Romae sumus narrare nemo audeat? Vide quantum tibi meo iudicio tribuam (nec mehercule iniuria; politikteron enim te adhuc neminem cognovi): ne illa quidem curo mihi scribas quae maximis in rebus rei publicae geruntur cottidie, nisi quid ad me ipsum pertinebit. Scribent alii, multi nuntiabunt, perferet multa etiam ipse rumor. Qua re ego nec praeterita nec praesentia abs te sed, ut ab homine longe in posterum prospiciente, futura exspecto, ut ex tuis litteris, cum formam rei publicae viderim, quale aedificium futurum sit scire possim. Neque tamen adhuc habeo quod te accusem; neque enim fuit quod tu plus providere posses quam quivis nostrum in primisque ego, qui cum Pompeio compluris dies nullis in aliis nisi de re publica sermonibus versatus sum. Quae nec possunt scribi nec scribenda sunt; tantum habeto, civem egregium esse Pompeium et ad omnia quae providenda sunt in re publica et animo et consilio paratum. Qua re da te homini; complectetur, mihi crede. Iam idem illi et boni et mali cives videntur qui nobis videri solent.
Ego, cum Athenis decem ipsos dies fuissem multumque mecum Gallus noster Caninius, proficiscebar inde prid. Non. Quint., cum hoc ad te litterarum dedi. Tibi cum omnia mea commendatissima esse cupio tum nihil magis quam ne tempus nobis provinciae prorogetur. In eo mihi sunt omnia. Quod quando et quo modo et per quos agendum sit, tu optime constitues.
IX. M. CICERO PRO COS. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
DESIGNATO
Primum tibi, ut debeo, gratulor laetorque cum praesenti tum etiam sperata tua
dignitate, serius non neglegentia mea sed ignoratione rerum omnium. In iis enim
sum locis quo et propter longinquitatem et propter latrocinia tardissime omnia
perferuntur. Et cum gratulor tum vero quibus verbis tibi gratias agam non
reperio, quod ita factus sis ut dederis nobis, quem ad modum scripseras ad me,
quod semper ridere possemus. Itaque, cum primum audivi, ego ille ipse factus sum
(scis quem dicam) egique omnis illos adulescentis quos ille iactitat. Difficile
est loqui; te autem contemplans absentem et quasi tecum coram loquerer
'non edepol quantam rem egeris neque quantum facinus
feceris.. . '
quod quia praeter opinionem mihi acciderat, referebam me ad illud:
'incredibile hoc factum obicitur.'
repente vero incessi 'omnibus laetitiis [laetus].' In quo cum obiurgarer quod
nimio gaudio paene desiperem, ita me defendebam:
'ego voluptatem animi nimiam.. . '
quid quaeris? Dum illum rideo, paene sum factus ille.
Sed haec pluribus multaque alia et de te et ad te cum primum ero aliquid nactus oti. Te vero, mi Rufe, diligo, quem mihi fortuna dedit amplificatorem dignitatis meae, ultorem non modo inimicorum sed etiam invidorum meorum, ut eos partim scelerum suorum, partim etiam ineptiarum paeniteret.
X. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI DESIGNATO
in castris ad Pindenissum; a. d. xvii Kal. Dec. 51
Tu vide quam ad me litterae non perferantur! non enim possum adduci ut abs te, postea quam aedilis es factus, nullas putem datas, praesertim cum esset tanta res tantae gratulationis, de te quia quod sperabam, de Hillo (balbus enim sum) quod non putaram. Atqui sic habeto, nullam me epistulam accepisse tuam post comitia ista praeclara quae me laetitia extulerunt; ex quo vereor ne idem eveniat in meas litteras. Equidem numquam domum misi unam epistulam quin esset ad te altera, nec mihi est te iucundius quicquam nec carius.
Sed (balbi non sumus) ad rem redeamus. Ut optasti, ita est. Velles enim, ais, tantum modo ut haberem negoti quod esset ad laureolam satis; Parthos times quia diffidis copiis nostris. Ergo ita accidit. Nam Parthico bello nuntiato locorum quibusdam angustiis et natura montium fretus ad Amanum exercitum adduxi satis probe ornatum auxiliis et quadam auctoritate apud eos qui me non norant nominis nostri. Multum est enim in his locis: 'hicine est ille qui urbem.. . ? Quem senatus.. . ?' Nosti cetera. Cum venissem ad Amanum, qui mons mihi cum Bibulo communis est divisus aquarum divertiis, Cassius noster, quod mihi magnae voluptati fuit, feliciter ab Antiochea hostem reiecerat, Bibulus provinciam acceperat.
Interea cum meis copiis omnibus vexavi Amaniensis, hostis sempiternos. Multi occisi, capti, reliqui dissipati. Castella munita improviso adventu capta et incensa. Ita victoria iusta imperator appellatus apud Issum, quo in loco, saepe ut ex te audivi, Clitarchus tibi narravit Dareum ab Alexandro esse superatum, abduxi exercitum ad infestissimam Ciliciae partem. Ibi quintum et vicensimum iam diem aggeribus, vineis, turribus oppugnabam oppidum munitissimum, Pindenissum, tantis opibus tantoque negotio ut mihi ad summam gloriam nihil desit nisi nomen oppidi. Quod si, ut spero, cepero, tum vero litteras publice mittam. Haec ad te in praesentia scripsi ut sperares te adsequi id quod optasses.
Sed ut redeam ad Parthos, haec aestas habuit hunc exitum satis felicem; ea quae sequitur magno est in timore. Qua re, mi Rufe, vigila, primum ut mihi succedatur; sin id erit, ut scribis et ut ego arbitror, spissius, illud quod facile est, ne quid mihi temporis prorogetur. De re publica ex tuis litteris, ut antea tibi scripsi, cum praesentia tum etiam futura magis exspecto. Qua re ut ad me omnia quam diligentissime perscribas te vehementer rogo.
XI. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; prid. Non. Apr. 50
Putaresne umquam accidere posse ut mihi verba deessent, neque solum ista vestra oratoria sed haec etiam levia nostratia? Desunt autem propter hanc causam quod mirifice sum sollicitus quidnam de provinciis decernatur. Mirum me desiderium tenet urbis, incredibile meorum atque in primis tui, satietas autem provinciae, vel quia videmur eam famam consecuti ut non tam accessio quaerenda quam fortuna metuenda sit vel quia totum negotium non est dignum viribus nostris, qui maiora onera in re publica sustinere et possim et soleam, vel quia belli magni timor impendet, quod videmur effugere si ad constitutam diem decedemus.
De pantheris per eos qui venari solent agitur mandatu meo diligenter. Sed mira paucitas est, et eas quae sunt valde aiunt queri quod nihil cuiquam insidiarum in mea provincia nisi sibi fiat. Itaque constituisse dicuntur in Cariam ex nostra provincia decedere. Sed tamen sedulo fit et in primis a Patisco. Quicquid erit, tibi erit; sed quid esset plane nesciebamus. Mihi mehercule magnae curae est aedilitas tua. Ipse dies me admonebat; scripsi enim haec ipsis Megalensibus. Tu velim ad me de omni rei publicae statu quam diligentissime perscribas; ea enim certissima putabo quae ex te cognoro.
XII. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
in castris ad Pyramum(?); c. v Kal. Quint. 50
Sollicitus equidem eram de rebus urbanis. Ita tumultuosae contiones, ita molestae Quinquatrus adferebantur; nam citeriora nondum audieramus. Sed tamen nihil me magis sollicitabat quam in his molestiis non me, si quae ridenda essent, ridere tecum; sunt enim multa, sed ea non audeo scribere. Illud moleste fero, nihil me adhuc his de rebus habere tuarum litterarum. Qua re, etsi, cum tu haec leges, ego iam annuum munus confecero, tamen obviae mihi velim sint tuae litterae quae me erudiant de omni re publica, ne hospes plane veniam. Hoc melius quam tu facere nemo potest.
Diogenes tuus, homo modestus, a me cum Philone Pessinuntem discessit. Iter habebant [ad] Adiatorigem, quamquam omnia nec benigna nec copiosa cognorant.
Urbem, urbem, mi Rufe, cole et in ista luce vive! omnis peregrinatio, quod ego ab adulescentia iudicavi, obscura et sordida est iis quorum industria Romae potest illustris esse. Quod cum probe scirem, utinam in sententia permansissem! cum una mehercule ambulatiuncula atque uno sermone nostro omnis fructus provinciae non confero. Spero me integritatis laudem consecutum: non erat minor ex contemnenda quam est ex conservata provincia. Spem triumphi inicis: satis gloriose triumpharem, non essem quidem tam diu in desiderio rerum mihi carissimarum. Sed, ut spero, propediem te videbo. Tu mihi obviam mitte epistulas te dignas.
XIII. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI
Laodiceae; in. Mai. 50
Raras tuas quidem (fortasse enim non perferuntur) sed suavis accipio litteras; vel quas proxime acceperam, quam prudentis, quam multi et offici et consili! etsi omnia sic constitueram mihi agenda ut tu admonebas, tamen confirmantur nostra consilia cum sentimus prudentibus fideliterque suadentibus idem videri.
Ego Appium, ut saepe tecum locutus sum, valde diligo meque ab eo diligi statim coeptum esse ut simultatem deposuimus sensi. Nam et honorificus in me consul fuit et suavis amicus et studiosus studiorum etiam meorum. Mea vero officia ei non defuisse tu es testis, cui iam kvmikŽw martuw, ut opinor, accedit Phania; et mehercule etiam pluris eum feci quod te amari ab eo sensi. Iam me Pompei totum esse scis, Brutum a me amari intellegis. Quid est causae cur mihi non in optatis sit complecti hominem florentem aetate, opibus, honoribus, ingenio, liberis, propinquis, adfinibus, amicis, collegam meum praesertim et in ipsa collegi laude et scientia studiosum mei? Haec eo pluribus scripsi quod [non] nihil significabant tuae litterae subdubitare qua essem erga illum voluntate. Credo te audisse aliquid. Falsum est, mihi crede, si quid audisti. Genus institutorum et rationum mearum dissimilitudinem non nullam habet cum illius administratione provinciae. Ex eo quidam suspicati fortasse sunt animorum contentione, non opinionum dissensione, me ab eo discrepare. Nihil autem feci umquam neque dixi quod contra illius existimationem esse vellem; post hoc negotium autem et temeritatem nostri Dolabellae deprecatorem me pro illius periculo praebeo.
Erat in eadem epistula 'veternus civitatis.' Gaudebam sane et congelasse nostrum amicum laetabar otio. Extrema pagella pupugit me tuo chirographo. Quid ais? Caesarem nunc defendit Curio? Quis hoc putaret, praeter me? Nam, ita vivam, putavi. Di immortales, quam ego risum nostrum desidero!
Mihi erat in animo, quoniam iuris dictionem confe
XIV. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI M. Fabio, viro optimo et homine doctissimo, familiarissime utor mirificeque
eum diligo cum propter summum ingenium eius summamque doctrinam tum propter
singularem modestiam. Eius negotium sic velim suscipias ut si esset res mea.
Novi ego vos magnos patronos; hominem occidat oportet qui vestra opera uti
velit. Sed in hoc homine nullam accipio excusationem. Omnia relinques, si me
amabis, cum tua opera Fabius uti volet.
Ego res Romanas vehementer exspecto et desidero, in primisque quid agas scire
cupio. Nam iam diu propter hiemis magnitudinem nihil novi ad nos adferebatur.
XV. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO AEDILI CURULI Non potuit accuratius agi nec prudentius quam est actum a te cum Curione de
supplicatione; et hercule confecta res ex sententia mea est cum celeritate tum
quod is qui erat iratus, competitor tuus et idem meus, adsensus est ei qui
ornavit res nostras divinis laudibus. Qua re scito me sperare ea quae sequuntur;
ad quae tu te para.
Dolabellam a te gaudeo primum laudari, deinde etiam amari. Nam ea quae speras
Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant.
Quid si meam legas quam ego tum ex tuis litteris misi ad Appium? sed quid agas?
sic vivitur. Quod actum est di approbent! spero fore iucundum generum nobis,
multumque in eo tua nos humanitas adiuvabit.
Res publica me valde sollicitat. Faveo Curioni, Caesarem honestum esse cupio,
pro Pompeio emori possum, sed tamen ipsa re publica nihil mihi est carius; in
qua tu non valde te iactas. Districtus enim mihi videris esse, quod et bonus
civis et bonus amicus es.
Ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae. 'Puerum'
inquis. At quaestorem, at nobilem adulescentem, at omnium fere exemplo. Neque
erat superiore honore usus quem praeficerem. Pomptinus multo ante discesserat, a
Quinto fratre impetrari non poterat; quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui
non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse quoniam
alterum me reliquissem. Fortasse etiam illud adderent, senatum eos voluisse
provinciis praeesse qui antea non praefuissent, fratrem meum triennium Asiae
praefuisse. Denique nunc sollicitus non sum; si fratrem reliquissem, omnia
timerem. Postremo non tam mea sponte quam potentissimorum duorum exemplo, qui
omnis Cassios Antoniosque complexi sunt, hominem adulescentem non tam allicere
volui quam alienare nolui. Hoc tu meum consilium laudes necesse est; mutari enim
non potest.
De Ocella parum ad me plane scripseras et in actis non erat. Tuae res gestae
ita notae sunt ut trans montem Taurum etiam de Matrinio sit auditum. Ego, nisi
quid me etesiae morabuntur, celeriter, ut spero, vos videbo.
XVI. M. CICERO IMP. S. D. M. CAELIO Magno dolore me adfecissent tuae litterae nisi iam et ratio ipsa depulisset
omnis molestias et diuturna desperatione rerum obduruisset animus ad dolorem
novum. Sed tamen qua re acciderit ut ex meis superioribus litteris id
suspicarere quod scribis nescio. Quid enim in illis fuit praeter querelam
temporum, quae non meum animum magis sollicitum haberent quam tuum? Nam non eam
cognovi aciem ingeni tui quod ipse videam te id ut non putem videre. Illud
miror, adduci potuisse te, qui me penitus nosse deberes, ut existimares aut me
tam improvidum qui ab excitata fortuna ad inclinatam et prope iacentem
desciscerem aut tam inconstantem ut collectam gratiam florentissimi hominis
effunderem a meque ipse deficerem et, quod initio semperque fugi, civili bello
interessem.
Quod est igitur meum triste consilium? Ut discederem fortasse in aliquas
solitudines. Nosti enim non modo stomachi mei, cuius tu similem quondam habebas,
sed etiam oculorum in hominum insolentium indignitate fastidium. Accedit etiam
molesta haec pompa lictorum meorum nomenque imperi quo appellor. Eo si onere
carerem, quamvis parvis Italiae latebris contentus essem. Sed incurrit haec
nostra laurus non solum in oculos sed iam etiam in voculas malevolorum. Quod cum
ita esset, nil tamen umquam de profectione nisi vobis approbantibus cogitavi.
Sed mea praediola tibi nota sunt; in his mihi necesse est esse, ne amicis
molestus sim. Quod autem in maritimis facillime sum, moveo non nullis
suspicionem velle me navigare. Quod tamen fortasse non nollem si possem ad
otium. Nam ad bellum quidem, qui convenit? Praesertim contra eum cui spero me
satis fecisse ab eo cui iam satis fieri nullo modo potest.
Deinde sententiam meam tu facillime perspicere potuisti iam ab illo tempore
cum in Cumanum mihi obviam venisti. Non enim te celavi sermonem T. Ampi. Vidisti
quam abhorrerem ab urbe relinquenda, cum audissem. Nonne tibi adfirmavi quidvis
me potius perpessurum quam ex Italia ad bellum civile exiturum? Quid ergo
accidit cur consilium mutarem? Nonne omnia potius ut in sententia permanerem?
Credas hoc mihi velim, quod puto te existimare, me ex his miseriis nihil aliud
quaerere nisi ut homines aliquando intellegant me nihil maluisse quam pacem, ea
desperata nihil tam fugisse quam arma civilia. Huius me constantiae puto fore ut
numquam paeniteat. Etenim memini in hoc genere gloriari solitum esse familiarem
nostrum Q. Hortensium, quod numquam bello civili interfuisset. Hoc nostra laus
erit illustrior quod illi tribuebatur ignaviae, de nobis id existimari posse non
arbitror.
Nec me ista terrent quae mihi a te ad timorem fidissime atque amantissime
proponuntur. Nulla est enim acerbitas quae non omnibus hac orbis terrarum
perturbatione impendere videatur. Quam quidem ego a re publica meis privatis et
domesticis incommodis libentissime, vel istis ipsis quae tu me mones ut caveam,
redemissem. Filio meo, quem tibi carum esse gaudeo, si erit ulla res publica,
satis amplum patrimonium relinquam in memoria nominis mei; sin autem nulla erit,
nihil accidet ei separatim a reliquis civibus. Nam quod rogas ut respiciam
generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias
quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime
sollicitet et eo magis quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula,
Dolabellam meum, vel potius nostrum, fore ab iis molestiis quas liberalitate sua
contraxerat liberum? Velim quaeras quos ille dies sustinuerit in urbe dum fuit,
quam acerbos sibi, quam mihimet ipsi socero non honestos.
Itaque neque ego hunc Hispaniensem casum exspecto, de quo mihi exploratum est
ita esse ut tu scribis, neque quicquam astute cogito. Si quando erit civitas,
erit profecto nobis locus; sin autem non erit, in easdem solitudines tu ipse, ut
arbitror, venies in quibus nos consedisse audies. Sed ego fortasse vaticinor et
haec omnia meliores habebunt exitus. Recordor enim desperationes eorum qui senes
erant adulescente me. Eos ego fortasse nunc imitor et utor aetatis vitio. Velim
ita sit; sed tamen.
Togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum
cogitat, sed eum infector moratur. Hoc aspersi ut scires me tamen in stomacho
solere ridere. [de] Dolabella quod scripsi suadeo videas tamquam si tua res
agatur.
Extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus. Te tamen
oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare ut
amicitia nostra et tua fides postulabit.
XVII. M. CICERO IMP. S. D. CANINI SALLUSTIO PRO Q Litteras a te mihi [binas] stator tuus reddidit Tarsi a. d. XVI Kal. Sext.
his ego ordine, ut videris velle, respondebo.
De successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. Quin ad diem
decedam nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. Commoraturum me
nusquam sane arbitror. Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id
tamen certum. Ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae
et rerum urbanarum ratio gubernabit. Successor tuus non potest ita maturare ullo
modo ut tu me in Asia possis convenire.
De rationibus referendis, non erat incommodum te nullam referre, quam tibi
scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam
facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere
servandam censeo.
Quod scribis Apamea praesidium deduci non oportuisse, videbam item ceteros
existimare molesteque ferebam de ea re minus commodos sermones malevolorum
fuisse. Sed Parthi transierint necne praeter te video dubitare neminem. Itaque
omnia praesidia, quae magna et firma paraveram, commotus hominum non dubio
sermone dimisi.
Rationes mei quaestoris nec verum fuit me tibi mittere nec tamen erant
confectae. Eas nos Apameae deponere cogitabamus. De praeda mea praeter
quaestores urbanos, id est populum Romanum, terruncium nec attigit nec tacturus
est quisquam. Laodiceae me praedes accepturum arbitror omnis pecuniae publicae,
ut et mihi et populo cautum sit sine vecturae periculo. Quod scribis ad me de
drachmum CCCIccc, nihil est quod in isto genere cuiquam possim commodare. Omnis
enim pecunia ita tractatur ut praeda a praefectis, quae autem mihi attributa est
a quaestore curetur.
Quod quaeris quid existimem de legionibus quae decretae sunt in Syriam, antea
dubitabam venturaene essent; nunc mihi non est dubium quin, si antea auditum
erit otium esse in Syria, venturae non sint. Marium quidem successorem tarde
video esse venturum, propterea quod senatus ita decrevit ut cum legionibus iret.
Uni epistulae respondi; venio ad alteram. Petis a me ut Bibulo te quam
diligentissime commendem. In quo mihi voluntas non deest, sed locus esse videtur
tecum etulandi. Solus enim tu ex omnibus qui cum Bibulo sunt certiorem me
numquam fecisti quam valde Bibuli voluntas a me sine causa abhorreret. Permulti
enim ad me detulerunt, cum magnus Antiocheae metus esset et magna spes in me
atque in exercitu meo, solitum dicere quidvis se perpeti malle quam videri
eguisse auxilio meo. Quod ego officio quaestorio te adductum reticere de
praetore tuo non moleste ferebam, quamquam quem ad modum tractarere audiebam.
Ille autem, cum ad Thermum de Parthico bello scriberet, ad me litteram numquam
misit, ad quem intellegebat eius belli periculum pertinere. Tantum de auguratu
fili sui scripsit ad me; in quo ego misericordia commotus, et quod semper
amicissimus Bibulo fui, dedi operam ut ei quam humanissime scriberem. Ille si in
omnis est malevolus, quod numquam existimavi, minus offendor in me; sin autem a
me est alienior, nihil tibi meae litterae proderunt. Nam ad senatum quas Bibulus
litteras misit, in iis, quod mihi cum illo erat commune sibi soli attribuit; se
ait curasse ut cum quaestu populi pecunia permutaretur. Quod autem meum erat
proprium, ut alariis Transpadanis uti negarem, id etiam populo se remisisse
scribit. Quod vero illius erat solius id mecum communicat: 'equitibus
auxiliariis' inquit 'cum amplius frumenti postularemus.' Illud vero pusilli
animi et in ipsa malevolentia ieiuni atque inanis, quod Ariobarzanem, quia
senatus per me regem appellavit mihique commendavit, iste in litteris non regem
sed regis Ariobarzanis filium appellat. Hoc animo qui sunt deteriores fiunt
rogati. sed tibi morem gessi, litteras ad eum scripsi. quas cum acceperis,
facies quod voles.
XVIII. M. CICERO IMP. S. D. Q. THERMO PRO PR. Officium meum erga Rhodonem ceteraque mea studia quae tibi ac tuis praestiti
tibi, homini gratissimo, grata esse vehementer gaudeo, mihique scito in dies
maiori curae esse dignitatem tuam; quae quidem a te ipso integritate et
clementia tua sic amplificata est ut nihil addi posse videatur. Sed mihi magis
magisque cottidie de rationibus tuis cogitanti placet illud meum consilium quod
initio Aristoni nostro, ut ad me venit, ostendi, gravis te suscepturum
inimicitias si adulescens potens et nobilis a te ignominia adfectus esset. Et
hercule sine dubio erit ignominia. Habes enim neminem honoris gradu superiorem;
ille autem, ut omittam nobilitatem, hoc ipso vincit viros optimos hominesque
innocentissimos legatos tuos, quod et quaestor est et quaestor tuus. Nocere tibi
iratum neminem posse perspicio, sed tamen tris fratris summo loco natos,
promptos, non indisertos, te nolo habere iratos, iure praesertim; quos video
deinceps tribunos pl. per triennium fore. Tempora autem rei publicae qualia
futura sint quis scit? Mihi quidem turbulenta videntur fore. Cur ego te velim
incidere in terrores tribunicios, praesertim cum sine cuiusquam reprehensione
quaestoriis legatis quaestorem possis anteferre? Qui si se dignum maioribus suis
praebuerit, ut spero et opto, tua laus ex aliqua parte fuerit; sin quid
offenderit, sibi totum, nihil tibi offenderit.
Quae mihi veniebant in mentem quae ad te pertinere arbitrabar, quod in
Ciliciam proficiscebar, existimavi me ad te oportere scribere. tu quod egeris,
id velim di approbent. sed si me audies, vitabis inimicitias et posteritatis
otio consules.
XIX. M. TULLIUS M. F. [M. N.] CICERO IMP. S. D. C. COELIO
L. F. C. N. CALDO Q Cum optatissimum nuntium accepissem te mihi quaestorem obtigisse, eo
iucundiorem mihi eam sortem sperabam fore quo diutius in provincia mecum
fuisses. Magni enim videbatur interesse ad eam necessitudinem quam nobis fors
tribuisset consuetudinem quoque accedere. Postea, cum mihi nihil neque a te ipso
neque ab ullo alio de adventu tuo scriberetur, verebar ne ita caderet, quod
etiam nunc vereor, ne, ante quam tu in provinciam venisses, ego de provincia
decederem. Accepi autem a te missas litteras in Cilicia, cum essem in castris,
a. d. X Kal. Quint., scriptas humanissime, quibus facile et officium et ingenium
tuum perspici posset; sed neque unde nec quo die datae essent aut quo tempore te
exspectarem significabant, nec is qui attulerat a te acceperat, ut ex eo scirem
quo ex loco aut quo tempore essent datae. Quae cum essent incerta, existimavi
tamen faciendum esse ut ad te statores meos et lictores cum litteris mitterem.
Quas si satis opportuno tempore accepisti, gratissimum mihi feceris si ad me in
Ciliciam quam primum veneris. Nam quod ad me Curius, consobrinus tuus, mihi, ut
scis, maxime necessarius, quod item C. Vergilius, propinquus tuus,
familiarissimus noster, de te accuratissime scripsit, valet id quidem apud me
multum, sicuti debet hominum amicissimorum diligens commendatio, sed tuae
litterae de tua praesertim dignitate et de nostra coniunctione maximi sunt apud
me ponderis. Mihi quaestor optatior obtingere nemo potuit. Quam ob rem
quaecumque a me ornamenta ad te [proficisci poterunt] proficiscentur, ut omnes
intellegant a me habitam esse rationem tuae maiorumque tuorum dignitatis. Sed id
facilius consequar si ad me in Ciliciam veneris. Quod ego et mea et rei publicae
et maxime tua interesse arbitror. Si ipsa res publica tibi narrare posset, quomodo sese haberet, non facilius
ex ea cognoscere posses, quam ex liberto tuo Phania: ita est homo non modo
prudens, verum etiam, quod iuvet, curiosus; quapropter ille tibi omnia
explanabit, id enim mihi et ad brevitatem est aptius et ad reliquas res
providentius. De mea autem benevolentia erga te, etsi potes ex eodem Phania
cognoscere, tamen videnter, etiam aliquae meae partes: sic enim tibi persuade,
carissimum te mihi esse cum propter multas suavitates ingenii, officii,
humanitatis tuae, tum quod ex tuis litteris et ex multorum sermonibus intelligo
omnia, quae a me profecta sunt in te, tibi accidisse gratissima; quod cum ita
sit, perficiam profecto, ut longi temporis usuram, qua caruimus intermissa
nostra consuetudine, et gratia et crebritate et magnitudine officiorum meorum
sarciam, idque me, quoniam tu ita vis, puto non invita Minerva esse facturum,
quam quidem ego, si forte de tuis sumpsero, non solum Pallãda, sed
etiam ÉAppiãda nominabo. Cilix, libertus tuus, antea mihi
minus fuit notus; sed, ut mihi reddidit a te litteras plenas et amoris et
officii, mirifice ipse suo sermone subsecutus est humanitatem litterarum tuarum:
iucunda mihi eius oratio fuit, cum de animo tuo, de sermonibus, quos de me
haberes quotidie, mini narraret; quid quaeris? biduo factus est mihi familiaris,
ita tamen, ut Phaniam valde sim desideraturus, quem cum Romam remittes, quod, ut
putabamus, celeriter eras facturus, omnibus ei de rebus, quas agi, quas curari a
me voles, mandata des velim. L. Valerium iureconsultum valde tibi commendo, sed
ita etiam, si non est iure consultus, melius enim ei cavere volo, quam ipse
aliis solet. Valde hominem diligo: est ex meis domesticis atque intimis
familiaribus. Omnino tibi agit gratias, sed idem scribit meas litteras maximum
apud te pondus habituras: id eum ne fallat, etiam atque etiam rogo.
II. Scr. Romae ineunte a.u.c. 703 (ante Non. Maias). Cum et contra voluntatem meam et praetor opinionem accidisset, ut mihi cum
imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis
cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior,
quam ego sum, quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere,
qui mallet eam quam maxime mihi aptam explicatamque tradere; quod si tu quoque
eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te
maximo opere pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam
atque etiam quaeso et peto, ut, quibuscumque rebus poteris— poteris autem
plurimis—, prospicias et consulas rationibus meis. Vides ex senatus consulto
provinciam esse habendam: si eam, quod eius facere potueris, quam expeditissimam
mihi tradideris, facilior erit mihi quasi decursus mei temporis. Quid in eo
genere efficere possis, tui consilii est: ego te, quod tibi veniet in mentem mea
interesse, valde rogo. Pluribus verbis ad te scriberem, si aut tua humanitas
longiorem orationem exspectaret aut id fieri nostra amicitia pateretur aut res
verba desideraret ac non pro se ipsa loqueretur: hoc velim tibi persuadeas, si
rationibus meis provisum a te esse intellexero, magnam te ex eo et perpetuam
voluptatem esse capturum.
III. Scr. Brundisii exeunte mense Maio a.u.c. 703. A. d. XI. Kalendas Iunias Brundisium cum venissem, Q. Fabius Virgilianus,
legatus tuus, mihi praesto fuit eaque me ex tuis mandatis monuit, quae non mihi,
ad quem pertinebant, sed universo senatui venerant in mentem, praesidio firmiore
opus esse ad istam provinciam; censebant enim omnes fere, ut in Italia
supplementum meis et Bibuli legionibus scriberetur: id cum Sulpicius consul
passurum se negaret, multa nos quidem questi sumus, sed tantus consensus senatus
fuit, ut mature proficisceremur, parendum ut fuerit, itaque fecimus. Nunc, quod
a te petii litteris iis, quas Romae tabellariis tuis dedi, velim tibi curae sit,
ut, quae successori coniunctissimo et amicissimo commodare potest is, qui
provinciam tradit, ut ea pro nostra consociatissima voluntate cura ac diligentia
tua complectare, ut omnes intelligant nec me benevolentiori cuiquam succedere
nec te amiciori potuisse provinciam tradere. Ex iis litteris, quarum ad me
exemplum misisti, quas in senatu recitari voluisti, sic intellexeram, permultos
a te milites esse dimissos; sed mihi Fabius idem demonstravit te id cogitasse
facere, sed, cum ipse a te discederet, integrum militum numerum fuisse: id si
ita est, pergratum mihi feceris, si istas exiguas copias, quas habuisti, quam
minime imminueris; qua de re senatus consulta quae facta sunt, ad te missa esse
arbitror. Equidem pro eo, quanti te facio, quidquid feceris, approbabo, sed te
quoque confido ea facturum, quae mihi intelliges maxime esse accommodata. Ego C.
Pomptinum, legatum meum, Brundisii exspectabam eumque ante Kalendas Iunias
Brundisium venturum arbitrabar; qui cum venerit, quae primum navigandi nobis
facultas data erit, utemur.
IV. Scr. Brundisii Nonis Iuniis a.u.c. 703. Pridie Nonas Iunias, cum essem Brundisii, litteras tuas accepi, quibus erat
scriptum te L. Clodio mandasse, quae illum mecum loqui velles: eum sane
exspectabam, ut ea, quae a te afferret, quam primum cognoscerem. Meum studium
erga te et officium, tametsi multis iam rebus spero tibi esse cognitum, tamen in
iis maxime declarabo, quibus plurimum significare potuero tuam mihi
existimationem et dignitatem carissimam esse. Mihi et Q. Fabius Virgilianus et
C. Flaccus L. f. et diligentissime M. Octavius Cn. f. demonstravit me a te
plurimi fieri; quod egomet multis argumentis iam antea iudicarum maximeque illo
libro augurali, quem ad me amantissime scriptum suavissimum misisti. Mea in te
omnia summae necessitudinis officia constabunt; nam cum te ipsum, ex quo tempore
tu me diligere coepisti, quotidie pluris feci, tum accesserunt etiam
coniunctiones necessariorum tuorum—duo enim duarum aetatum plurimi facio, Cn.
Pompeium, filiae tuae socerum, et M. Brutum, generum tuum—collegiique
coniunctio, praesertim tam honorifice a te approbata, non mediocre vinculum mihi
quidem attulisse videtur ad voluntates nostras copulandas. Sed et, si Clodium
convenero, ex illius sermone ad te scribam plura et ipse operam dabo te ut quam
primum videam. Quod scribis tibi manendi causam eam fuisse, ut me convenires, id
mihi, ne mentiar, est gratum.
V. Scr. Trallibus a. d. VI. Kal. Sext. a.u.c. 703. Tralles veni a. d. VI. Kal. Sextilis. Ibi mihi praesto fuit L. Lucillius cum
litteris mandatisque tuis; quo quidem hominem neminem potuisti nec mihi
amiciorem nec, ut arbitror, ad ea cognoscenda, quae scire volebam, aptiorem
prudentioremve mittere; ego autem et tuas litteras legi libenter et audivi
Lucillium diligenter. Nunc, quoniam et tu ita sentis—scribis enim, quae de
nostris officiis ego ad te scripserim, etsi tibi iucunda fuerint, tamen, quoniam
ex alto repetita sint, non necessaria te putasse—et re vera confirmata
amicitia et perspecta fide commemoratio officiorum supervacanea est, eam partem
orationis praetermittam; tibi tamen agam, ut debeo, gratias, animadverti enim et
didici ex tuis litteris te omnibus in rebus habuisse rationem, ut mihi
consuleres praestitueresque et praeparares quodammodo omnia, quo mea ratio
facilior et solutior esse posset. Hoc tuum officium cum mihi gratissimum esse
dicam, sequitur illud, ut te existimare velim mihi magnae curae fore atque esse
iam, primum ut ipse tu tuique omnes, deinde ut etiam reliqui scire possint me
tibi esse amicissimum; quod quibus adhuc non satis est perspectum, ii mihi nolle
magis nos hoc amino esse quam non intelligere videntur; sed profecto
intelligent, neque enim obscuris personis nec parvis in causis res agetur. Sed
haec fieri melius quam dici aut scribi volo. Quod itinerum meorum ratio te
nonnullam in dubitationem videtur adducere, visurusne me sis in provincia, ea
res sic se habet: Brundisii cum loquerer cum Phania, liberto tuo, veni in eum
sermonem, ut dicerem me libenter ad eam partem provinciae primum esse venturum,
quo to maxime velle arbitraretur; tunc mihi ille dixit, quod classe tu velles
decedere, per fore accommodatum tibi, si ad illam maritimam partem provinciae
navibus accessissem; dixi me esse facturum, itaque fecissem, nisi mihi L.
Clodius noster Corcyrae dixisset minime id esse faciendum; te Laodiceae fore ad
meum adventum: erat id mihi multo brevius multoque commodius, cum praesertim te
ita malle arbitrarer; tua ratio postea est commutata. Nunc quid fieri possit, tu
facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: pr. Kalendas Sextiles puto
me Laodiceae fore; perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica
permutatione debetur, commorabor; deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter
Idus Sextiles putem me ad Iconium fore. Sed, si quid nunc me fallit in
scribendo—procul enim aberam ab re ipsa et a locis—, simul ac progredi
coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota
sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. Oneris tibi imponere nec audeo
quidquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni
interest, ut te videam ante, quam decedas: quam facultatem si quis casus
eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem;
tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras, quam desperaro
coram me tecum agere posse. Quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu
abesses, ante adventum meum provincia, praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque
mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo
quidquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret. Ac sane vellem potuisset
obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.
VI. Scr. in castris ad Iconium pr. Kal. Sept. a. u. c.
703. Cum meum factum cum tuo comparo, etsi non magis mihi faveo in nostra amicitia
tuenda quam tibi, tamen multo magis meo facto delector quam tuo. Ego enim
Brundisii quaesivi ex Phania, cuius mihi videbar et fidelitatem erga to
perspexisse et nosse locum, quem apud te is teneret, quam in partem
provinciae maxime putaret te velle ut in succedendo primum venirem; cum ille
mihi respondisset nihil me tibi gratius facere posse, quam si ad Sidam
navigassem, etsi minus dignitatis habebat ille adventus et ad multas res mihi
minus erat aptus, tamen ita me dixi esse facturum. Idem ego; cum L. Clodium
Corcyrae convenissem, hominem ita tibi coniunctum, ut mihi, cum illo cum
loquerer, tecum loqui viderer, dixi ei me ita facturum esse, ut in eam partem,
quam Phania rogasset, primum venirem; tunc ille, mihi cum gratias egisset, magno
opere a me petivit, ut Laodiceam protinus irem; te in prima provincia velle
esse, ut quam primum decederes; quin, nisi ego successor essem, quem tu cuperes
videre, te antea, quam tibi successum esset, decessurum fuisse—quod quidem
erat consentaneum cum iis litteris, quas ego Romae acceperam, ex quibus
perspexisse mihi videbar, quam festinares decedere—; respondi Clodio me ita
esse facturum ac multo quidem libentius, quam si illud esset faciendum, quod
promiseram Phaniae: itaque et consilium mutavi et ad te statim mea manu scriptas
litteras misi, quas quidem ex tuis litteris intellexi satis mature ad te esse
perlatas. Hoc ego meo facto valde detector, nihil enim potuit fieri amantius;
considera nunc vicissim tuum: non modo ibi non fuisti, ubi me quam primum videre
posses, sed eo discessisti, quo ego te ne persequi quidem possem triginta
diebus, qui tibi ad decedendum lege, ut opinor, Cornelia constituti essent, ut
tuum factum iis, qui, quo animo inter nos simus, ignorant, alieni hominis, ut
levissime dicam, et fugientis congressum, meum vero coniunctissimi et amicissimi
esse videatur. Ac mihi tamen, antequam in provinciam veni, redditae sunt a te
litterae, quibus etsi te Tarsum proficisci demonstrabas, tamen mihi non dubiam
spem mei conveniendi afferebas, cum interea, credo equidem, malevoli
homines—late enim patet hoc vitium et est in multis—. sed tamen probabilem
materiem nacti sermonis ignari meae constantiae conabantur alienare a te
voluntatem meam, qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare
dicerent, quam posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem
fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent. Horum ego sermone non
movebar, quin etiam, credas mihi velim, si quid tu ageres, levari me putabam
molestia et ex annua provincia, quae mihi longa videretur, prope iam undecim
mensum provinciam factam esse gaudebam, si absenti mihi unius mensis labor
detractus esset: illud, vere dicam, me movet, in tanta militum paucitate abesse
tres cohortes, quae sint plenissimae, nec me scire ubi sint; molestissime autem
fero, quod, te ubi visurus sim, nescio, eoque ad te tardius scripsi, quod
quotidie te ipsum exspectabam, cum interea ne litteras quidem ullas accepi, quae
me docerent, quid ageres aut ubi te visurus essem. Itaque virum fortem mihique
in primis probatum, D. Antonium, praefectum evocatorum, misi ad te, cui, si tibi
videretur, cohortes traderes, ut, dum tempus anni esset idoneum, aliquid negotii
gerere possem: in quo, tuo consilio ut me sperarem esse usurum, et amicitia
nostra et litterae tuae fecerant, quod ne nunc quidem despero; sed plane, quando
aut ubi te visurus sim, nisi ad me scripseris, ne suspicari quidem possum. Ego,
ut me tibi amicissimum esse et aequi et iniqui intelligant, curabo: de tuo in me
animo iniquis secus existimandi videris nonnihil loci dedisse; id si correxeris,
mihi valde gratum erit. Et, ut habere rationem possis, quo loco me salva lege
Cornelia convenias, ego in provinciam veni pridie Kalendas Sextiles, iter in
Ciliciam facio per Cappadociam, castra movi ab Iconio pridie Kalendas
Septembres. Nunc tu et ex diebus et ex ratione itineris, si putabis me esse
conveniendum, constitues, quo loco id commodissime fieri possit et quo die.
VII. Scr. Laodiceae circiter Id. Februarias a.u.c.
704. Pluribus verbis ad te scribam, cum plus otii nactus ero: haec scripsi subito,
cum Bruti pueri Laodiceae me convenissent et se Romam properare dixissent;
itaque nullas iis praeterquam ad te et ad Brutum dedi litteras. Legati Appiani
mihi volumen a te plenum querelae iniquissimae reddiderunt, quod eorum
aedificationem litteris meis impedissem; eadem autem epistula petebas, ut eos
quam primum, ne in hiemem inciderent, ad facultatem aedificandi liberarem, et
simul peracute querebare, quod eos tributa exigere vetarem, priusquam ego re
cognita permisissem; genus enim quoddam fuisse impediendi, cum ego cognoscere
non possem, nisi cum ad hiemem me ex Cilicia recepissem. Ad omnia accipe et
cognosce aequitatem expostulationis tuae: primum, cum ad me aditum esset ab iis,
qui dicerent a se intolerabilia tributa exigi, quid habuit iniquitatis me
scribere, ne facerent, antequam ego rem causamque cognossem? Non poteram, credo,
ante hiemem; sic enim scribis: quasi vero ad cognoscendum ego ad illos, non illi
ad me venire debuerint. "Tam longe?" inquis. Quid? cum dabas iis
litteras, per quas mecum agebas, ne eos impedirem, quo minus ante hiemem
aedificarent, non eos ad me venturos arbitrabare? tametsi id quidem fecerunt
ridicule; quas enim litteras afferebant, ut opus aestate facere possent, eas
mihi post brumam reddiderunt. Sed scito et multo plures esse, qui de tributis
recusent, quam qui exigi velint, et me tamen, quod te velle existimem, esse
facturum. De Appianis hactenus. A Pausania, Lentuli liberto, accenseo meo,
audivi, cum diceret te secum esse questum, quod tibi obviam non prodissem.
Scilicet contempsi te, nec potest fieri me quidquam superbius! cum puer tuus ad
me secunda fere vigilia venisset isque te ante lucem Iconium mihi venturum
nuntiasset, incertumque, utra via, cum essent duae, altera Varronem, tuum
familiarissimum, altera Q. Leptam, praefectum fabrum meum, tibi obviam misi.
Mandavi utrique eorum, ut ante ad me excurrerent, ut tibi obviam prodire possem:
currens Lepta venit mihique nuntiavit te iam castra praetergressum esse;
confestim Iconium veni; cetera iam tibi nota sunt. An ego tibi obviam non
prodirem, primum Ap. Claudio, deinde imperatori, deinde more maiorum, deinde,
quod caput est, amico? qui in isto genere multo etiam ambitiosius facere soleam,
quam honos meus et dignitas postulat. Sed haec hactenus: illud idem Pausania
dicebat te dixisse: "quid? Appius Lentulo, Lentulus Ampio processit obviam,
Cicero Appio noluit?" Quaeso, etiamne tu has ineptias, homo mea sententia
summa prudentia, multa etiam doctrina, plurimo rerum usu, addo urbanitatem, quae
est virtus, ut Stoici rectissime putant? ullam Appietatem aut Lentulitatem
valere apud me plus quam ornamenta virtutis existimas? Cum ea consecutus nondum
eram, quae sunt hominum opinionibus amplissima, tamen ista vestra nomina numquam
sum admiratus; viros eos, qui ea vobis reliquissent, magnos arbitrabar: postea
vero quam ita et cepi et gessi maxima imperia, ut mihi nihil neque ad honorem
neque ad gloriam acquirendum putarem, superiorem quidem numquam, sed parem vobis
me speravi esse factum. Nec mehercule aliter vidi existimare vel Cn. Pompeium,
quem omnibus, qui umquam fuerunt, vel P. Lentulum, quem mihi ipsi antepono: tu
si aliter existimas, nihil errabis, si paullo diligentius, ut, quid sit eugeneia,
quid sit nobilitas, intelligas, Athenodorus, Sandonis filius, quid de his rebus
dicat, attenderis. Sed, ut ad rem redeam, me tibi non amicum modo, verum etiam
amicissimum existimes velim: profecto omnibus officiis meis efficiam, ut ita
esse vere possis iudicare. Tu autem si id agis, ut minus mea causa, dum ego
absim, debere videaris, quam ego tua laborarim, libero te ista cura:
par' emoige kai alloi Si autem natura es philaitios, illud non perficies quo minus tua causa
velim, hoc assequere, ut, quam in partem tu accipias, minus laborem. Haec ad te
scripsi liberius fretus conscientia officii mei benevolentiaeque, quam a me
certo iudicio susceptam, quoad tu voles, conservabo.
VIII. Scr. in castris in agro Mopsuhestiae a. d.
VIII. Idus Octobres a.u.c. 703. Etsi, quantum ex tuis litteris intelligere potui, videbam te hanc epistulam,
cum ad urbem esses, lecturum refrigerato iam levissimo sermone hominum
provincialium, tamen, cum tu tam multis verbis ad me de improborum oratione
scripsisses, faciendum mihi putavi, ut tuis litteris brevi responderem. Sed
prima duo capita epistulae tuae tacita mihi quodammodo relinquenda sunt; nihil
enim habent, quod definitum sit aut certum, nisi me vultu et taciturnitate
significasse tibi non esse amicum, idque pro tribunali, cum aliquid ageretur, et
nonnullis in conviviis intelligi potuisse. Hoc totum nihil esse possum
intelligere; sed, cum sit nihil, ne qui dicatur quidem intelligo: illud quidem
scio, meos multos et illustres et ex superiore et ex aequo loco sermones habitos
cum tua summa laude et cum magna significatione nostrae familiaritatis ad te
vere potuisse deferri. Nam, quod ad legatos attinet, quid a me fieri potuit aut
elegantius aut iustius, quam ut sumptus egentissimarum civitatum minuerem sine
ulla imminutione dignitatis tuae, praesertim ipsis civitatibus postulantibus?
nam mihi totum genus legationum tuo nomine proficiscentium notum non erat.
Apameae cum essem, multarum civitatum principes ad me detulerunt sumptus decerni
legatis nimis magnos, cum solvendo civitates non essent. Hic ego multa simul
cogitavi. Primum te, hominem non solum sapientem, verum etiam, ut nunc loquimur,
urbanum, non arbitrabar genere isto legationum delectari, idque me arbitror
Synnadis pro tribunali multis verbis disputavisse: primum Ap. Claudium senatui
populoque Romano non Midaeensium testimonio—in ea enim civitate mentio facta
est—, sed sua sponte esse laudatum; deinde me ita vidisse accidere multis, ut
eorum causa legationes Romam venirent, sed iis legationibus non meminisse [me]
ullum tempus laudandi ant locum dari; studia mihi eorum placere, quod in te bene
merito grati essent, consilium totum videri minime necessarium; si autem vellent
declarare in eo officium suum, laudaturum me, si qui suo sumptu functus esset
officio, concessurum, si legitimo, non permissurum, si infinito. Quid in me
reprehendi potest? nisi quod addis visum esse quibusdam edictum meum quasi
consulto ad istas legationes impediendas esse accommodatum. Iam non tam mihi
videntur iniuriam facere ii, qui haec disputant, quam si cuius aures ad hanc
disputationem patent. Romae composui edictum; nihil addidi, nisi quod, publicani
me rogarunt, cum Samum ad me venissent, ut de tuo edicto totidem verbis
transferrem in meum. Diligentissime scriptum caput est, quod pertinet ad
minuendos sumptus civitatum: quo in capite sunt quaedam nova, salutaria
civitatibus, quibus ego magno opere delector; hoc vero, ex quo suspicio nata est
me exquisisse aliquid, in quo te offenderem, tralaticium est. Neque enim eram
tam desipiens, ut privatae rei causa legari putarem, qui, et tibi non privato et
pro re non privata sua, sed publica, non in privato, sed in publico orbis terrae
consilio, id est in senatu, ut gratias agerent, mittebantur; neque, cum edixi,
ne quis iniussu meo proficisceretur, exclusi eos, qui me in castra et qui trans
Taurum persequi non possent; nam id est maxime in tuis litteris irridendum; quid
enim erat, quod me persequerentur in castra Taurumve transirent, cum ego
Laodicea usque ad Iconium iter ita fecerim, ut me omnium illarum dioecesium,
quae cis Taurum sunt, omniumque earum civitatum magistratus legationesque
convenirent? nisi forte postea coeperunt legare, quam ego Taurum transgressus
sum: quod certe non ita est; cum enim Laodiceae, cum Apameae, cum Synnadis, cum
Philomelii, cum Iconii essem, quibus in oppidis omnibus commoratus sum, omnes
iam istius generis legationes erant constitutae. Atque hoc tamen te scire volo,
me de isto sumptu legationum ant minuendo ant remittendo decrevisse nihil, nisi
quod principes civitatum a me postulassent, ne in venditionem tributorum et
illam acerbissimam exactionem, quam tu non ignoras, capitum atque ostiorum
inducerentur sumptus minime necessarii; ego autem, cum hoc suscepissem non solum
iustitia, sed etiam misericordia adductus, ut levarem miseriis perditas
civitates et perditas maxime her magistratus suos, non potui in illo sumptu non
necessario negligens esse. Tu, si istiusmodi sermones ad te delati de me sunt,
non debuisti credere; si autem hoc genere delectaris, ut, quae tibi in mentem
veniant, aliis attribuas, genus sermonis inducis in amicitiam minime liberale.
Ego, si in provincia de tua fama detrahere umquam cogitassem, non ad generum
tuum neque ad libertum Brundisii neque ad praefectum fabrum Corcyrae, quem in
locum me venire velles, rettulissem. Quare potes doctissimis hominibus
auctoribus, quorum sunt de amicitia gerenda praeclarissime scripti libri, genus
hoc totum orationis tollere: "disputabant; ego contra disserebam: dicebant;
ego negabam." An mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem,
quod, cum me Laodiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti? quod iisdem
diebus meus conventus erat Apameae, Synnadae, Philomelii, tuus Tarsi? Non dicam
plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari: illud dicam, ut sentio:
si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem
alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa nonnulla est. Mea ratio
in tota amicitia nostra constans et gravis reperietur; quod si qui me astutiorem
fingit, quid potest esse calidius quam, cum te absentem semper defenderim, cum
praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens
defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere
possis? Unum genus excipio sermonis, in quo persaepe aliquid dicitur, quod te
putem nolle dici, si aut legatorum tuorum cuipiam aut praefectorum aut
tribunorum militum male dicitur: quod tamen ipsum non mehercule adhuc accidit,
me audiente ut aut gravius diceretur aut in plures, quam mecum Corcyrae Clodius
est locutus, cum in eo genere maxime quereretur te aliorum improbitate minus
felicem, fuisse. Hos ego sermones, quod et multi sunt et tuam existimationem, ut
ego sentio, non offendunt, lacessivi numquam, sed non valde repressi. Si quis
est, qui neminem bona fide in gratiam putet redire posse, non nostram is
perfidiam coarguit, sed indicat suam, simulque non de me is peius quam de te
existimat; sin autem quem mea instituta in provincia non delectant et quadam
dissimilitudine institutorum meorum ac tuorum laedi se putat, cum uterque
nostrum recte fecerit, sed non idem uterque secutus sit, hunc ego amicum habere
non curo. Liberalitas tua, ut hominis nobilissimi, latius in provincia patuit:
nostra si angustior est—etsi de tua prolixa beneficaque natura limavit aliquid
posterior annus propter quandam tristitiam temporum—, non debent mirari
homines, cum et natura semper ad largiendum ex alieno fuerim restrictior et
temporibus, quibus alii moventur, iisdem ego movear, me esse acerbum sibi, ut
sim dulcis mihi. De rebus urbanis quod me certiorem fecisti, cum per se mihi
gratum fuit, tum quod significasti tibi omnia mea mandata curae fore; in quibus
unum illud te praecipue rogo ut cures, ne quid mihi ad hoc negotii aut oneris
accedat aut temporis, Hortensiumque, nostrum collegam et familiarem, roges, ut,
si umquam mea causa quidquam aut sensit aut fecit, de hac quoque sententia bima
decedat, qua mihi nihil potest esse inimicius. De nostris rebus quod scire vis,
Tarso Nonis Octobribus ad Amanum versus profecti sumus; haec scripsi postridie
eius diei, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae. Si quid egero, scribam ad
te, neque domum umquam ad me litteras mittam, quin adiungam eas, quas tibi reddi
velim. De Parthis quod quaeris, fuisse nullos puto; Arabes qua fuerunt admixto
Parthico ornatu, dicuntur omnes revertisse; hostem esse in Syria negant ullum.
Tu velim ad me quam saepissime et de tuis rebus scribas et de meis et de omni
rei publicae statu, de quo sum sollicitus eo magis, quod ex tuis litteris
cognovi Pompeium nostrum in Hispaniam iturum.
IX. Scr. Laodiceae mense Februario (inter Idus et VI.
Kal. Mart.) a.u.c. 704. Vix tandem legi litteras dignas Ap. Claudio, plenas humanitatis, officii,
diligentiae. Aspectus videlicet urbis tibi tuam pristinam urbanitatem reddidit:
nam, quas ex itinere, antequam ex Asia egressus es, ad me litteras misisti, unas
de legatis a me prohibitis proficisci, alteras de Appianorum aedificatione
impedita, legi perinvitus; itaque conscientia meae constantis erga te voluntatis
rescripsi tibi subiratus. Iis vero litteris lectis, quas Philotimo, liberto meo,
dedisti, cognovi intellexique in provincia multos fuisse, qui nos, quo animo
inter nos sumus, esse nollent, ad urbem vero ut accesseris vel potius ut primum
tuos videris, cognosse te ex iis, qua in te absentem fide, qua in omnibus
officiis tuendis erga te observantia et constantia fuissem. Itaque quanti illud
me aestimare putas, quod est in tuis litteris scriptum, si quid inciderit, quod
ad meam dignitatem pertineat, etsi vix fieri possit, tamen te parem mihi gratiam
relaturum! tu vero facile facies; nihil est enim, quod studio et benevolentia
vel amore potius effici non possit. Ego, etsi et ipse ita iudicabam et fiebam
crebro a meis per litteras certior, tamen maximam laetitiam cepi ex tuis
litteris de spe minime dubia et plane explorata triumphi tui, neque vero ob eam
causam, quo ipse facilius consequerer—nam id quidem 'EpixoÊreion
est—, sed mehercule, quod tua dignitas atque amplitudo mihi est ipsa cara per
se: quare, quoniam plures tu habes quam ceteri, quos scias in hanc provinciam
proficisci, quod te adeunt fere omnes, si quid velis, gratissimum mihi feceris,
si ad me, simulatque adeptus eris, quod et tu confidis et ego opto, litteras
miseris. Longi subsellii, ut noster Pompeius appellat, iudicatio et mora si quem
tibi item unum alterumve diem abstulerit—quid enim potest amplius?—, tua
tamen dignitas suum locum obtinebit; sed, si me diligis, si a me diligi vis, ad
me litteras, ut quam primum laetitia afficiar, mittito. Et velim, reliquum quod
est promissi ac muneris tui, mihi persolvas: cum ipsam cognitionem iuris augurii
consequi cupio, tum mehercule tuis incredibiliter studiis erga me muneribusque
delector. Quod autem a me tale quiddam desideras, sane mihi considerandum est,
quonam te remunerer potissimum genere; nam profecto non est meum, qui in
scribendo, ut soles admirari, tantum industriae ponam, committere, ut negligens
in scribendo fuisse videar, praesertim cum id non modo negligentis, sed etiam
ingrati animi crimen futurum sit. Verum haec videbimus: illud, quod polliceris,
velim pro tua fide diligentiaque et pro nostra non instituta, sed iam inveterata
amicitia cures et enitare, ut supplicatio nobis quam honorificentissime quam
primumque decernatur. Omnino serius misi litteras, quam vellem, in quo cum
difficultas navigandi fuit odiosa, tum in ipsum discessum senatus incidisse
credo meas litteras; sed id feci adductus auctoritate et consilio tuo, idque a
me recte factum puto, quod non statim, ut appellatus imperator sim, sed aliis
rebus additis aestivisque confectis litteras miserim. Haec igitur tibi erunt
curae, quemadmodum ostendis, meque totum et mea et meos commendatos habebis.
X. Scr. Laodiceae mense Maio (inter Kal. et Nonas)
a.u.c. 704. Cum est ad nos allatum de temeritate eorum, qui tibi negotium facesserent,
etsi graviter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam
accidere potuit, tamen, ut me collegi, cetera mihi facillima videbantur, quod et
in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam multaque mihi veniebant in
mentem, quamobrem istum laborem tibi etiam honori putarem fore; illud plane
moleste tuli, quod certissimum et iustissimum triumphum hoc invidorum consilio
esse tibi ereptum videbam: quod tu si tanti facies, quanti ego semper iudicavi
faciendum esse, facies sapienter et ages victor ex inimicorum dolore triumphum
iustissimum; ego enim plane video fore nervis, opibus, sapientia tua, vehementer
ut inimicos tuos poeniteat intemperantiae suae. De me tibi sic contestans omnes
deos promitto atque confirmo, me pro tua dignitate—malo enim ita
dicere, quam pro salute—in hac provincia, cui tu praefuisti, rogando
deprecatoris, laborando propinqui, auctoritate cari hominis, ut spero, apud
civitates, gravitate imperatoris suscepturum officia atque partes. Omnia volo a
me et postules et exspectes: vincam meis officiis cogitationes tuas. Q.
Servilius perbreves mihi a te litteras reddidit, quae mihi tamen nimis longae
visae sunt, iniuriam enim mihi fieri putabam, cum rogabar. Nollem accidisset
tempus, in quo perspicere posses, quanti te, quanti Pompeium, quem unum ex
omnibus facio, ut debeo, plurimi, quanti Brutum facerem—quamquam in
consuetudine quotidiana perspexisti, sicuti perspicies—; sed, quoniam accidit,
si quid a me praetermissum erit, commissum facinus et admissum dedecus
confitebor. Pomptinus, qui a te tractatus est praestanti ac singulari fide,
cuius tui beneficii sum ego testis, praestat tibi memoriam benevolentiamque,
quam debet: qui cum maximis suis rebus coactus a me invitissimo decessisset,
tamen, ut vidit interesse tua, conscendens iam navem Epheso Laodiceam revertit.
Talia te cum studia videam habiturum esse innumerabilia, plane dubitare non
possum, quin tibi amplitudo ista sollicitudo futura sit; si vero effeceris, ut
censor creere, et si ita gesseris censuram, ut et debes et potes, non tibi
solum, sed tuis omnibus video in perpetuum summo te praesidio futurum. Illud
pugna et enitere, ne quid nobis temporis prorogetur, ut, cum hic tibi
satisfecerimus, istic quoque nostram in te benevolentiam navare possimus. Quae
de hominum atque ordinum omnium erga te studiis scribis ad me, minime mihi
miranda et maxime iucunda acciderunt, eademque ad me perscripta sunt a
familiaribus meis: itaque capio magnam voluptatem, cum tibi, cuius mihi amicitia
non solum ampla, sed etiam iucunda est, ea tribui, quae debeantur, tum vero
remanere etiam nunc in civitate nostra studia prope omnium consensu erga fortes
et industrios viros, quae mihi ipsi una semper tributa merces est laborum et
vigiliarum mearum; illud vero mihi permirum accidit, tantam temeritatem fuisse
in eo adolescente, cuius ego salutem duobus capitis iudiciis summa contentione
defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis oblivisceretur patroni omnium
fortunarum ac rationum suarum, praesertim cum tu omnibus vel ornamentis vel
praesidiis redundares, ipsi, ut levissime dicam, multa deessent. Cuius sermo
stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro,
perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt abs te. Ego autem citius cum
eo, qui tuas inimicitias suscepisset, veterem coniunctionem diremissem, quam
novam conciliassem; neque enim de meo erga te studio dubitare debes, neque id
est obscurum cuiquam in provincia nec Romae fuit. Sed tamen significatur in tuis
litteris suspicio quaedam et dubitatio tua, de qua alienum tempus est mihi tecum
expostulandi, purgandi autem mei necessarium. Ubi enim ego cuiquam legationi fui
impedimento, quo minus Romam ad laudem tuam mitteretur? aut in quo potui, si te
palam odissem, minus, quod tibi obesset, facere, si clam, magis aperte inimicus
esse? Quod si essem ea perfidia, qua sunt ii, qui in nos haec conferunt, tamen
ea stultitia certe non fuissem, ut aut in obscuro odio apertas inimicitias aut,
in quo tibi nihil nocerem, summam ostenderem voluntatem nocendi. Ad me adire
quosdam memini, nimirum ex Epicteto, qui dicerent nimis magnos sumptus legatis
decerni: quibus ego non tam imperavi quam censui sumptus legates quam maxime ad
legem Corneliam decernendos, atque in eo ipso me non perseverasse testes sunt
rationes civitatum, in quibus, quantum quaeque voluit, legatis tuis datum
induxit; te autem quibus mendaciis homines levissimi onerarunt! non modo
sublatos sumptus, sed etiam a procuratoribus eorum, qui iam profecti essent,
repetitos et ablatos, eamque causam multis omnino non eundi fuisse. Quererer
tecum atque expostularem, ni, ut supra scripsi, purgare me tibi hoc tuo tempore
quam accusare te mallem idque putarem esse rectius. Itaque nihil de te, quod
credideris; de me, quamobrem non debueris credere, pauca dicam: nam, si me virum
bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis
magni animi, non minimi consilii in maximis rebus perspectum habes, nihil in me
non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem
aut ieiunum debes agnoscere; sin autem me astutum et occultum libet fingere,
quid est, quod minus cadere in eiusmodi naturam possit quam aut florentissimi
hominis aspernari benevolentiam aut eius existimationem oppugnare in provincia,
cuius laudem domi defenderis, aut in ea re animum ostendere inimicum, in qua
nihil obsis, aut id eligere ad perfidiam, quod ad indicandum odium apertissimum
sit, ad nocendum levissimum? Quid erat autem, cur ego in te tam implacabilis
essem, cum te ex fratre meo ne tunc quidem, cum tibi prope necesse esset eas
agere partes, inimicum mihi fuisse cognossem? Cum vero reditum nostrum in
gratiam uterque expetisset, quid in consulatu tuo frustra mecum egisti, quod me
aut facere aut sentire voluisses? quid mihi mandasti, cum te Puteolos
prosequerer, in quo non exspectationem tuam diligentia mea vicerim? Quod si id
est maxime astuti, omnia ad suam utilitatem referre, quid mihi tandem erat
utilius, quid commodis meis aptius, quam hominis nobilissimi atque honoratissimi
coniunctio, cuius opes ingenium, liberi affines propinqui mihi magno vel
ornamento vel praesidio esse possent? quae tamen ego omnia in expetenda amicitia
tua non astutia quadam, sed aliqua potius sapientia secutus sum. Quid? illa
vincula, quibus quidem libentissime astringor, quanta sunt! studiorum
similitudo, suavitas consuetudinis, delectatio vitae atque victus, sermonis
societas, litterae interiores. Atque haec domestica: quid illa tandem popularia?
reditus illustris in gratiam, in quo ne per imprudentiam quidem errari potest
sine suspicione perfidiae, amplissimi sacerdotii collegium, in quo non modo
amicitiam violari apud maiores nostros fas non erat, sed ne cooptari quidem
sacerdotem licebat, qui cuiquam ex collegio esset inimicus. Quae ut omittam tam
multa atque tanta, quis umquam tanti quemquam fecit aut facere potuit ant
debuit, quanti ego Cn. Pompeium, socerum tuae filiae? Etenim, si merita valent,
patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum
puto; si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in
nostra civitate coniunctior? si illa amoris atque officii signa, quid mihi ille
non commisit? quid non mecum communicavit? quid de se in senatu, cum ipse
abesset, per quemquam agi maluit? quibus ille me rebus non ornatum esse voluit
amplissime? qua denique ille facilitate, qua humanitate tulit contentionem meam
pro Milone adversante interdum actionibus suis? quo studio providit, ne quae me
illius temporis invidia attingeret, cum me consilio, cum auctoritate, cum armis
denique texit suis? Quibus quidem temporibus haec in eo gravitas, haec animi
altitudo fuit, non modo ut Phrygi alicui aut Lycaoni, quod tu in legatis
fecisti, sed ne summorum quidem hominum malevolis de me sermonibus crederet.
Huius igitur filius cum sit gener tuus cumque praeter hanc coniunctionem
affinitatis, quam sis Cn. Pompeio carus quamque iucundus, intelligam, quo tandem
animo in te esse debeo? cum praesertim eas ad me litteras is miserit, quibus,
etiamsi tibi, cui sum amicissimus, hostis essem, placarer tamen totumque me ad
eius viri ita de me meriti voluntatem nutumque converterem. Sed haec hactenus;
pluribus enim etiam fortasse verbis, quam necesse fuit, scripta sunt: nunc ea,
quae a me profecta quaeque instituta sunt, cognosce. * * * * atque haec agimus
et agemus magis pro dignitate quam pro periculo tuo; te enim, ut spero,
propediem censorem audiemus, cuius magistratus officia, quae sunt maximi animi
summique consilii, tibi diligentius et accuratius quam haec, quae nos de te
agimus, cogitanda esse censeo.<
XI. Scr. in castris ad Pyramum mense Iunio (post
Nonas) a.u.c. 704. Cum essem in castris ad fluvium Pyramum, redditae mihi sunt uno tempore a te
epistulae duae, quas ad me Q. Servilius Tarso miserat: earum in altera dies erat
ascriptus Nonarum Aprilium; in altera, quae mihi recentior videbatur, dies non
erat. Respondebo igitur superiori prius, in qua scribis ad me de absolutione
maiestatis. De qua etsi permulto ante certior factus eram litteris, nuntiis,
fama denique ipsa—nihil enim fuit clarius, non quo quisquam aliter putasset,
sed nihil de insignibus ad laudem viris obscure nuntiari solet—, tamen eadem
illa laetiora fecerunt mihi tuae litterae, non solum quia planius loquebantur et
uberius quam vulgi sermo, sed etiam quia magis videbar tibi gratulari, cum de te
ex te ipso audiebam. Complexus igitur sum cogitatione te absentem; epistulam
vero osculatus, etiam ipse mihi gratulatus sum; quae enim a cuncto populo, a
senatu, a iudicibus ingenio, industriae, virtuti tribuuntur, quia mihi ipse
assentor fortasse, cum ea esse in me fingo, mihi quoque ipsi tribui puto. Nec
tam gloriosum exitum tui iudicii exstitisse, sed tam pravam inimicorum tuorum
mentem fuisse mirabar. "De ambitu vero, quid interest," inquies,
"an de maiestate?" ad rem nihil; alterum enim non attigisti, alteram
auxisti; verumtamen ea est maiestas, ut Sulla voluit, ut in quemvis impune
declamari liceret, ambitus vero ita apertam vim habet, ut aut accusetur improbe
aut defendatur; qui enim facta aut non facta largitio ignorari potest? tuorum
autem honorum cursus cui suspectus umquam fuit? Me miserum, qui non affuerim!
quos ego risus excitassem! Sed de maiestatis iudicio duo mihi illa ex tuis
litteris iucundissima fuerunt: unum, quod te ab ipsa re publica defensum
scribis, quae quidem etiam in summa bonorum et fortium civium copia tueri tales
viros deberet, nunc vero eo magis, quod tanta penuria est in omni vel honoris
vel aetatis gradu, ut tam orba civitas tales tutores complecti debeat; alterum,
quod Pompeii et Bruti fidem benevolentiamque mirifice laudas: laetor virtute et
officio cum tuorum necessariorum, meorum amicissimorum, tum alterius omnium
saeculorum et gentium principis, alterius iam pridem iuventutis, celeriter, ut
spero, civitatis. De mercenariis testibus a suis civitatibus notandis, nisi iam
factum aliquid est per Flaccum, fiet a me, cum per Asiam decedam. Nunc ad
alteram epistulam venio. Quod ad me quasi formam communium temporum et totius
rei publicae misisti expressam, prudentia litterarum tuarum valde mihi est
grata—video enim et pericula leviora, quam timebam, et maiora praesidia, si
quidem, ut scribis, omnes vires civitatis se ad Pompeii ductum
applicaverunt—tuumque simul promptum animum et alacrem perspexi ad defendendam
rem publicam, mirificamque cepi voluptatem ex hac tua diligentia, quod in summis
tuis occupationibus mihi tamen rei publica statum per te notum esse voluisti:
nam augurales libros ad commune utriusque nostrum otium serva; ego enim, a te
cum tua promissa per litteras flagitabam, ad urbem te otiosissimum esse
arbitrabar, nunc tamen, ut ipse polliceris, pro auguralibus libris orationes
tuas confectas omnes exspectabo. D. Tullius, cui mandata ad me dedisti, non
convenerat me; nec erat iam quisquam mecum tuorum praeter omnes meos, qui sunt
omnes tui. Stomachosiores meas litteras quas dicas esse, non intelligo: bis ad
te scripsi me purgans diligenter, te leviter accusans in eo, quod de me cito
credidisses: quod genus querelae mihi quidem videbatur esse amici; sin tibi
displicet, non utar eo posthac. Sed, si, ut scribis, eae litterae non fuerunt
disertae, scito meas non fuisse; ut enim Aristarchus Homeri versum negat, quem
non probat, sic tu—libet enim mihi iocari—, quod disertum non erit, ne
putaris meum. Vale et in censura—si iam es censor, ut spero—de proavo multum
cogitato tuo.
XII. Scr. Sidae a. d. III. Nonas Sextiles a.u.c.
704. Gratulabor tibi prius—ita enim rerum ordo postulat—, deinde ad me
convertar. Ego vero vehementer gratulor de iudicio ambitus, neque id, quod
nemini dubium fuit, absolutum esse te, sed illud, quod, quo melior civis, quo
vir clarior, quo fortior amicus es quoque plura virtutis, industriae ornamenta
in te sunt, eo mirandum est magis, nullam ne in tabellae quidem latebra fuisse
absconditam malevolentiam, quae te impugnare auderet: non horum temporum, non
horum hominum atque morum negotium; nihil iam sum pridem admiratus magis. De me
autem, suscipe paullisper meas partes et eum te esse finge, qui sum ego: si
facile inveneris, quid dicas, noli ignoscere haesitationi meae. Ego vero velim
mihi Tulliaeque meae, sicut tu amicissime et suavissime optas, prospere evenire
ea, quae me insciente facta sunt a meis; sed ita cecidisse, ut agerentur eo
tempore, spero omnino cum aliqua felicitate et opto, verumtamen plus me in hac
spe tua sapientia et humanitas consolatur quam opportunitas temporis: itaque,
quemadmodum expediam exitum huius institutae orationis, non reperio; neque enim
tristius dicere quidquam debeo ea de re, quam tu ipse ominibus optimis
rosequeris, neque non me tamen mordet aliquid. In quo unum non vereor, ne tu
parum perspicias ea, quae gesta sunt, ab aliis esse gesta, quibus ego ita
mandaram, ut, cum tam longe afuturus essem, ad me ne referrent, agerent, quod
probassent. In hoc autem mihi illud occurrit: "quid tu igitur, si
affuisses?" rem probassem, de tempore, nihil te invito, nihil sine consilio
egissem tuo. Vides sudare me iamdudum laborantem, quomodo ea tuear, quae mihi
tuenda sunt, ut te non offendam: leva me igitur hoc onere; numquam enim mihi
videor tractasse causam difficiliorem. Sic habeto tamen: nisi iam tunc omnia
negotia cum summa tua dignitate diligentissime confecissem, tametsi nihil
videbatur ad meum erga te pristinum studium addi posse, tamen hac mihi
affinitate nuntiata non maiore equidem studio, sed acrius, apertius,
significantius dignitatem tuam defendissem. Decedenti mihi et iam imperio annuo
terminato ante d. III. Nonas Sext., cum ad Sidam navi accederem et mecum Q.
Servilius esset, litterae a meis sunt redditae: dixi statim Servilio—etenim
videbatur esse commotus—, ut omnia a me maiora exspectaret; quid multa?
benevolentior tibi, quam fui, nihilo sum factus, diligentior ad declarandam
benevolentiam multo; nam, ut vetus nostra simultas antea stimulabat me, ut
caverem, ne cui suspicionem ficte reconciliatae gratiae darem, sic affinitas
nova nunc curam mihi affert cavendi, ne quid de summo meo erga te amore
detractum esse videatur.
XIII. Scr. in Asia mense Septembri a.u.c. 704. Quasi divinarem tali in officio fore mihi aliquando expetendum studium tuum,
sic, cum de tuis rebus gestis agebatur, inserviebam honori tuo; dicam tamen
vere: plus, quam acceperas, reddidisti; quis enim ad me non perscripsit te non
solum auctoritate, oratione, sententia tua, quibus ego a tali viro contentus
eram, sed etiam opera consilio, domum veniendo conveniendis meis nullum onus
officii cuiquam reliquum fecisse? Haec mihi ampliora multo sunt quam illa ipsa,
propter quae haec laborantur; insignia enim virtutis multi etiam sine virtute
assecuti sunt, talium virorum tanta studia assequi sola virtus potest. Itaque
mihi propono fructum amicitiae nostrae ipsam amicitiam, qua nihil est uberius,
praesertim in iis studiis, quibus uterque nostrum devinctus est; nam tibi me
profiteor et in re publica socium, de qua idem sentimus, et in quotidiana vita
coniunctum, quam his artibus studiisque colimus. Vellem ita fortuna tulisset,
ut, quanti ego omnes tuos facio, tanti tu meos facere posses, quod tamen ipsum
nescio qua permotus animi divinatione non despero. Sed hoc nihil ad te; nostrum
est onus. Illud velim sic habeas, quod intelliges, hac re novata additum potius
aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quidquam
esse detractum. Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam: eo brevior
est epistula et, ut adversus magistrum morum, modestior. C. Trebatius, familiaris meus, ad me scripsit te ex se quaesisse, quibus in
locis essem, molesteque te ferre, quod me propter valetudinem tuam, cum ad urbem
accessissem, non vidisses, et hoc tempore velle te mecum, si propius
accessissem, de officio utriusque nostrum communicare. Utinam, Servi, salvis
rebus—sic enim est dicendum—colloqui potuissemus inter nos! profecto aliquid
opis occidenti rei publicae tulissemus: cognoram enim iam absens te haec mala
multo ante providentem defensorem pacis et in consulatu tuo et post consulatum
fuisse; ego autem, cum consilium tuum probarem et idem ipse sentirem, nihil
proficiebam, sero enim veneram, solus eram, rudis esse videbar in causa,
incideram in hominum pugnandi cupidorum insanias. Nunc, quoniam nihil iam
videmur opitulari posse rei publicae, si quid est, in quo nobismet ipsis
consulere possimus, non ut aliquid ex pristino statu nostro retineamus, sed ut
quam honestissime lugeamus, nemo est omnium, quicum potius mihi quam tecum
communicandum putem; nec enim clarissimorum virorum, quorum similes esse
debemus, exempla neque doctissimorum, quos semper coluisti, praecepta te
fugiunt. Atque ipse antea ad te scripsissem te frustra in senatum sive potius in
conventum senatorum esse venturum, ni veritus essem, ne eius animum offenderem,
qui a me, ut te imitarer, petebat: cui quidem ego, cum me rogaret, ut adessem in
senatu, eadem omnia, quae a te de pace et de Hispaniis dicta sunt, ostendi me
esse dicturum. Res vides quomodo se habeat: orbem terrarum imperiis distributis
ardere bello; urbem sine legibus, sine iudiciis, sine iure, sine fide relictam
direptioni et incendiis: itaque mihi venire in mentem nihil potest non modo,
quod sperem, sed vix, iam quod audeam optare; sin autem tibi, homini
prudentissimo, videtur utile esse nos colloqui, quamquam longius etiam cogitabam
ab urbe discedere, cuius iam etiam nomen invitus audio, tamen propius accedam,
Trebatioque mandavi, ut, si quid tu eum velles ad me mittere, ne recusaret,
idque ut facias velim aut si quem tuorum fidelium voles, ad me mittas, ne aut
tibi exire ex urbe necesse sit aut mihi accedere. Ego tantum tibi tribuo,
quantum mihi fortasse arrogo, ut exploratum habeam, quidquid nos communi
sententia statuerimus, id omnes homines probaturos. Vale.
II. Scr. in Cumano exeunte mense Aprili (a. d. III. K.
Maias) a.u.c. 705. A. d. III. Kal. Maias cum essem in Cumano, accepi tuas litteras, quibus
lectis cognovi non satis prudenter fecisse Philotimum, qui, cum abs te mandata
haberet, ut scribis, de omnibus rebus, ipse ad me non venisset, litteras tuas
misisset, quas intellexi breviores fuisse, quod eum perlaturum putasses; sed
tamen, postquam tuas litteras legi, Postumia tua me convenit et Servius noster:
his placuit, ut tu in Cumanum venires, quod etiam mecum ut ad te scriberem
egerunt. Quod meum consilium exquiris, id est tale, ut capere facilius ipse
possim quam alteri dare; quid enim est, quod audeam suadere tibi, homini summa
auctoritate summaque prudentia? si, quid rectissimum sit, quaerimus, perspicuum
est, si, quid maxime expediat, obscurum; sin ii sumus, qui profecto esse
debemus, ut nihil arbitremur expedire, nisi quod rectum honestumque sit, non
potest esse dubium, quid faciendum nobis sit. Quod existimas meam causam
coniunctam esse cum tua, certe similis in utroque nostrum, cum optime
sentiremus, error fuit: nam omnia utriusque consilia ad concordiam spectaverunt,
qua cum ipsi Caesari nihil esset utilius, gratiam quoque nos inire ab eo
defendenda pace arbitrabamur; quantum nos fefellerit et quem in locum res
deducta sit, vides. Neque solum ea perspicis, quae geruntur quaeque iam gesta
sunt, sed etiam qui cursus rerum, qui exitus futurus sit: ergo aut probare
oportet ea, quae fiunt, aut interesse, etiamsi non probes; quorum altera mihi
turpis, altera etiam periculosa ratio videtur. Restat, ut discedendum putem; in
quo reliqua videtur esse deliberatio, quod consilium in discessu, quae loca
sequamur. Omnino cum miserior res numquam accidit, tum ne deliberatio quidem
difficilior; nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam
difficultatem. Tu, si videbitur, ita censeo facias, ut, si habes iam statutum,
quid tibi agendum putes, in quo non sit coniunctum consilium tuum cum meo,
supersedeas hoc labore itineris; sin autem est, quod mecum communicare velis,
ego te exspectabo. Tu, quod tuo commodo fiat, quam primum velim venias, sicut
intellexi et Servio et Postumiae placere. Vale.
III. Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 708. Vehementer te esse sollicitum et in communibus miseriis praecipuo quodam
dolore angi multi ad nos quotidie deferunt; quod quamquam minime miror et meum
quodammodo agnosco, doleo tamen te sapientia praeditum prope singulari non tuis
bonis delectari potius quam alienis malis laborare. Me quidem, etsi nemini
concedo, qui maiorem ex pernicie et peste rei publicae molestiam traxerit, tamen
multa iam consolantur maximeque conscientia consiliorum meorum; multo enim ante
tamquam ex aliqua specula prospexi tempestatem futuram, neque id solum mea
sponte, sed multo etiam magis monente et denuntiante te; etsi enim afui magnam
partem consulatus tui, tamen et absens cognoscebam, quae esset tua in hoc
pestifero bello cavendo et praedicendo sententia, et ipse affui primis
temporibus tui consulatus, cum accuratissime monuisti senatum collectis omnibus
bellis civilibus, ut et illa timerent, quae meminissent, et scirent, cum
superiores nullo tali exemplo antea in re publica cognito tam crudeles fuissent,
quicumque postea rem publicam oppressisset armis, multo intolerabiliorem
futurum; nam, quod exemplo fit, id etiam iure fieri putant, sed aliquid atque
adeo multa addunt et afferunt de suo. Quare meminisse debes eos, qui
auctoritatem et consilium tuum non sint secuti, sua stultitia occidisse, cum tua
prudentia salvi esse potuissent. Dices: "quid me ista res consolatur in
tantis tenebris et quasi parietinis rei publicae?" Est omnino vix
consolabilis dolor—tanta est omnium rerum amissio et desperatio
recuperandi—; sed tamen et Caesar ipse ita de te iudicat et omnes cives sic
existimant, quasi lumen aliquod exstinctis ceteris elucere sanctitatem et
prudentiam et dignitatem tuam: haec tibi ad levandas molestias magna esse
debent. Quod autem a tuis abes, id eo levius ferendum est, quod eodem tempore a
multis et magnis molestiis abes; quas ad te omnes perscriberem, nisi vererer, ne
ea cognosceres absens, quae quia non vides, mihi videris meliore esse condicione
quam nos, qui videmus. Hactenus existimo nostram consolationem recte adhibitam
esse, quoad certior ab homine amicissimo fieres iis de rebus, quibus levari
possent molestiae tuae. Reliqua sunt in te ipso neque mihi ignota nec minima
solatia, ut quidem ego sentio, multo maxima: quae ego experiens quotidie sic
probo, ut ea mihi salutem afferre videantur; te autem ab initio aetatis memoria
teneo summe omnium doctrinarum studiosum fuisse omniaque, quae a sapientissimis
viris ad bene vivendum tradita essent, summo studio curaque didicisse; quae
quidem vel optimis rebus et usui et delectationi esse possent, his vero
temporibus habemus aliud nihil, in quo acquiescamus. Nihil faciam insolenter
neque te tali vel scientia vel natura praeditum hortabor, ut ad eas te referas
artes, quibus a primis temporibus aetatis studium tuum dedisti: tantum dicam,
quod te spero approbaturum, me, posteaquam illi arti, cui studueram, nihil esse
loci neque in curia neque in foro viderem, omnem meam curam atque operam ad
philosophiam contulisse. Tuae scientiae excellenti ac singulari non multo plus
quam nostrae relictum est loci; quare non equidem te moneo, sed mihi ita
persuasi, te quoque in iisdem versari rebus, quae, etiamsi minus prodessent,
animum tamen a sollicitudine abducerent. Servius quidem tuus in omnibus ingenuis
artibus in primisque in hac, in qua ego me scripsi acquiescere, ita versatur, ut
excellat; a me vero sic diligitur, ut tibi uni concedam, praeterea nemini,
mihique ab eo gratia refertur, in quo ille existimat, quod facile appareat, cum
me colat et observet, tibi quoque in eo se facere gratissimum.
IV. Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 708. Accipio excusationem tuam, qua usus es, cur saepius ad me litteras uno
exemplo dedisses, sed accipio ex ea parte, quatenus aut negligentia aut
improbitate eorum, qui epistulas accipiant, fieri scribis, ne ad nos
perferantur: illam partem excusationis, qua te scribis orationis
paupertate—sic enim appellas—iisdem verbis epistulas saepius mittere, nec
nosco nec probo, et ego ipse, quem tu per iocum—sic enim accipio—divitias
orationis habere dicis, me non esse verborum admodum inopem agnosco— eÞroneÊesthai
enim non necesse est—, sed tamen idem—nec hoc eÞroneuÒmenow—
facile cedo tuorum scriptorum subtilitati et elegantiae. Consilium tuum, quo te
usum scribis hoc Achaicum negotium non recusavisse, cum semper probavissem, tum
multo magis probavi lectis tuis proximis litteris; omnes enim causae, quas
commemoras, iustissimae sunt tuaque et auctoritate et prudentia dignissimae.
Quod aliter cecidisse rem existimas, atque opinatus esses, id tibi nullo modo
assentior; sed, quia tanta perturbatio et confusio est rerum, ita perculsa et
prostrata foedissimo bello iacent omnia, ut is cuique locus, ubi ipse sit, et
sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consilii poenitet te et
nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus
molestiis, sed prae nobis beatus. Atque hoc ipso melior est tua quam nostra
condicio, quod tu, quid doleat, scribere audes, nos ne id quidem tuto possumus,
nec id victoris vitio, quo nihil moderatius, sed ipsius victoriae, quae
civilibus bellis semper est insolens. Uno te vincimus, quod de Marcelli,
collegae tui, salute paullo ante quam tu cognovimus, etiam mehercule quod,
quemadmodum ea res ageretur, vidimus: nam sic fac existimes, post has miserias,
id est postquam armis disceptari coeptum est de iure publico, nihil esse actum
aliud cum dignitate; nam et ipse Caesar accusata acerbitate Marcelli—sic enim
appellabat-laudataque honorificentissime et aequitate tua et prudentia repente
praeter spem dixit se senatui roganti de Marcello ne hominis quidem causa
negaturum; fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de
Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et
ad Caesarem supplex accederet. Noli quaerere: ita mihi pulcher hic dies visus
est, ut speciem aliquam viderer videre quasi reviviscentis rei publicae. Itaque,
cum omnes ante me rogati gratias Caesari egissent praeter Volcatium—is enim,
si eo loco esset, negavit se facturum fusisse—, ego rogatus mutavi meum
consilium; nam statueram non mehercule inertia, sed desiderio pristinae
dignitatis in perpetuum tacere: fregit hoc meum consilium et Caesaris magnitudo
animi et senatus officium; itaque pluribus verbis egi Caesari gratias, meque
metuo ne etiam in ceteris rebus honesto otio privarim, quod erat unum solatium
in malis; sed tamen, quoniam effugi eius offensionem, qui fortasse arbitraretur
me hanc rem publicam non putare, si perpetuo tacerem, modice hoc faciam aut
etiam intra modum, ut et illius voluntati et meis studiis serviam: nam, etsi a
prima aetate me omnis ars et doctrina liberalis et maxime philosophia
delectavit, tamen hoc studium quotidie ingravescit, credo et aetatis maturitate
ad prudentiam et iis temporum vitiis, ut nulla res alia levare animum molestiis
possit; a quo studio te abduci negotiis intelligo ex tuis litteris, sed tamen
aliquid iam noctes te adiuvabunt. Servius tuus vel potius noster summa me
observantia colit, cuius ego cum omni probitate summaque virtute, tum studiis
doctrinaque delector. Is mecum saepe de tua mansione aut decessione communicat:
adhuc in hac sum sententia, nihil ut faciamus, nisi quod maxime Caesar velle
videatur. Res sunt eiusmodi, ut, si Romae sis, nihil te praeter tuos delectare
possit; de reliquis, nihil melius ipso est, ceteri et cetera eiusmodi, ut, si
alterum utrum necesse sit, audire ea malis quam videre. Hoc nostrum consilium
nobis minime iucundum est, qui te videre cupimus, sed consulimus tibi. Vale.
V. Scr. Athenis mense Aprili a.u.c. 709. Posteaquam mihi renuntiatum est de obitu Tulliae, filiae tuae, sane quam pro
eo, ac debui, graviter molesteque tuli communemque eam calamitatem existimavi,
qui, si istic affuissem, neque tibi defuissem coramque meum dolorem tibi
declarassem. Etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea
quia, per quos ea confieri debet propinquos ac familiares, ii ipsi pari molestia
afficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi
videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium
praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad
te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore
impeditus minus ea perspicias. Quid est, quod tanto opere te commoveat tuus
dolor intestinus? Cogita, quemadmodum adhuc fortuna nobiscum egerit: ea nobis
erepta esse, quae hominibus non minus quam liberi cara esse debent, patriam,
honestatem, dignitatem, honores omnes. Hoc uno incommodo addito quid ad dolorem
adiungi potuit? aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet
atque omnia minoris existimare? An illius vicem, credo, doles? Quoties in eam
cogitationem necesse est et tu veneris et nos saepe incidimus, hisce temporibus
non pessime cum iis esse actum, quibus sine dolore licitum est mortem cum vita
commutare? Quid autem fuit, quod illam hoc tempore ad vivendum magno opere
invitare posset? quae res? quae spes? quod animi solatium? Ut cum aliquo
adolescente primario coniuncta aetatem gereret? licitum est tibi, credo, pro tua
dignitate ex hac iuventute generum deligere, cuius fidei liberos tuos te tuto
committere putares. An ut ea liberos ex sese pareret, quos cum florentes videret
laetaretur? qui rem a parente traditam per se tenere possent, honores ordinatim
petituri essent, in re publica, in amicorum negotiis libertate sua usuri? quid
horum fuit, quod non, priusquam datum est, ademptum sit? "At vero malum est
liberos amittere." Malum: nisi hoc peius est, haec sufferre et perpeti.
Quae res mihi non mediocrem consolationem attulerit, volo tibi commemorare, si
forte eadem res tibi dolorem minuere possit. Ex Asia rediens cum ab Aegina
Megaram versus navigarem, coepi regiones circumcirca prospicere: post me erat
Aegina, ante me Megara, dextra Piraeeus, sinistra Corinthus, quae oppida quodam
tempore florentissima fuerunt, nine prostrata et diruta ante oculos iacent.
Coepi egomet mecum sic cogitare: "hem! nos homunculi indignamur, si quis
nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco
tot oppidum cadavera proiecta iacent? Visne tu te, Servi, cohibere et meminisse
hominem te esse natum?" Crede mihi, cogitatione ea non mediocriter sum
confirmatus. Hoc idem, si tibi videtur, fac ante oculos tibi proponas: modo uno
tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta
deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt; in unius mulierculae
animula si iactura facta est, tanto opere commoveris? quae si hoc tempore non
diem suum obisset, paucis post annis tamen ei moriendum fuit, quoniam homo nata
fuerat. Etiam tu ab hisce rebus animum ac cogitationem tuam avoca atque ea
potius reminiscere, quae digna tua persona sunt: illam, quamdiu ei opus fuerit,
vixisse, una cum re publica fuisse, te, patrem suum, praetorem, consulem,
augurem vidisse, adolescentibus primariis nuptam fuisse, omnibus bonis prope
perfunctam esse; cum res publica occideret, vita excessisse: quid est, quod tu
aut illa cum fortuna hoc nomine queri possitis? Denique noli te oblivisci
Ciceronem esse et eum, qui aliis consueris praecipere et dare consilium, neque
imitari malos medicos, qui in alienis morbis profitentur tenere se medicinae
scientiam, ipsi se curare non possunt, sed potius, quae aliis praecipere soles,
ea tute tibi subiice atque apud animum propone. Nullus dolor est, quem non
longinquitas temporis minuat ac molliat: hoc te exspectare tempus tibi turpe est
ac non ei rei sapientia tua te occurrere. Quod si qui etiam inferis sensus est,
qui illius in te amor fuit pietasque in omnes suos, hoc certe illa te facere non
vult. Da hoc illi mortuae, da ceteris amicis ac familiaribus, qui tuo dolore
maerent, da patriae, ut, si qua in re opus sit, opera et consilio tuo uti
possit. Denique, quoniam in eam fortunam devenimus, ut etiam huic rei nobis
serviendum sit, noli committere, ut quisquam te putet non tam filiam quam rei
publicae tempora et aliorum victoriam lugere. Plura me ad te de hac re scribere
pudet, ne videar prudentiae tuae diffidere; quare, si hoc unum proposuero, finem
faciam scribendi: vidimus aliquoties secundam pulcherrime te ferre fortunam
magnamque ex ea re te laudem apisci; fac aliquando intelligamus adversam quoque
te aeque ferre posse neque id maius, quam debeat, tibi onus videri, ne ex
omnibus virtutibus haec una tibi videatur deesse. Quod ad me attinet, cum te
tranquilliorem animo esse cognoro, de iis rebus, quae hic geruntur,
quemadmodumque se provincia habeat, certiorem faciam. Vale.
VI. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. Ego vero, Servi, vellem, ut scribis, in meo gravissimo casu affuisses;
quantum enim praesens me adiuvare potueris et consolando et prope aeque dolendo,
facile ex eo intelligo, quod litteris lectis aliquantum acquievi, nam et ea
scripsisti, quae levare luctum possent, et in me consolando non mediocrem ipse
animi dolorem adhibuisti: Servius tamen tuus omnibus officiis, quae illi tempori
tribui potuerunt, declaravit et quanti ipse me faceret et quam suum talem erga
me animum tibi gratum putaret fore; cuius officia iucundiora scilicet saepe mihi
fuerunt, numquam tamen gratiora. Me autem non oratio tua solum et societas paene
aegritudinis, sed etiam auctoritas consolatur; turpe enim esse existimo me non
ita ferre casum meum, ut tu, tali sapientia praeditus, ferendum putas; sed
opprimor interdum et vix resisto dolori, quod ea me solatia deficiunt, quae
ceteris, quorum mihi exempla propono, simili in fortuna non defuerunt: nam et Q.
Maximus, qui filium consularem, clarum virum et magnis rebus gestis, amisit, et
L. Paullus, qui duo septem diebus, et vester Gallus et M. Cato, qui summo
ingenio, summa virtute filium perdidit, iis temporibus fuerunt, ut eorum luctum
ipsorum dignitas consolaretur ea, quam ex re publica consequebantur; mihi autem
amissis ornamentis iis, quae ipse commemoras quaeque eram maximis laboribus
adeptus, unum manebat illud solatium, quod ereptum est: non amicorum negotiis,
non rei publicae procuratione impediebantur cogitationes meae, nihil in foro
agere libebat, aspicere curiam non poteram, existimabam, id quod erat, omnes me
et industriae meae fructus et fortunae perdidisse: sed, cum cogitarem haec mihi
tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse me et cogerem
illa ferre toleranter, habebam, quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in
sermone et suavitate omnes curas doloresque deponerem: nunc autem hoc tam gravi
vulnere etiam illa, quae consanuisse videbantur, recrudescunt; non enim, ut tum
me a re publica maestum domus excipiebat, quae levaret, sic nunc domo maerens ad
rem publicam confugere possum, ut in eius bonis acquiescam. Itaque et domo absum
et foro, quod nec eum dolorem, quem ad re publica capio, domus iam consolari
potest nec domesticum res publica. Quo magis te exspecto teque videre quam
primum cupio— maior enim levatio mihi afferri nulla potest quam coniunctio
consuetudinis sermonumque nostrorum—; quamquam sperabam tuum adventum—sic
enim audiebam— appropinquare. Ego autem cum multis de causis te exopto quam
primum videre, tum etiam, ut ante commentemur inter nos, qua ratione nobis
traducendum sit hoc tempus, quod est totum ad unius voluntatem accommodandum et
prudentis et liberalis et, ut perspexisse videor, nec a me alieni et tibi
amicissimi; quod cum ita sit, magnae tamen est deliberationis, quae ratio sit
ineunda nobis non agendi aliquid, sed illius concessu et beneficio quiescendi.
Vale.
VII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. Etsi eo te adhuc consilio usum intelligo, ut id reprehendere non audeam, non
quyin ab eo ipse dissentiam, sed quod ea te sapientia esse iudicem, ut meum
consilium non anteponam tuo, tamen et anicitiae nostrae vetustas et tua summa
erga me benevolentia, quae mihi iam a pueritia tua cognita est, me hortata est,
ut ea scriberem ad te, quae et saluti tuae conducere arbitrarer et non aliena
esse ducerem a dignitate. Ego eum te esse, qui horum malorum initia multo ante
videris, consulatum magnificentissime atque optime gesseris, praeclare memini;
sed idem etiam illa vidi, neque te consilium civilis belli ita gerendi nec
copias Cn. Pompeii nec genus exercitus probare semperque summe diffidere, qua in
sententia me quoque fuisse memoria tenere te arbitror. Itaque neque tu multum
interfuisti rebus gerendis et ego id semper egi, ne interessem; non enim iis
rebus pugnabamus, quibus valere poteramus, consilio, auctoritate, causa, quae
erant in nobis superiora, sed lacertis et viribus, quibus pares non eramus:
victi sumus igitur aut, si vinci dignitas non potest, fracti certe et abiecti;
in quo tuum consilium nemo potest non maxime laudare, quod cum spe vincendi
simul abiecisti certandi etiam cupiditatem ostendistique sapientam et bonum
civem initia velli civilis invitum suscipere, extrema libenter non persequi. Qui
non idem consilium, quod tu, secuti sunt, eos video in duo genera esse
distractos; aut enim renovare bellum conati sunt, hique se in Africam
contulerunt, aut, quemadmodum nos, victori sese crediderunt: medium quoddam tuum
consilium fuit, qui hoc fortasse humilis animi duceres, illud pertinacis. Fateor
a plerisque vel dicam ab omnibus sapiens tuum consilium, a multis etiam magni ac
fortis animi iudicatum; sed habet ista ratio, ut mihi quidem videtur, quendam
modum, praesertim cum nihil tibi deesse arbitrer ad tuas fortunas omnes
obtinendas praeter voluntatem; sic enim intellexi, nihil aliud esse, quod
dubitationem afferret ei, penes quem est potestas, nisi quod vereretur, ne tu
illud beneficium omnino non putares; de quo quid sentiam, nihil attinet dicere,
cum appareat, ipse quid fecerim. Sed tamen, si iam ita constituisses, ut abesse
perpetuo malles quam ea, quae nolles, videre, tamen id cogitare deberes,
ubicumque esses, te fore in eius ipsius, quem fugeres, potestate: qui si facile
passurus esset te carentem patria et fortunis tuis quiete et libere vivere,
cogitandum tibi tamen esset, Romaene et domi tuae, cuicuimodi res esset, an
Mytilenis aut Rhodi malles vivere; sed, cum ita late pateat eius potestas, quem
veremur, ut terrarum orbem complexa sit, nonne mavis sine periculo tuae domi
esse quam cum periculo alienae? Equidem, etiamsi oppetenda mors esset, domi
atque in patria mallem quam in externis atque alienis locis; hoc idem omnes, qui
te diligunt, sentiunt, quorum est magna pro tuis maximis clarissimisque
virtutibus multitudo. Habemus etiam rationem rei familiaris tuae, quam dissipari
nolumus; nam, etsi nullam potest accipere iniuriam, quae futura perpetua sit,
propterea quod neque is, qui tenet rem publicam, patietur neque ipsa res
publica, tamen impetum praedonum in tuas fortunas fieri nolo, hi autem qui
essent, auderem scribere, nisi te intelligere confiderem. Hic te unius
sollicitudines, unius etiam multae et assiduae lacrimae, C. Marcelli, fratris
optimi, deprecantur: nos cura et dolore proximi sumus, precibus tardiores, quod
ius adeundi, cum ipsi deprecatione eguerimus, non habemus, gratia tantum
possumus, quantum victi; sed tamen consilio, studio Marcello non desumus. A tuis
reliquis non adhibemur; ad omnis parati sumus.
VIII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. Neque monere te audeo praestanti prudentia virum nec confirmare maximi animi
hominem unumque fortissimum, consolari vero nullo modo; nam, si ea, quae
acciderunt, ita fers, ut audio, gratulari magis virtuti debeo quam consolari
dolorem tuum, sin te tanta mala rei publicae frangunt, non ita abundo ingenio,
ut te consoler, cum ipse me non possim. Reliquum est igitur, ut tibi me in omni
re eum praebeam praestemque et ad omnia, quae tui velint, ita sim praesto, ut me
non solum omnia debere tua causa, que possim, sed etiam quae non possim, putem.
Illud tamen vel tu me monuisse vel censuisse puta vel propter benevolentiam
tacere non potuisse, ut, quod ego facio, tu quoque animum inducas, si sit aliqua
res publica, in ea te esse oportere, iudicio hominum reque principem,
necessitate cedentem tempori, sin autem nulla sit, hunc tamen aptissimum esse
etiam ad exsulandum locum; si enim libertatem sequimur, qui locus hoc dominatu
vacat? sin qualemcumque locum, quae est domestica sede iucundior? Sed mihi
crede, etiam is, qui omnia tenet, favet ingeniis, nobilitatem vero et dignitates
hominum, quantum ei res et ipsius causa concedit, amplectitur. Sed plura, quam
statueram; redeo ergo ad unum illud, me tuum esse: fore cum tuis, si modo erunt
tui, si minus, me certe in omnibus rebus satis nostrae coniunctioni amorique
facturum. Vale.
IX. Scr. Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708. Etsi perpaucis ante diebus dederam Q. Mucio litteras ad te pluribus verbis
scriptas, quibus declaraveram, quo te animo censerem esse oportere et quid tibi
faciendum arbitrarer, tamen, cum Theophilus, libertus tuus, proficisceretur,
cuius ego fidem erga te benevolentiamque perspexeramn, sine meis litteris eum ad
te venire nolui. Iisdem igitur te rebus etiam atque etiam hortor, quibus
superioribus litteris hortatus sum, ut in ea re publica, quaecumque est, quam
primum velis esse: multa videbis fortasse, quae nolis, non plura tamen, quam
audis quotidie; non est porro tuum uno sensu solum oculorum moveri, cum idem
illud auribus percipias—quod etiam maius videri solet—, minus laborare. At
tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non
probes. Primum tempori cedere, id est necessitati parere, semper sapientis est
habitum; deinde non habet, ut nunc quidem est, id vitii res: dicere fortasse,
quae sentias, non licet, tacere plane licet; omnia enim delata ad unum sunt: is
utitur consilio ne suorum quidem, sed suo; quod non multo secus fieret, si is
rem publicam teneret, quem secuti sumus: an, qui in bello, cum omnium nostrum
coniunctum esset periculum, suo et certorum hominum minime prudentium consilio
uteretur, eum magis communem censemus in victoria futurum fuisse, quam incertis
in rebus fuisset? et, qui nec te consule tuum sapientissimum consilium secutus
esset nec fratre tuo consulatum ex auctoritate tua gerente vobis auctoribus uti
voluerit, nunc omnia tenentem nostras sententias desideraturum censes fuisse?
Omnia sunt misera in bellis civilibus—quae maiores nostri ne semel quidem,
nostra aetas saepe iam sensit—; sed miserius nihil quam ipsa victoria, quae,
etiamsi ad meliores venit, tamen eos ipsos ferociores impotentioresque reddit,
ut, etiamsi natura tales non sint, necessitate esse cogantur; multa enim victori
eorum arbitrio, per quos vicit, etiam invito facienda sunt. An tu non videbas
mecum simul, quam illa crudelis esset futura victoria? igitur tum quoque careres
patria, ne, quae nolles, videres? "Non," inquies, "ego enim ipse
tenerem opes et dignitatem meam." At erat tuae virtutis in minimis tuas res
ponere, de re publica vehementius laborare. Deinde qui finis istius consilii
est? nam adhuc et factum tuum probatur et, ut in tali re, etiam fortuna
laudatur: factum, quod et initium belli necessario secutus sis et extrema
sapienter persequi nolueris; fortuna, quod honesto otio tenueris et statum et
famam dignitatis tuae: nunc vero nec locus tibi ullus dulcior esse debet patria
nec eam diligere minus debes, quod deformior est, sed misereri potius nec eam
multis claris viris orbatam privare etiam aspectu tuo. Denique, si fuit magni
animi non esse supplicem victori, vide, ne superbi sit aspernari eiusdem
liberalitatem, et, si sapientis est carere patria, duri non desiderare, et, si
re publica non possis frui, stultum est nolle privata. Caput illud est, ut, si
ista vita tibi commodior esse videatur, cogitandum tamen sit, ne tutior non sit:
magna gladiorum est licentia, sed in externis locis minor etiam ad facinus
verecundia. Mihi salus tua tantae curae est, ut Marcello, fratri tuo, aut par
aut certe proximus sim; tuum est consulere temporibus et incolumitati et vitae
et fortunis tuis.
X. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709. Etsi nihil erat novi, quod ad te scriberem, magisque litteras tuas iam
exspectare incipiebam vel te potius ipsum, tamen, cum Theophilus
proficisceretur, non potui nihil ei litterarum dare: cura igitur, ut quam primum
venias; venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est, tuis,
sed prorsus omnibus; venit enim mihi in mentem subvereri interdum, ne te
delectet tarda decessio. Quod si nullum haberes sensum nisi oculorum, prorsus
tibi ignoscerem, si quosdam nolles videre, sed, cum leviora non multo essent,
quae audirentur, quam quae viderentur, suspicarer autem multum interesse rei
familiaris tuae te quam primum venire idque in omnes partes valeret, putavi ea
de re te esse admonendum. Sed, quoniam, quid mihi placeret, ostendi, reliqua tu
pro tua prudentia considerabis; me tamen velim, quod ad tempus te exspectemus,
certiorem facias.
XI. Scr. Mytilenis exeunte anno a.u.c. 708. Valuisse apud me tuam semper auctoritatem cum in omni re tum in hoc maxime
negotio potes existimare: cum mihi C. Marcellus, frater amantissimus mei, non
solum consilium daret, sed precibus quoque me obsecraret, non prius mihi
persuadere potuit, quam tuis est effectum litteris, ut uterer vestro potissimum
consilio. Res quemadmodum sit acta, vestrae litterae mihi declarant. Gratulatio
tua etsi est mihi probatissima, quod ab optimo fit animo, tamen hoc mihi multo
iucundius est et gratius, quod in summa paucitate amicorum, propinquorum ac
necessariorum, qui vere meae saluti faverent, te cupidissimum mei singularemque
mihi benevolentiam praestitisse cognovi. Reliqua sunt eiusmodi, quibus ego,
quoniam haec erant tempora, facile et aequo animo carebam; hoc vero eiusmodi
esse statuo, ut sine talium virorum et amicorum benevolentia neque in adversa
neque in secunda fortuna quisquam vivere possit: itaque in hoc ego mihi
gratulor; tu vero ut intelligas homini amicissimo te tribuisse officium, re tibi
praestabo. Vale.
XII. Scr. Athenis pr. Kal. Iunias a.u.c. 709. Etsi scio non iucundissimum me nuntium vobis allaturum, tamen, quoniam casus
et natura in nobis dominantur, visum est faciendum, ut, quoquo modo res se
haberet, vos certiores facerem. A. d. X Kal. Iun., cum ab Epidauro Piraeeum navi
advectus essem, ibi M. Marcellum, collegam nostrum, conveni eumque diem ibi
consumpsi, ut cum eo essem. Postero die, cum ab eo digressus essem eo consilio,
ut ab Athenis in Boeotiam irem reliquamque iurisdictionem absolverem, ille, uti
aiebat, supra Maleas in Italiam versus navigaturus erat. Post diem tertium eius
diei, cum ab Athenis proficisci in animo haberem, circiter hora decima noctis P.
Postumius, familiaris eius, ad me venit et mihi nuntiavit M. Marcellum, collegam
nostrum, post coenae tempus a P. Magio Cilone, familiari eius, pugione percussum
esse et duo vulnera accepisse, unum in stomacho, alterum in capite secundum
aurem; sperari tamen eum vivere posse; Magium se ipsum interfecisse postea; se a
Marcello ad me missum esse, qui haec nuntiaret et rogaret, uti edicos cogerem.
Coegi et e vestigio eo sum profectus prima luce. Cum non longe a Piraeeo
abessem, puer Acidini obviam mihi venit cum codicillis, in quibus erat scriptum
paullo ante lucem Marcellum diem suum obisse. Ita vir clarissimus ab homine
deterrimo acerbissima morte est affectus, et, cui inimici propter dignitatem
pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret. Ego tamen ad
tabernaculum eius perrexi: inveni duos libertos et pauculos servos; reliquos
aiebant profugisse metu perterritos, quod dominus eorum ante tabernaculum
interfectus esset. Coactus sum in eadem illa lectica, qua ipse delatus eram,
meisque lecticariis in urbem eum referre, ibique pro ea copia, quae Athenis
erat, funus ei satis amplum faciendum curavi. Ab Atheniensibus, locum sepulturae
intra urbem ut darent, impetrare non potui, quod religione se impediri dicerent,
neque tamen id antea cuiquam concesserant: quod proximum fuit, uti in quo
vellemus gymnasio eum sepeliremus, nobis permiserunt. Nos in nobilissimo orbis
terrarum gymnasio Academiae locum delegimus ibique eum combussimus posteaque
curavimus, ut eidem Athenienses in eodem loco monumentum ei marmoreum faciendum
locarent. Ita, quae nostra officia fuerunt pro collegio et pro propinquitate, et
vivo et mortuo omnia ei praestitimus. Vale. D. pr. Kal. Iun. Athenis.
XIII. Scr. Romae a.u.c. 708. Quaerenti mihi iamdiu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res
nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatem veniebat in mentem; unam enim
partem et consuetudinem earum epistularum, quibus secundis rebus uti solebamus,
tempus eripuerat perfeceratque fortuna, ne quid tale scribere possem aut omnino
cogitare: relinquebatur triste quoddam et miserum et his temporibus consentaneum
genus litterarum; id quoque deficiebat me, in quo debebat esse aut promissio
auxilii alicuis aut consolatio doloris tui. Quod pollicerer, non erat; ipse enim
pari fortuna abiectus aliorum opibus casus meos sustentabam saepiusque mihi
veniebat in mentem queri, quod ita viverem, quam gaudere, quod viverem; quamquam
enim nulla me ipsum privatim pepulit insignis iniuria nec mihi quidquam tali
tempore in mentem venit optare, quod non ultro mihi Caesar detulerit, tamen
nihilo minus eis conficior curis, ut ipsum, quod maneam in vita, peccare me
existimem; careo enim cum familiarissimis multis, quos aut mors eripuit nobis
aut distraxit fuga, tum omnibus amicis, quorum benevolentiam nobis conciliarat
per me quondam te socio defensa res publica, versorque in eorum naufragiis et
bonorum direptionibus, nec audio solum, quod ipsum esset miserum, sed etiam
video, quo nihil est acerbius, eorum fortunas dissipari, quibus nos olim
adiutoribus illud incendium exstinximus, et, in qua urbe modo gratia,
auctoritate, gloria floruimus, in ea nunc iis quidem omnibus caremus, obtinemus
ipsius Caesaris summam erga nos humanitatem, sed ea plus non potest quam vis et
mutatio omnium rerum atque temporum. Itaque orbus iis rebus omnibus, quibus et
natura me et voluntas et consuetudo assuefecerat, cum ceteris, ut quidem videor,
tum mihi ipse displiceo; natus enim ad agendum semper aliquid dignum viro nunc
non modo agendi rationem nullam habeo, sed ne cogitandi quidem, et, qui antea
aut obscuris hominibus aut etiam sontibus opitulari poteram, nunc P. Nigidio,
uni omnium doctissimo et sanctissimo et maxima quondam gratia et mihi certe
amicissimo, ne benigne quidem polliceri possum. Ergo hoc ereptum est litterarum
genus: reliquum est, ut consoler et afferam rationes, quibus te a molestiis
coner abducere. At ea quidem facultas vel tui vel alterius consolandi in te
summa est, si umquam in ullo fuit; itaque eam partem, quae ab exquisita quadam
ratione et doctrina proficiscitur, non attingam, tibi totam relinquam: quid sit
forti et sapienti homine dignum, quid gravitas, quid altitudo animi, quid acta
tua vita, quid studia, quid artes, quibus a pueritia floruisti, a te flagitent,
tu videbis; ego, quod intelligere et sentire, quia sum Romae et quia curo
attendoque, possum, id tibi affirmo, te in istis molestiis, in quibus es hoc
tempore, non diutius futurum, in iis autem, in quibus etiam nos sumus, fortasse
semper fore. Videor mihi perspicere primum ipsius animum, qui plurimum potest,
propensum ad salutem tuam—non scribo hoc temere: quo minus familiaris sum, hoc
sum ad investigandum curiosior—: quo facilius, quibus est iratior, respondere
tristius possit, hoc est adhuc tardior ad te molestia liberandum; familiares
vero eius, et ii quidem, qui illi iucundissimi sunt, mirabiliter de te et
loquuntur et sentiunt; accedit eodem vulgi voluntas vel potius consensus omnium;
etiam illa, quae minimum nunc quidem potest, sed possit necesse est, res
publica, quascumque vires habebit, ab iis ipsis, a quibus tenetur, de te
propediem, mihi crede, impetrabit. Redeo igitur ad id, ut iam tibi etiam
pollicear aliquid, quod primo omiseram: nam et complectar eius familiarissimos,
qui me admodum diligunt multumque mecum sunt, et in ipsius me consuetudinem,
quam adhuc meus pudor mihi clausit, insinuabo et certe omnes vias persequar,
quibus putabo ad id, quod volumus, pervenire posse; in hoc toto genere plura
faciam, quam scribere audeo. Ceteraque, quae tibi a multis prompta esse certo
scio, a me sunt paratissima: nihil in re familiari mea est, quod ego meum malim
esse quam tuum; hac de re et de hoc genere toto hoc scribo parcius, quod te id,
quod ipse confido, sperare malo, te esse usurum tuis. Extremum illud est, ut te
orem et obsecrem, animo ut maximo sis nec ea solum memineris, quae ab aliis
magnis viris accepisti, sed illa etiam, quae ipse ingenio studioque peperisti;
quae si colliges, et sperabis omnia optime et, quae accident, qualiacumque
erunt, sapienter feres. Sed haec tu melius vel optime omnium: ego, quae
pertinere ad te intelligam, studiosissime omnia diligentissimeque curabo
tuorumque tristissimo meo tempore meritorum erga me memoriam conservabo.
XIV. Scr. Romae (post K. Oct.) a.u.c. 708. Binas a te accepi litteras Corcyra datas, quarum alteris mihi gratulabare,
quod audisses me meam pristinam dignitatem obtinere, alteris dicebas te velle,
quae egissem, bene et feliciter evenire. Ego autem, si dignitas est bene de re
publica sentire et bonis viris probare, quod sentias, obtineo dignitatem meam;
sin autem in eo dignitas est, si, quod sentias, aut re efficere possis aut
denique libera oratione defendere, ne vestigium quidem ullum est reliquum nobis
dignitatis, agiturque praeclare, si nosmet ipsos regere possumus, ut ea, quae
partim iam assunt, partim impendent, moderate feramus, quod est difficile in
eiusmodi bello, cuius exitus ex altera parte caedem ostentat, ex altera
servitutem: quo in periculo nonnihil me consolatur, cum recordor haec me tum
vidisse, cum secundas etiam res nostras, non modo adversas, pertimescebam
videbamque, quanto periculo de iure publico disceptaretur armis, quibus si ii
vicissent, ad quos ego pacis spe, non belli cupiditate adductus accesseram,
tamen intelligebam, et iratorum hominum et cupidorum et insolentium quam
crudelis esset futura victoria, sin autem victi essent, quantus interitus esset
futurus civium partim amplissimorum, partim etiam optimorum, qui me haec
praedicentem atque optime consulentem saluti suae malebant nimium timidum quam
satis prudentem existimari. Quod autem mihi de eo, quod egerim, gratularis, te
ita velle certo scio; sed ego tam misero tempore nihil novi consilii cepissem,
nisi in reditu meo nihilo meliores res domesticas quam rem publicam offendissem;
quibus enim pro meis immortalibus beneficiis carissima mea salus et meae
fortunae esse debebant, cum propter eorum scelus nihil mihi intra meos parietes
tutum, nihil insidiis vacuum viderem, novarum me necessitudinum fidelitate
contra veterum perfidiam muniendum putavi. Sed de nostris rebus satis vel etiam
nimium multa: de tuis velim ut eo sis animo, quo debes esse, id est, ut ne quid
tibi praecipue timendum putes; si enim status erit aliquis civitatis, quicumque
erit, te omnium periculorum video expertem fore; nam alteros tibi iam placatos
esse intelligo, alteros numquam iratos fuisse. De mea autem in te voluntate sic
velim iudices, me, quibuscumque rebus opus esse intelligam, quamquam videam, qui
sim hoc tempore et quid possim, opera tamen et consilio, studio quidem certe,
rei, famae, saluti tuae praesto futurum. Tu velim et quid agas et quid acturum
te putes facias me quam diligentissime certiorem.
XV. Scr. Romae a.u.c. 708. Accepi perbreves tuas litteras, quibus id, quod scire cupiebam, cognoscere
non potui, cognovi autem id, quod mihi dubium non fuit: nam, quam fortiter
ferres communes miserias, non intellexi, quam me amares, facile perspexi; sed
hoc scieram, illud si scissem, ad id meas litteras accommodavissem. Sed tamen,
etsi antea scripsi, quae existimavi scribi oportere, tamen hoc te tempore
breviter commonendum putavi, ne quo in periculo te proprio existimares esse: in
magno omnes, sed tamen in communi sumus; quare non debes aut propriam fortunam
et praecipuam postulare aut communem recusare. Quapropter eo animo simus inter
nos, quo semper fuimus; quod de te sperare, de me praestare possum. Si vales, bene est. Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro reconciliata
gratia nec absentem me a te ludibrio laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum
capite ac fortunis per te oppugnatum iri; quem si parum pudor ipsius defendebat,
debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium erga vos remque publicam
satis sublevare: nunc video illum circumventum, me desertum, a quibus minime
conveniebat. Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui exercitui
praesum, qui bellum gero: quae quoniam nec ratione nec maiorum nostrorum
clementia administrastis, non erit mirandum, si vos poenitebit. Te tam mobili in
me meosque esse animo non speraram: me interea nec domesticus dolor nec
cuiusquam iniuria ab re publica abducet.
II. Scr. Romae a.u.c. 692. Si tu exercitusque valetis, bene est. Scribis ad me te existimasse pro mutuo
inter nos animo et pro reconciliata gratia numquam te a me ludibrio laesum iri.
Quod cuiusmodi sit, satis intelligere non possum, sed tamen suspicor ad te esse
allatum me in senatu, cum disputarem permultos esse, qui rem publicam a me
conservatam dolerent, dixisse a te propinquos tuos, quibus negare non potuisses,
impetrasse, ut ea, quae statuisses tibi in senatu de mea laude esse dicenda,
reticeres. Quod cum dicerem, illud adiunxi, mihi tecum ita dispertitum officium
fuisse in rei publicae salute retinenda, ut ego urbem a domesticis insidiis et
ab intestino scelere, tu Italiam et ab armatis hostibus et ab occulta
coniuratione defenderes, atque hanc nostram tanti et tam praeclari muneris
societatem a tuis propinquis labefactam, qui, cum tu a me rebus amplissimis
atque honorificentissimis ornatus esses, timuissent, ne quae mihi pars abs te
voluntatis mutuae tribueretur. Hoc in sermone cum a me exponeretur, quae mea
exspectatio fuisset orationis tuae quantoque in errore versatus essem, visa est
oratio non iuiucunda et mediocris quidam est risus consecutus, non in te, sed
magis in errorem meum et quod me abs te cupisse laudari aperte atque ingenue
confitebar. Nam hoc non potest in te non honorifice esse dictum, me in
clarissimis meis atque amplissimis rebus tamen aliquod testimonium tuae vocis
habere voluisse. Quod autem ita scribis, "pro mutuo inter nos animo,"
quid tu existimes esse in amicitia mutuum, nescio, equidem hoc arbitror, cum par
voluntas accipitur et redditur. Ego si hoc dicam, me tua causa praetermisisse
provinciam, tibi ipsi levior videar esse; meae enim rationes ita tulerunt atque
eius mei consilii maiorem in dies singulos fructum voluptatemque capio: illud
dico, me, ut primum in concione provinciam deposuerim, statim, quemadmodum eam
tibi traderem, cogitare coepisse. Nihil dico de sortitione vestra: tantum te
suspicari volo, nihil in ea re per collegam meum me insciente esse factum.
Recordare cetera: quam cito senatum illo die facta sortitione coegerim, quam
multa de te verba fecerim, cum tu ipse mihi dixisti orationem meam non solum in
te honorificam, sed etiam in collegas tuos contumeliosam fuisse. Iam illud
senatus consultum, quod eo die factum est, ea praescriptione est, ut, dum id
exstabit, officium meum in te obscurum esse non possit. Postea vero quam
profectus es, velim recordere, quae ego de te in senatu egerim, quae in
concionibus dixerim, quas ad te litteras miserim: quae cum omnia collegeris, tu
ipse velim iudices, satisne videatur his omnibus rebus tuus adventus, cum
proxime Romam venisti, mutue respondisse. Quod scribis de reconciliata gratia
nostra, non intelligo, cur reconciliatam esse dicas, quae numquam imminuta est.
Quod scribis non oportuisse Metellum fratrem tuum ob dictum a me oppugnari,
primum hoc velim existimes, animum mihi istum tuum vehementer probari et
fraternam plenam humanitatis ac pietatis voluntatem; deinde, si qua ego in re
fratri tuo rei publicae causa restiterim, ut mihi ignoscas—tam enim sum amicus
rei publicae, quam qui maxime—; si vero meam salutem contra illius impetum in
me crudelissimum defenderim, satis habeas nihil me etiam tecum de tui fratris
iniuria conqueri: quem ego cum comperissem omnem sui tribunatus conatum in meam
perniciem parare atque meditari, egi cum Claudia, uxore tua, et cum vestra
sorore Mucia, cuius erga me studium pro Cn. Pompeii necessitudine multis in
rebus perspexeram, ut eum ab illa iniuria deterrerent. Atqui ille, quod te
audisse credo, pr. Kal. Ianuarias, qua iniuria nemo umquam in infimo magistratu
improbissimus civis affectus est, ea me consulem affecit, cum rem publicam
conservassem, atque abeuntem magistratu concionis habendae potestate privavit:
cuius iniuria mihi tamen honori summo fuit; nam, cum ille mihi nihil, nisi ut
iurarem, permitteret, magna voce iuravi verissimum pulcherrimumque ius iurandum,
quod populus item magna voce me vere iurasse iuravit. Hac accepta tam insigni
iniuria tamen illo ipso die misi ad Metellum communes amicos, qui agerent cum
eo, ut de illa mente desisteret: quibus ille respondit sibi non esse integrum;
etenim paullo ante in concione dixerat ei, qui in alios animum advertisset
indicta causa, dicendi ipsi potestatem fieri non oportere. Hominem gravem et
civem egregium! qui, qua poena senatus consensu bonorum omnium eos affecerat,
qui urbem incendere et magistratus ac senatum trucidare et bellum maximum
conflare voluissent, eadem dignum iudicarit eum, qui curiam caede, urbem
incendiis, Italiam bello liberasset. Itaque ego Metello, fratri tuo, praesenti
restiti: nam in senatu Kal. Ianuariis sic cum eo de re publica disputavi, ut
sentiret sibi cum viro forti et constanti esse pugnandum; a. d. III Non.
Ianuar., cum agere coepisset, tertio quoque verbo orationis suae me appellabat,
mihi minabatur, neque illi quidquam deliberatius fuit quam me, quacumque ratione
posset, non iudicio neque disceptatione, sed vi atque impressione evertere.
Huius ego temeritati si virtute atque animo non restitissem, quis esset, qui me
in consulatu non casu potius existimaret quam consilio fortem fuisse? Haec si tu
Metellum cogitare de me nescisti, debes existimare te maximis de rebus a fratre
esse celatum; sin autem aliquid impertivit tibi sui consilii, lenis a te et
facilis existimari debeo, qui nihil tecum de iis ipsis rebus expostulem. Et, si
intelligis non me dicto Metelli, ut scribis, sed consilio eius animoque in me
inimicissimo esse commotum, cognosce nunc humanitatem meam, si humanitas
appellanda est in acerbissima iniuria remissio animi ac dissolutio: nulla est a
me umquam sententia dicta in fratrem tuum; quotiescumque aliquid est actum,
sedens iis assensi, qui mihi lenissime sentire visi sunt. Addam illud etiam,
quod iam ego curare non debui, sed tamen fieri non moleste tuli atque etiam, ut
ita fieret, pro mea parte adiuvi, ut senati consulto meus inimicus, quia tuus
frater erat, sublevaretur. Quare non ego oppugnavi fratrem tuum, sed fratri tuo
repugnavi, nec in te, ut scribis, animo fui mobili, sed ita stabili, ut in mea
erga te voluntate etiam desertus ab officiis tuis permanerem. Atque hoc ipso
tempore tibi paene minitanti nobis per litteras haec rescribo atque respondeo:
ego dolori tuo non solum ignosco, sed summam etiam laudem tribuo—meus enim me
sensus, quanta vis fraterni sit amoris, admonet—; a te peto, ut tu quoque
aequum te iudicem dolori meo praebeas: si acerbe, si crudeliter, si sine causa
sum a tuis oppugnatus, ut statuas mihi non modo non cedendum, sed etiam tuo
atque exercitus tui auxilio in eiusmodi causa utendum fuisse; ego te mihi semper
amicum esse volui, me ut tibi amicissimum esse intelligeres, laboravi: maneo in
voluntate et, quoad voles tu, permanebo citiusque amore tui fratrem tuum odisse
desinam, quam illius odio quidquam de nostra benevolentia detraham.
III. Scr. in Hispania a.u.c. 698. Hominis importunissimi contumeliae, quibus crebris concionibus me onerat,
tuis erga me officiis leniuntur et, ut sunt leves ab eiusmodi homine, a me
despiciuntur, libenterque commutata persona te mihi fratris loco esse duco. De
illo ne meminisse quidem volo, tametsi bis eum invitum servavi. De meis rebus,
ne vobis multitudine litterarum molestior essem, ad Lollium perscripsi, de
rationibus provinciae quid vellem fieri, ut is vos doceret et commonefaceret. Si
poteris, velim pristinam tuam erga me voluntatem conserves.
IV. Scr. Dyrrhacii mense Ianuario a.u.c. 697. Litterae Quinti fratis et T. Pomponii, necessarii mei, tantum spei dederant,
ut in te non minus auxilii quam in tuo collega mihi constitutum fuerit; itaque
ad te litteras statim misi, per quas, ut fortuna postulabat, et gratias tibi egi
et de reliquo tempore auxilium petii. Postea mihi non tam meorum litterae quam
sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant,
quae res fecit, ut tibi litteris obstrepere non auderem. Nunc mihi Quintus
frater meus mitissimam tuam orationem, quam in senatu habuisses, perscripsit,
qua inductus ad te scribere sum conatus et abs te, quantum tua fert voluntas,
peto quaesoque, ut tuos mecum serves potius quam propter arrogantem crudelitatem
tuorum me oppugnes. Tu, tuas inimicitias ut rei publicae condonares, te vicisti,
alienas ut contra rem publicam confirmes, adduceris? Quod si mihi tua clementia
opem tuleris, omnibus in rebus me fore in tua potestate tibi confirmo; si mihi
neque magistratus neque senatum neque populum auxiliari propter eam vim, quae me
cum re publica vicit, licuerit, vide, ne, cum velis revocare tempus omnium
servandorum, cum, qui servetur, non erit, non possis.
V. Scr. Romae a.u.c. 693. Etsi statueram nullas ad te litteras mittere nisi commendaticias—non quo
eas intelligerem satis apud te valere, sed ne iis, qui me rogarent, aliquid de
nostra coniunctione imminutum esse ostenderem—, tamen, cum T. Pomponius, hono
omnium meorum in te studiorum et officiorum maxime conscius, tui cupidus, nostri
amantissimus, ad te proficisceretur, aliquid mihi scribendum putavi, praesertim
cum aliter ipsi Pomponio satisfacere non possem. Ego si abs te summa officia
desiderem, mirum nemini videri debeat; omnia enim a me in te profecta sunt, quae
ad tuum commodium, quae ad honorem, quae ad dignitatem pertinerent: pro his
rebus nullam mihi abs te relatam esse gratiam tu es optimus testis, contra etiam
esse aliquid abs te profectum ex multis audivi; nam "comperisse" me
non audeo dicere, ne forte id ipsum verbum ponam, quod abs te aiunt falso in me
solere conferri; sed ea, quae ad me delata sunt, malo te ex Pomponio, cui non
minus molesta fuerunt, quam ex meis litteris cognoscere. Meus in te animus quam
singulari officio fuerit, et senatus et populus Romanus testis est: tu quam
gratus erga me fueris, ipse existimare potes; quantum mihi debeas, ceteri
existiment. Ego quae tua causa antea feci, voluntate sum adductus posteaque
constantia; sed reliqua, mihi crede, multo maius meum studium maioremque
gravitatem et laborem desiderant; quae ego si non profundere ac perdere videbor,
omnibus meis viribus sustinebo; sin autem ingrata esse sentiam, non committam,
ut tibi ipsi insanire videar. Ea quae sint et cuiusmodi, poteris ex Pomponio
cognoscere. Atque ipsum tibi Pomponium ita commendo, ut, quamquam ipsius causa
confido te facturum esse omnia, tamen abs te hoc petam, ut, si quid in te
residet amoris erga me, id omne in Pomponii negotio ostendas: hoc mihi nihil
gratius facere potes.
VI. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 692. Cum ad me Decius librarius venisset egissetque mecum, ut operam darem, ne
tibi hoc tempore succederetur, quamquam illum hominem frugi et tibi amicum
existimabam, tamen, quod memoria tenebam, cuiusmodi ad me litteras antea
misisses, non satis credidi homini prudenti, tam valde esse mutatam voluntatem
tuam; sed, posteaquam et Cornelia tua Terentiam convenit et ego cum Q. Cornelio
locutus sum, adhibui diligentiam, quotiescumque senatus fuit, ut adessem,
plurimumque in eo negotii habui, ut Q. Fufium tribunum pl. et ceteros, ad quos
tu scripseras, cogerem mihi potius credere quam tuis litteris. Omnino res tota
in mensem Ianuarium reiecta erat, sed facile obtinebatur. Ego tua gratulatione
commotus, quod ad me pridem scripseras velle te bene evenire, quod de Crasso
domum emissem, emi eam ipsam domum HS. XXXV aliquanto post tuam gratulationem;
itaque nunc me scito tantum habere aeris alieni, ut cupiam coniurare, si
quisquam recipiat, sed partim odio inducti me excludunt et aperte vindicem
coniurationis oderunt, partim mihi non credunt et a me insidias metuunt nec
putant ei nummos deesse posse, qui ex obsidione feneratores exemerit. Omnino
semissibus magna copia est; ego autem meis rebus gestis hoc sum assecutus, ut
bonum nomen existimer. Domum tuam atque aedificationem omnem perspexi et
vehementer probavi. Antonium, etsi eius in me officia omnes desiderant, tamen in
senatu gravissime ac diligentissime defendi senatumque vehementer oratione mea
atque auctoritate commovi. Tu ad me velim litteras crebrius mittas.
VII. Scr. Romae a.u.c. 692. S. T. E. Q. V. B. E. Ex litteris tuis, quas publice misisti, cepi una cum
omnibus incredibilem voluptatem; tantam enim spem otii ostendisti, quantam ego
semper omnibus te uno fretus pollicebar; sed hoc scito, tuos veteres hostes,
novos amicos vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
Ad me autem litteras quas misisti, quamquam exiguam significationem tuae erga me
voluntatis habebant, tamen mihi scito iucundas fuisse; nulla enim re tam laetari
soleo quam meorum officiorum conscientia, quibus si quando non mutue
respondetur, apud me plus officii residere facillime patior: illud non dubito,
quin, si te mea summa erga te studia parum mihi adiunxerunt, res publica nos
inter nos conciliatura coniuncturaque sit. Ac, ne ignores, quid ego in tuis
litteris desiderarim, scribam aperte, sicut et mea natura et nostra amicitia
postulat: res eas gessi, quarum aliquam in tuis litteris et nostrae
necessitudinis et rei publicae causa gratulationem exspectavi, quam ego abs te
praetermissam esse arbitror, quod vererere, ne cuius animum offenderes; sed
scito ea, quae nos pro salute patriae gessimus, orbis terrae iudicio ac
testimonio comprobari, quae, cum veneris, tanto consilio tantaque animi
magnitudine a me gesta esse cognosces, ut tibi multo maiori, quam Africanus
fuit, me non multo minorem quam Laelium facile et in re publica et in amicitia
adiunctum esse patiare.
VIII. Scr. mense Ianuario a.u.c. 700. Quantum a. d. (missing date) meum studium exstiterit dignitatis tuae vel
tuendae vel etiam augendae, non dubito quin ad te omnes tui scripserint; non
enim fuit aut mediocre aut obscurum aut eiusmodi, quod silentio posset
praeteriri: nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione
decertavi, quanta numquam antea ulla in causa, suscepique mihi perpetuam
propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini
iamdiu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate
reddidi. Neque mehercule umquam mihi tui aut colendi aut ornandi voluntas
defuit; sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te nonnumquam a me
alienarunt et me aliquando immutarunt tibi. Sed exstitit tempus optatum mihi
magis quam speratum, ut florentissimis tuis rebus mea perspici posset et memoria
nostrae voluntatis et amicitiae fides; sum enim consecutus non modo ut domus tua
tota, sed ut cuncta civitas me tibi amicissimum esse cognosceret. Itaque et
praestantissima omnium feminarum, uxor tua, et eximia pietate, virtute, gratia
tui Crassi meis consiliis, monitis, studiis actionibusque nituntur et senatus
populusque Romanus intelligit tibi absenti nihil esse tam promptum aut tam
paratum quam in omnibus rebus, quae ad te pertineant, operam, curam,
diligentiam, auctoritatem meam. Quae sint acta quaeque agantur, domesticorum
tibi litteris declarari puto: de me sic existimes ac tibi persuadeas vehementer
velim, non me repentina aliqua voluntate aut fortuito ad tuam amplitudinem meis
officiis amplectendam incidisse, sed, ut primum forum attigerim, spectasse
semper, ut tibi possem quam maxime esse coniunctus; quo quidem ex tempore
memoria teneo neque meam tibi observantiam neque mihi tuam summam benevolentiam
ac liberalitatem defuisse. Si quae interciderunt non tam re quam suspicione
violata, ea, cum fuerint et falsa et inania, sint evulsa ex omni memoria vitaque
nostra; is enim tu vir es et eum me esse cupio, ut, quoniam in eadem rei
publicae tempora incidimus, coniunctionem amicitiamque nostram utrique nostrum
laudi sperem fore. Quamobrem tu, quantum tuo iudicio tribuendum esse nobis
putes, statues ipse et, ut spero, statues ex nostra dignitate, ego vero tibi
profiteor atque polliceor eximium et singulare meum studium in omni genere
officii, quod ad honestatem et gloriam tuam spectet. In quo, etiamsi multi mecum
contendent, tamen cum reliquis omnibus, tum Crassis tuis iudicibus omnes facile
superabo; quos quidem ego ambo unice diligo, sed in Marcum benevolentia pari hoc
magis sum Publio deditus, quod me, quamquam a pueritia sua semper, tamen hoc
tempore maxime sicut alterum parentem et observat et deligit. Has litteras velim
existimes foederis habituras esse vim, non epistulae, meque ea, quae tibi
promitto ac recipio, sanctissime esse observaturum diligentissimeque esse
facturum: quae a me suscepta defensio est te absente dignitatis tuae, in ea iam
ego non solum amicitiae nostrae, sed etiam constantiae meae causa permanebo.
Quamobrem satis esse hoc tempore arbitratus sum hoc ad te scribere: me, si quid
ipse intelligerem aut ad voluntatem aut ad commodum aut ad amplitudinem tuam
pertinere, mea sponte id esse facturum; sin autem quidpiam aut a te essem
admonitus aut a tuis, effecturum, ut intelligeres nihil neque te scripsisse
neque quemquam tuorum frustra ad me detulisse. Quamobrem velim ita et ipse ad me
scribas de omnibus, minimis maximis mediocribus, rebus, ut ad hominem
amicissimum, et tuis praecipias, ut opera consilio, auctoritate gratia mea sic
utantur in omnibus, publicis privatis, forensibus domesticis, tuis amicorum
hospitum clientium tuorum, negotiis, ut, quod eius fieri possit, praesentiae
tuae desiderium meo labore minuatur.
IX. Scr. in castris Naronae a. d. V Idus Quinctiles a.u.c.
709. S. V. B. E. E. V. Si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis servas, P.
Vatinius cliens advenit, qui pro se causam dicier vult: non, puto, repudiabis in
honore, quem in periculo recepisti. Ego autem quem potius adoptem aut invocem
quam illum, quo defendente vincere didici? an verear, ne, qui potentissimorum
hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum
ac malevolorum obtrectationes et invidias non prosternat atque obterat? quare,
si me, sicut soles, amas, suscipe me totum atque hoc, quidquid est oneris ac
muneris, pro mea dignitate tibi tuendum ac sustinendum puta. Scis meam fortunam
nescio quo modo facile obtrectatores invenire, non meo quidem mehercules merito,
sed quanti id refert, si tamen fato nescio quo accidit? si qui forte fuerit, qui
nostrae dignitati obesse velit, peto a te, ut tuam consuetudinem et
liberalitatem in me absente defendendo mihi praestes. Litteras ad senatum de
rebus nostris gestis, quo exemplo miseram, infra tibi perscripsi. Dicitur mihi
tuus servus anagnostes fugitivus cum Vardaeis esse; de quo tu mihi nihil
mandasti, ego tamen, terra marique ut conquireretur, praemandavi, et profecto
tibi illum reperiam, nisi si in Dalmatiam aufugerit, et inde tamen aliquando
eruam. Tu nos fac ames. Vale. A. d. V. Idus Quinctiles, ex castris, Narona.
X.a. Scr. in Illyria ineunte a.u.c. 710. S. V. B. E. E. Q. V. De Dionysio tuo adhuc nihil extrico, et eo minus, quod
me frigus Dalmaticum, quod illinc eiecit, etiam hic refrigeravit; sed tamen non
desistam, quin illum aliquando eruam. Sed tamen omnia mihi dura imperas: de
Catilio nescio quid ad me scripsisti deprecationis diligentissimae. Apage te cum
nostro Sex. Servilio—nam mehercule ego quoque illum amo—; sed huiuscemodi
vos clientes, huiusmodi causas recipitis? hominem unum omnium crudelissimum, qui
tot ingenuos, matresfamilias, cives Romanos occidit, abripuit, disperdidit,
regiones vastavit? simius, non semissis homo, contra me arma tulit, et eum bello
cepi. Sed tamen, mi Cicero, quid facere possum? Omnia mehercule cupio, quae tu
mihi imperas; meam animadversionem et supplicium, quo usurus eram in eum, quem
cepissem, remitto tibi et condono: quid illis respondere possum, qui ob sua bona
direpta, naves expugnatas, fratres, liberos, parentes occisos actiones
expostulant? Si mehercules Appii os haberem, in cuius locum suffectus sum, tamen
hoc sustinere non possem. Quid ergo est? Faciam omnia sedulo, quae te sciam
velle. Defenditur a Q. Volusio, tuo discipulo, si forte ea res poterit
adversarios fugare; in eo maxima spes est. Nos, si quid erit istic opus, tu
defendes: Caesar adhuc mihi iniuriam facit; de meis supplicationibus et rebus
gestis Dalmaticis adhuc non refert, quasi vero non iustissimi triumphi in
Dalmatia res gesserim! nam, si hoc exspectandum est, dum totum bellum conficiam,
viginti oppida sunt Dalmatiae antiqua, quae ipsi sibi asciverunt, amplius
sexaginta: haec nisi omnia expugno, si mihi supplicationes non decernuntur,
longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores.
X.b. Scr. Naronae Nonis Decembribus a.u.c. 709.
Ego post supplicationes mihi decretas in Dalmatiam profectus sum; sex oppida
vi oppugnando cepi * * * unum, hoc, quod erat maximum, quater a me iam captum;
quattuor enim turres et quattuor muros cepi et arcem eorum totam, ex qua me
nives, frigora, imbres detruserunt, indigneque, mi Cicero, oppidum captum et
bellum confectum relinquere sum coactus. Quare te rogo, si opus erit, ad
Caesarem meam causam agas meque tibi in omnes partes defendendum putes hoc
existimans, neminem te tui amantiorem habere. Vale. D. N. Decembr., Narona.
XI. Scr. Romae a.u.c. 709. Grata tibi mea esse officia non miror; cognovi enim te gratissimum omnium,
idque numquam destiti praedicare; nec enim tu mihi habuisti mode gratiam, verum
etiam cumulatissime rettulisti; quamobrem in reliquis tuis rebus omnibus pari me
studio erga te et eadem voluntate cognosces. Quod mihi feminam primariam,
Pompeiam, uxorem tuam, commendas, cum Sura nostro statim tuis litteris lectis
locutus sum, ut ei meis verbis diceret, ut, quidquid opus esset, mihi
denuntiaret; me omnia, quae ea vellet, summo studio curaque facturum: itaque
faciam eamque, si opus esse videbitur, ipse conveniam; tu tamen ei velim
scribas, ut nullam rem neque tam magnam neque tam parvam putet, quae mihi aut
difficilis aut parum me digna videatur: omnia, quae in tuis rebus agam, et non
laboriosa mihi et honesta videbuntur. De Dionysio, si me amas, confice:
quamcumque ei fidem dederis, praestabo; si vero improbus fuerit, ut est, duces
eum captivum in triumpho. Dalmatis di male faciant, qui tibi molesti sunt! sed,
ut scribis, brevi capientur et illustrabunt res tuas gestas; semper enim habiti
sunt bellicosi.
XII. Scr. in Arpinati mense Aprili (circ. Idus) a.u.c.
698. Coram me tecum eadem haec agere saepe conantem deterruit pudor quidam paene
subrusticus, quae nunc expromam absens audacius, epistula enim non erubescit.
Ardeo cupiditate incredibili neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut
nostrum scriptis illustretur et celebretur tuis; quod etsi mihi saepe ostendisti
te esse facturum, tamen ignoscas velim huic festinationi meae; genus enim
scriptorum tuorum etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit
opinionem meam meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res
nostras monumentis commendari tuis; neque enim me solum commemoratio
posteritatis ad spem quandam immortalitatis rapit, sed etiam illa cupiditas, ut
vel auctoritate testimonii tui vel indicio benevolentiae vel suavitate ingenii
vivi perfruamur. Neque tamen, haec cum scribebam, eram nescius, quantis oneribus
premerere susceptarum rerum et iam institutarum; sed, quia videbam Italici belli
et civilis historiam iam a te paene esse perfectam, dixeras autem mihi te
reliquas res ordiri, deesse mihi nolui, quin te admonerem, ut cogitares,
coniunctene malles cum reliquis rebus nostra contexere an, ut multi Graeci
fecerunt, Callisthenes Phocium bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, qui
omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt, tu quoque
item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeres. Equidem
ad nostram laudem non multum video interesse, sed ad properationem meam quiddam
interest non te exspectare, dum ad locum venias, ac statim causam illam totam et
tempus arripere, et simul, si uno in argumento unaque in persona mens tua tota
versabitur, cerno iam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura sint.
Neque tamen ignoro, quani impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris
imponam—potest enim mihi denegare occupatio tua—, deinde etiam, ut ornes me,
postulem. Quid, si illa tibi non tanto opere videntur ornanda? Sed tamen, qui
semel verecundiae fines transierit, eum bene et naviter oportet esse impudentem.
Itaque te plane etiam atque etiam rogo, ut et ornes ea vehementius etiam, quam
fortasse sentis, et in eo leges historiae negligas gratiamque illam, de qua
suavissime quodam in prooemio scripsisti, a qua te flecti non magis potuisse
demonstras quam Herculem Xenophontium illum a Voluptate, eam, si me tibi
vehementius commendabit, ne aspernere amorique nostro plusculum etiam, quam
concedet veritas, largiare. Quod si te adducemus, ut hoc suscipias, erit, ut
mihi persuadeo, materies digna facultate et copia tua; a principio enim
coniurationis usque ad reditum nostrum videtur mihi modicum quoddam corpus
confici posse, in quo et illa poteris uti civilium commutationum scientia vel in
explicandis causis rerum novarum vel in remediis incommodorum, cum et
reprehendes ea, quae vituperanda duces, et, quae placebunt, exponendis
rationibus comprobabis, et, si liberius, ut consuesti, agendum putabis, multorum
in nos perfidiam, insidias, proditionem notabis. Multam etiam casus nostri
varietatem tibi in scribendo suppeditabunt plenam cuiusdam voluptatis, quae
vehementer animos hominum in legendo tuo scripto retinere possit; nihil est enim
aptius ad delectationem lectoris quam temporum varietates fortunaeque
vicissitudines: quae etsi nobis optabiles in experiendo non fuerunt, in legendo
tamen erunt iucundae, habet enim praeteriti doloris secura recordatio
delectationem; ceteris vero nulla perfunctis propria molestia, casus autem
alienos sine ullo dolore intuentibus etiam ipsa misericordia est iucunda. Quem
enim nostrum ille moriens apud Mantineam Epaminondas non cum quadam miseratione
delectat? qui tum denique sibi evelli iubet spiculum, posteaquam ei percontanti
dictum est clipeum esse salvum, ut etiam in vulneris dolore aequo animo cum
laude moreretur. Cuius studium in legendo non erectum Themistocli fuga redituque
retinetur? etenim ordo ipse annalium mediocriter nos retinet quasi enumeratione
fastorum: at viri saepe excellentis ancipites variique casus habent admirationem
exspectationem, laetitiam molestiam, spem timorem; si vero exitu notabili
concluduntur, expletur animus iucundissima lectionis voluptate. Quo mihi
acciderit optatius, si in hac sententia fueris, ut a continentibus tuis
scriptis, in quibus perpetuam rerum gestarum historiam complecteris, secernas
hanc quasi fabulam rerum eventorumque nostrorum; habet enim varios actus
mutationesque et consiliorum et temporum. Ac non vereor, ne assentatiuncula
quadam aucupari tuam gratiam videar, cum hoc demonstrem, me a te potissimum
ornari celebrarique velle; neque enim tu is es, qui, qui sis, nescias et qui non
eos magis, qui te non admirentur, invidos quam eos, qui laudent, assentatores
arbitrere, neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum
commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam
consequatur. Neque enim Alexander ille gratiae causa ab Apelle potissimum pingi
et a Lysippo fingi volebat, sed quod illorum artem cum ipsis, tum etiam sibi
gloriae fore putabat. Atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota
faciebant, quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri; nec
minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam
imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere laborarunt; unus enim
Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium statuasque
superavit. Atque hoc praestantius mihi fuerit et ad laetitiam animi et ad
memoriae dignitatem, si in tua scripta pervenero, quam si in ceterorum, quod non
ingenium mihi solum suppeditatum fuerit tuum, sicut Timoleonti a Timaeo aut ab
Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et spectatissimi viri et
in rei publicae maximis gravissimisque causis cogniti atque in primis probati,
ut mihi non solum praeconium, quod, cum in Sigeum venisset, Alexander ab Homero
Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari
hominis magnique videatur; placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non
tantum "laudari" se laetatur, sed addit etiam "a laudato
viro." Quod si a te non impetraro, hoc est, si quae te res
impedierit—neque enim fas esse arbitror quidquam me rogantem abs te non
impetrare—, cogar fortasse facere, quod nonnulli saepe reprehendunt: scribam
ipse de me, multorum tamen exemplo et clarorum virorum; sed, quod te non fugit,
haec sunt in hoc genere vitia: et verecundius ipsi de sese scribant necesse est,
si quid est laudandum, et praetereant, si quid reprehendendum est; accedit
etiam, ut minor sit fides, minor auctoritas, multi denique reprehendant et
dicant verecundiores esse praecones ludorum gymnicorum, qui cum ceteris coronas
imposuerint victoribus eorumque nomina magna voce pronuntiarint, cum ipsi ante
ludorum missionem corona donentur, alium praeconem adhibeant, ne sua voce se
ipsi victores esse praedicent. Haec nos vitare cupimus et, si recipis causam
nostram, vitabimus, idque ut facias, rogamus. Ac, ne forte mirere, cur, cum mihi
saepe ostenderis te accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus
litteris mandaturum, a te id nunc tanto opere et tam multis verbis petamus, illa
nos cupiditas incendit, de qua initio scripsi, festinationis, quod alacres animo
sumus, ut et ceteri viventibus nobis ex libris tuis nos cognoscant et nosmet
ipsi vivi gloriola nostra perfruamur. His de rebus quid acturus sis, si tibi non
est molestum, rescribas mihi velim; si enim suscipis causam, conficiam
commentarios rerum omnium, sin autem differs me in tempus aliud, coram tecum
loquar. Tu interea non cessabis et ea, quae habes instituta, perpolies nosque
diliges.
XIII. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratissima est—declarat
enim summam benevolentiam coniunctam pari prudentia—, tamen illum fructum ex
iis litteris vel maximum cepi, quod te praeclare res humanas contemnentem et
optime contra fortunam paratum armatumque cognovi; quam quidem laudem sapientiae
statuo esse maximam, non aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male
vivendi suspensas habere rationes. Quae cogitatio cum mihi non omnino
excidisset—etenim penitus insederat—, vi tamen tempestatum et concursu
calamitatum erat aliquantum labefactata atque convulsa; cui te opitulari et
video et id fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio. Itaque
hoc saepius dicendum tibique non significandum solum, sed etiam declarandum
arbitror, nihil mihi esse potuisse tuis litteris gratius. Ad consolandum autem
cum illa valent, quae eleganter copioseque collegisti, tum nihil plus quam quod
firmitudinem gravitatemque animi tui perspexi, quam non imitari turpissimum
existimo. Atque hoc etiam fortiorem me puto quam te ipsum, praeceptorem
fortitudinis, quod tu mihi videre spem nonnullam habere haec aliquando futura
meliora; casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in ea
disputatione a te collectae vetabant me rei publicae penitus diffidere. Itaque
alterum minus mirum, fortiorem te esse, cum aliquid speres, alterum mirum, spe
ulla teneri; quid est enim non ita affectum, ut id non deletum exstinctumque
esse fateare? circumspice omnia membra rei publicae, quae notissima sunt tibi:
nullum reperies profecto, quod non fractum debilitatumve sit; quae persequerer,
si aut melius ea viderem, quam tu vides, aut commemorare possem sine dolore,
quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est abiiciendus dolor. Ergo et
domestica feremus, ut censes, et publica paullo etiam fortius fortasse quam tu
ipse, qui praecipis; te enim aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus
etiam in omnium rerum desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et
praecipis, das enim mihi iucundas recordationes conscientiae nostrae rerumque
earum, quas te in primis auctore gessimus, praestitimus enim patriae non minus
certe, quam debuimus, plus profecto, quam est ab animo cuiusquam aut consilio
hominis postulatum. Ignosces mihi de me ipsi aliquid praedicanti; quarum enim tu
rerum cogitatione nos levari aegritudine voluisti, earum etiam commemoratione
lenimur. Itaque, ut mones, quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus
abducam tranferamque animum ad ea, quibus secundae res ornantur, adversae
adiuvantur, tecumque et ero tantum, quantum patietur utriusque aetas et
valetudo, et, si esse una minus poterimus, quam volemus, animorum tamen
coniunctione iisdemque studiis ita fruemur, ut numquam non una esse videamur.
XIV. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 709. S. V. B. E. V., sicut soleo, paullulo tamen etiam deterius, quam soleo. Te
requisivi saepius, ut viderem: Romae quia postea non fuisti, quam a me
discesseras, miratus sum; quod idem nunc miror. Non habeo certum, quae te res
hinc maxime retrahat: si solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas
eorum, quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum consilium; nam nihil isto
potest esse iucundius non modo miseris his temporibus et luctuosis, sed etiam
tranquillis et optatis, praesertim vel animo defetigato tuo, qui nunc requirem
quaerat ex magnis occupationibus, vel eruditio, qui semper aliquid ex se promat,
quod alios delectet, te ipsum laudibus illustret; sin autem, sicut hinc
discesseras, lacrimis ac tristitiae te tradidisti, doleo, quia doles et angere,
nec possum te non—si concedis, quod sentimus, ut liberius dicamus—accusare:
quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter acumen occultissima
perspicis? tu non intelliges duplicari sollicitudines, quas elevare tua te
prudentia postulat? Quod si non possumus aliquid proficere suadendo, gratia
contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te molestiis laxes et
ad convictum nostrum redeas atque ad consuetudinem vel nostram communem vel tuam
solius ac propriam. Cupio non obtundere te, si non delectare nostro studio:
cupio deterrere, ne permaneas in incepto. Nunc duae res istae contrariae me
conturbant, ex quibus aut in altera mihi velim, si potes, obtemperes aut in
altera non offendas. Vale.
XV. Scr. in Antiati mense Iunio a.u.c. 709. Omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis litteris, quas a te
proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus, sed tamen gratus et optatus;
dicerem "iucundus," nisi id verbum in omne tempus perdidissem, neque
ob eam unam causam, quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et amantissimis
verbis utens re graviter accusas, sed quod, illius tanti vulneris quae remedia
esse debebant, ea nulla sunt. Quid enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt?
habuimus enim fere communes, quorum alii occiderunt, alii nescio quo pacto
obduruerunt. Tecum vivere possem equidem et maxime vellem: vetustas, amor,
consuetudo, studia paria; quod vinclum, quaeso, deest nostrae coniunctionis?
Possumusne igitur esse una? nec mehercule intelligo, quid impediat; sed certe
adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in Puteolano; nam quid dicam
in urbe? in qua, cum forum commune sit, vicinitas non requiritur. Sed casu
nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit, ut, cum maxime florere nos
oporteret, tum vivere etiam puderet; quod enim esse poterat mihi perfugium
spoliato et domesticis et forensibus ornamentis atque solatiis? litterae, credo,
quibus utor assidue, quid enim aliud facere possum? sed nescio quo modo ipsae
illae excludere me a portu et perfugio videntur et quasi exprobrare, quod in ea
vita maneam, in qua nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis. Hic tu me ab
ea abesse urbe miraris, in qua domus nihil delectare possit, summum sit odium
temporum hominum, fori curiae? Itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne
tempus, non ut ab iis medicinam perpetuam, sed ut exiguam oblivionem doloris
petam. Quod si id egissemus ego atque tu, quod ne in mentem quidem nobis
veniebat propter quotidianos metus, si omne tempus una fuissemus, neque me
valetudo tua offenderet neque te maeror meus. Quod, quantum fieri poterit,
consequamur; quid enim est utrique nostrum aptius? propediem te igitur videbo.
XVI. Scr. anno incerto. Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum accommodatus, quod tantum
ex tuis molestiis cepi doloris, ut consolatione ipse egerem, tamen, cum longius
a summi luctus acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae
necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere tanto in tuo maerore
tamdiu, sed adhibere aliquam modicam consolationem, quae levare dolorem tuum
posset, si minus sanare potuisset. Est autem consolatio pervulgata quidem illa
maxime, quam semper in ore atque in animo habere debemus, homines nos ut esse
meminerimus, ea lege natos, ut omnibus telis fortunae proposita sit vita nostra,
neque esse recusandum, quo minus ea, qua nati sumus, condicione vivamus, neve
tam graviter eos casus feramus, quos nullo consilio vitare possimus, eventisque
aliorum memoria repetendis nihil accidisse novi nobis cogitemus; sed neque haec
neque ceterae consolationes, quae sunt a sapientissimis viris usurpatae
memoriaeque litteris proditae, tantum videntur proficere debere, quantum status
ipse nostrae civitatis et haec perturbatio temporum perditorum, cum beatissimi
sint, qui liberos non susceperunt, minus autem miseri, qui his temporibus
amiserunt, quam si eosdem bona aut denique aliqua re publica perdidissent. Quod
si tuum te desiderium movet aut si tuarum rerum cogitatione maeres, non facile
exhauriri tibi istum dolorem posse universum puto; sin illa te res cruciat, quae
magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam,
quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, in qua si resideat
sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla
videri miseria debeat, quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare
possum, ea misceri, parari, impendere rei publicae, quae qui reliquerit, nullo
modo mihi quidem deceptus esse videatur; quid est enim iam non modo pudori,
probitati, virtuti, rectis studiis, bonis artibus, sed omnino libertati ac
saluti loci? non mehercule quemquam audivi hoc gravissimo et pestilentissimo
anno adolescentulum aut puerum mortuum, qui mihi non a dis immortalibus ereptus
ex his miseriis atque ex iniquissima condicione vitae videretur. Quare, si tibi
unum hoc detrahi potest, ne quid iis, quos amasti, mali putes contigisse,
permultum erit ex maerore tuo deminutum; relinquetur enim simplex illa iam cura
doloris tui, quae non cum illis communicabitur, sed ad te ipsum proprie
referetur, in qua non est iam gravitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero
praestitisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum, qui sit ab eorum,
quos dilexeris, miseria maloque seiunctus; etenim eum semper te et privatis in
rebus et publicis praestitisti, tuenda tibi ut sit gravitas et constantiae
serviendum; nam, quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus
vetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus; etenim, si
nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier animo, quae non aliquando
lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura, id consilio anteferre
debemus neque exspectare temporis medicinam, quam repraesentare ratione
possimus. His ego litteris si quid profecissem, existimabam optandum quiddam me
esse assecutum, sin minus forte valuissent, officio tamen esse functum viri
benevolentissimi atque amicissimi; quem me tibi et fuisse semper existimes velim
et futurum esse confidas.
XVII. Scr. Romae eodem fere tempore, quo ep. XVIII (a.
702). Non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione consuetudinis meae
superioribus temporibus ad te nullas litteras misi, sed quod priora tempora in
ruinis rei publicae nostrisque iacuerunt posteriora autem me a scribendo tuis
iniustissimis atque acerbissimis incommodis retardarunt. Cum vero et intervallum
iam satis longum fuisset et tuam virtutem animique magnitudinem diligentius
essem mecum recordatus, non putavi esse alienum institutis meis haec ad te
scribere: ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis, quibus in invidiam
absens et in crimen vocabare, defendi et, cum tui familiarissimi iudico ac
periculo tuum crimen coniungeretur, ut potui accuratissime te tuamque causam
tutatus sum et proxime recenti adventu meo, cum rem aliter institutam
offendissem, ac mihi placuisset, si affuissem, tamen nulla re saluti tuae defui,
cumque eo tempore invidia annonae, inimici non solum tui, verum etiam amicorum
tuorum, iniquitas totius iudicii multaque alia rei publicae vitia plus quam
causa ipsa veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio neque
labore neque gratia neque testimonio defui. Quamobrem omnibus officiis amicitiae
diligenter a me sancteque servatis ne hoc quidem praetermittendum esse duxi, te
ut hortarer rogaremque, ut et hominem te et virum esse meminisses, id est, ut et
communem incertumque casum, quem neque vitare quisquam nostrum nec praestare
ullo pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae resisteres
cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris, quae rerum potitae sunt,
multis fortissimis atque optimis viris iniustis iudiciis tales casus incidisse.
Illud utinam ne vere scriberem, ea te re publica carere, in qua neminem
prudentem hominem res ulla delectet! De tuo autem filio, vereor, ne, si nihil ad
te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem
omnia, quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac
dolorem tuum; sed tamen prudentissime facies, si illius pietatem, virtutem,
industriam, ubicumque eris, tuam esse, tecum esse duces; nec enim minus nostra
sunt, quae animo complectimur, quam quae oculis intuemur. Quamobrem et illius
eximia virtus summusque in te amor magnae tibi consolationi debet esse et nos
ceterique, qui te non ex fortuna, sed ex virtute tua pendimus semperque
pendemus, et maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse
reputabis et illud adiunges, homines sapientes turpitudine, non casu, et delicto
suo, non aliorum iniuria commoveri. Ego et memoria nostrae veteris amicitiae et
virtute atque observantia filii tui monitus nullo loco deero neque ad
consolandum neque ad levandam fortunam tuam: tu si quid ad me forte scripseris,
perficiam, ne te frustra scripsisse arbitrere.
XVIII. Scr. Romae anno u.c. 702. Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod
nullam rem gravius iamdiu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non
hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te colligas virumque
praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus,
cogites. Plus tibi virtus tua dedit, quam fortuna abstulit, propterea quod
adeptus es, quod non multi homines novi, amisisti, quae plurimi homines
nobilissimi. Ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum,
ut optime actum cum eo videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re publica
discesserit. Tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque
necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, cumque magnam facultatem
sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis vivendi, et cum tuum unum sit
iudicium ex tam multis, quod reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia
potentiae alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis debes istam
molestiam quam levissime ferre. Meus animus erit in te liberosque tuos semper,
quem tu esse vis et qui esse debet.
XIX. Scr. in Cumano inter III. Kal. Maias et VI. Non.
Maias a.u.c. 705. Etsi mihi numquam dubium fuit, quin tibi essem carissimus, tamen quotidie
magis id perspicio, exstatque id, quod mihi ostenderas quibusdam litteris, hoc
te studiosiorem in me colendo fore, quam in provincia fuisses—etsi meo iudicio
nihil ad tuum provinciale officium addi potest—, quo liberius iudicium esse
posset tuum. Itaque me et superiores litterae tuae admodum delectaverunt, quibus
et exspectatum meum adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res
cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse laetatum, et his
proximis litteris magnum cepi fructum et iudicii et officii tui: iudicii, quod
intelligo te, id quod omnes fortes ac boni viri facere debent, nihil putare
utile esse, nisi quod rectum honestumque sit; officii, quod te mecum, quodcumque
cepissem consilii, polliceris fore, quo neque mihi gratius neque, ut ego
arbitror, tibi honestius esse quidquam potest. Mihi consilium captum iamdiu est,
de quo ad te, non quo celandus esses, nihil scripsi antea, sed quia communicatio
consilii tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse officii vel potius
efflagitatio ad coeundam societatem vel periculi vel laboris; cum vero ea tua
sit voluntas, humanitas, benevolentia erga me, libenter amplector talem animum,
sed ita—non enim dimittam pudorem in rogando meum—: si feceris id, quod
ostendis, magnam habebo gratiam, si non feceris, ignoscam, et alterum timori,
alterum mihi te negare non potuisse arbitrabor; est enim res profecto maxima:
quid rectum sit, apparet; quid expediat, obscurum est, ita tamen, ut, si nos ii
sumus, qui esse debemus, id est, studio digni ac litteris nostris, dubitare non
possimus, quin ea maxime conducant, quae sint rectissima. Quare tu, si simul
placebit, statim ad me venies; sin idem placebit atque eodem nec continuo
poteris, omnia tibi ut nota sint, faciam. Quidquid statueris, te mihi amicum,
sin id, quod opto, etiam amicissimum iudicabo.
XX. Scr. ad urbem medio mense Ianuario a.u.c. 705. Quoquo modo potuissem, te convenissem, si eo, quo constitueras, venire
voluisses; quare, etsi mei commodi causa commovere me noluisti, tamen ita
existimes velim, me antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam
commodo meo. Ad ea, quae scripsisti, commodius equidem possem de singulis ad te
rebus scribere, si M. Tullius, scriba meus, adesset: a quo mihi exploratum est
in rationibus dumtaxat referendis—de ceteris rebus affirmare non
possum—nihil eum fecisse scientem, quod esset contra aut rem aut
existimationem tuam; dein, si rationum referendarum ius vetus et mos antiquus
maneret, me relaturum rationes, nisi tecum pro coniunctione nostrae
necessitudinis contulissem confecissemque, non fuisse. Quod igitur fecissem ad
urbem, si consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia relinquere
rationes in provincia necesse erat easdemque totidem verbis referre ad aerarium,
feci in provincia, neque ita feci, ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui
tibi tantum, quantum me tribuisse numquam me poenitebit: totum enim scribam
meum, quem tibi video nunc esse suspectum, tibi tradidi; tu ei M. Mindium,
fratrem tuum, adiunxisti; rationes confectae me absente sunt tecum, ad quas ego
nihil adhibui praeter lectionem; ita accepi librum a meo scriba, ut eundem
acceperim a fratre tuo. Si honos is fuit, maiorem tibi habere non potui; si
fides, maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum fuit, ne quid
aliter, ac tibi et honestum et utile esset, referretur, non habui, cui potius id
negotii darem, quam cui dederam. Illud quidem certe factum est, quod lex
iubebat, ut apud duas civitates, Laodiceensem et Apameensem, quae nobis maximae
videbantur, quoniam ita necesse erat, rationes confectas collatas deponeremus.
Itaque huic loco primum respondeo me, quamquam iustis de causis rationes referre
properarim, tamen te exspectaturum fuisse, nisi in provincia relictas rationes
pro relatis haberem; quamobrem * * * *. De Volusio quod scribis, non est id
rationum; docuerunt enim me periti homines, in iis cum omnium peritissimus, tum
mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen a Valerio non
potuisse, praedes Valerianos teneri. Neque id erat HS XXX, ut scribis, sed HS
XIX; erat enim curata nobis pecunia Valerii mancipis nomine, ex qua reliquum
quod erat, in rationibus rettuli. Sed sic me et liberalitatis fructu privas et
diligentiae et, quod minime tamen laboro, mediocris etiam prudentiae:
liberalitatis, quod mavis scribae mei beneficio quam meo legatum meum **
praefectumque Q. Leptam maxima calamitate levatos cum praesertim non deberent
esse obligati; diligentiae, quod existimas de tanto officio meo, tanto etiam
periculo nec scisse me quidquam nec cogitavisse, scribam, quidquid voluisset,
cum id mihi ne recitavisset quidem, retulisse; prudentiae, quod rem a me non
insipienter excogitatam ne cogitatam quidem putas. Nam et Volusii liberandi meum
fuit consilium et, ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique T. Mario
depelleretur, a me inita ratio est, quam quidem omnes non solum probant, sed
etiam laudant, et, si verum scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium
placere; sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, consulere
fortunis tot vel amicorum vel civium. Nam de Lucceio est ita actum, ut auctore
Cn. Pompeio ista pecunia in fano poneretur; id ego agnovi meo iussu esse factum:
qua pecunia Pompeius est usus, ut ea, quam tu deposueras, Sestius; sed hoc ad te
nihil intelligo pertinere: illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut
ascriberem te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia
gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, quo senatus
consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. Sestio tradita esset; quae cum
viderem tot vestigiis impressa, ut in iis errari non posset, non ascripsi id,
quod tua nihil referebat; ego tamen ascripsisse mallem, quoniam id te video
desiderare. Sicut scribis, tibi id esse referendum, item ipse sentio, neque in
eo quidquam a meis rationibus discrepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu, quod
ego, qui non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu nolles,
negarem. Nam de HS. nongentis milibus certe ita relatum est, ut tu sive frater
tuus referri voluit; sed, si quid est, quoniam de logaeo parum provisum est,
quod ego in rationibus referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi,
quoniam senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat, considerandum est:
te certe in pecuniae exactae ita efferre ex meis rationibus relatis non
oportuit, nisi quid me fallit, sunt enim alii peritiores. Illud cave dubites,
quin ego omnia faciam, quae interesse tua aut etiam velle te existimem, si ullo
modo facere possim. Quod scribis de beneficiis, scito a me et tribunos militares
et praefectos et contubernales dumtaxat meos delatos esse: in quo quidem me
ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad eos deferendos existimabam dari,
postea certior sum factus triginta diebus deferri necesse esse, quibus rationes
rettulissem. Sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambitioni
reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer; de centurionibus tamen et
de tribunorum militarium contubernalibus res est in integro, genus enim horum
beneficiorum definitum lege non erat. Reliquum est de HS. centum milibus, de
quibus memini mihi a te Myrina litteras esse allatas, non mei errati, sed tui,
in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris tui et Tullii; sed, cum id
corrigi non posset, quod iam depositis rationibus ex provincia decesseramus,
credo me quidem tibi pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum, quam tum
habebamus, quam humanissime potuerim, rescripsisse, sed neque tum me humanitate
litterarum mearum obligatum puto neque me tuam hodie epistulam de HS. centum sic
accepisse, ut ii accipiunt, quibus epistulae per haec tempora molestae sunt.
Simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam, quae ad me salvis legibus
pervenisset, Ephesi apud publicanos deposuisse, id fuisse HS. XXII., eam omnem
pecuniam Pompeium abstulisse; quod ego sive aequo animo sive iniquo fero, tu de
HS. centum aequo animo ferre debes et existimare eo minus ad te vel de tuis
cibariis vel de mea liberalitate pervenisse. Quod si mihi expensa ista HS.
centum tulisses, tamen, quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc
tempore aestimationem accipere; nam, numeratum si cuperem, non erat. Sed haec
iocatum me putato, ut ego te existimo; ego tamen, cum Tullius rure redierit,
mittam eum ad te, si quid ad rem putabis pertinere. Hanc epistulam cur non
scindi velim, causa nulla est.
XXI. Scr. Romae (ante m. Aprilem) a.u.c. 708. Gratae mihi tuae litterae fuerunt, ex quibus intellexi, quod etiam sine
litteris arbitrabar, te summa cupiditate affectum esse videndi mei: quod ego ita
libenter accipio, ut tamen tibi non concedam; nam tecum esse, ita mihi omnia,
quae opto, contingant, ut vehementer velim! etenim, cum esset maior et virorum
et civium bonorum et iucundorum hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo,
quicum essem libentius quam tecum, et pauci, quibuscum essem aeque libenter; hoc
vero tempore, cum alii interierint, alii absint, alii mutati voluntate sint,
unum medius fidius tecum diem libentius posuerim quam hoc omne tempus cum
plerisque eorum, quibuscum vivo necessario; noli enim existimare mihi non
solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti non licet, quam sermones eorum,
qui frequentant domum meam, excepto uno aut summum altero. Itaque utor eodem
perfugio, quo tibi utendum censeo, litterulis nostris, praeterea conscientia
etiam consiliorum meorum; ego enim is sum, quemadmodum tu facillime potes
existimare, qui nihil umquam mea potius quam meorum civium causa fecerim; cui
nisi invidisset is, quem tu numquam amasti—me enim amabas—, et ipse beatus
esset et omnes boni. Ego sum, qui nullius vim plus valere volui quam honestum
otium, idemque, cum illa ipsa arma, quae semper timueram, plus posse sensi quam
illum consensum bonorum, quem ego idem effeceram, quavis tuta condicione pacem
accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. Sed et haec et multa alia
coram brevi tempore licebit. Neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi
exspectatio rerum Africanarum—videtur enim mihi res in propinquum adducta
discrimen—; puto autem mea nonnihil interesse —quamquam id ipsum, quid
intersit, non sane intelligo—, verumtamen, quidquid illinc nuntiatum sit, non
longe abesse a consiliis amicorum; est enim res iam in eum locum adducta, ut,
quamquam multum intersit inter eorum causas, qui dimicant, tamen inter victorias
non multum interfuturum putem. Sed plane animus, qui dubiis rebus forsitan
fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum; quem etiam tuae superiores
litterae confirmarunt, quibus intellexi, quam fortiter iniuriam ferres, iuvitque
me tibi cum summam humanitatem, tum etiam tuas litteras profuisse; verum enim
scribam: teneriore mihi animo videbare, sicut omnes fere, qui vitam ingenuam in
beata civitate et in libera viximus; sed, ut illa secunda moderate tulimus, sic
hanc non solum adversam, sed funditus eversam fortunam fortiter ferre debemus,
ut hoc saltem in maximis malis boni consequamur, ut mortem, quam etiam beati
contemnere debebamus, propterea quod nullum sensum esset habitura, nunc sic
affecti non modo contemnere debeamus, sed etiam optare. Tu, si me diligis,
fruere isto otio tibique persuade praeter culpam ac peccatum, qua semper
caruisti et carebis, homini accidere nihil posse, quod sit horribile aut
pertimescendum. Ego, si videbitur recte fieri posse, ad te veniam brevi; si quid
acciderit, ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam statim: tu ita fac
cupidus mei videndi sis, ut istinc te ne moveas tam infirma valetudine, nisi ex
me prius quaesieris per litteras, quid te velim facere. Me velim, ut facis,
diligas valetudinique tuae et tranquillitati animi servias. Etsi ea perturbatio est omnium rerum, ut suae quemque fortunae maxime
poeniteat nemoque sit, quin ubivis quam ibi, ubi sit, esse malit, tamen mihi
dubium non est, quin hoc tempore bono viro Romae esse miserrimum sit; nam, etsi,
quocumque in loco quisque est, idem est ei sensus et eadem acerbitas ex interitu
rerum et publicarum et suarum, tamen oculi augent dolorem, qui ea, quae ceteri
audiunt, intueri coguntur nec avertere a miseriis cogitationem sinunt: quare,
etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo dolore, quo maxime
te confici audio, quod Romae non sis, animum tuum libera; etsi enim cum magna
molestia tuos tuaque desideras, tamen illa quidem, quae requiris, suum statum
tenent nec melius, si tu adesses, tenerent nec sunt ullo in proprio periculo,
nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut praecipuam aliquam fortunam postulare aut
communem recusare. De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo, ut
non adhibeas in consilium cogitationum tuarum desperationem aut timorem; nec
enim is, qui in te adhuc iniustior, quam tua dignitas postulabat, fuit, non
magna signa dedit animi erga te mitigati, nec tamen is ipse, a quo salus
petitur, habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae, cumque omnium
bellorum exitus incerti sint, ab altera victoria tibi periculum nullum esse
perspicio, quod quidem seiunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum
numquam timuisse certo scio. Reliquum est, ut te id ipsum, quod ego quasi
consolationis loco pono, maxime excruciet, commune periculum rei publicae: cuius
tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, tamen vereor ne consolatio nulla
possit vera reperiri praeter illam, quae tanta est, quantum in cuiusque animo
roboris est atque nervorum; si enim bene sentire recteque facere satis est ad
bene beateque vivendum, vereor, ne eum, qui se optimorum consiliorum conscientia
sustentare possit, miserum esse nefas sit dicere. Nec enim nos arbitror
victoriae praemiis ductos patriam olim et liberos et fortunas reliquisse; sed
quoddam nobis officium iustum et pium et debitum rei publicae nostraeque
dignitati videbamur sequi, nec, cum id faciebamus, tam eramus amentes, ut
explorata nobis esset victoria. Quare, si id evenit, quod ingredientibus nobis
in causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita cadere animis, quasi
aliquid evenerit, quod fieri posse numquam putarimus. Simus igitur ea mente,
quam ratio et veritas praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter
culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana placate et moderate feramus.
Atque haec eo pertinet oratio, ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se
sustentare posse videatur; sed, si est spes aliqua de rebus communibus, ea tu,
quicumque status est futurus, carere non debes. Atque haec mihi scribenti
veniebat in mentem me esse eum, cuius tu desperationem accusare solitus esses
quemque auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare—quo quidem tempore
non ego causam nostram, sed consilium improbabam; sero enim nos iis armis
adversari videbam, quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dolebamque
pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus nostris de iure publico
disceptari; neque ego, ea, quae facta sunt, fore cum dicebam, divinabam futura,
sed, quod et fieri posse et exitiosum fore, si evenisset, videbam, id ne
accideret timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu atque exitu
rerum promittendum esset, id futurum, quod evenit, exploratius possem
promittere; iis enim rebus praestabamus, quae non prodeunt in aciem, usu autem
armorum et militum robore inferiores eramus—; sed tu illum animum nunc adhibe,
quaeso, quo me tum esse oportere censebas. Haec eo scripsi, quod mihi
Philargyrus tuus omnia de te requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus
est, narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius: quod facere non
debes nec dubitare, quin aut aliqua re publica sis futurus, qui esse debes, aut
perdita non afflictiore condicione quam ceteri. Hoc vero tempus, quo exanimati
omnes et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes, quod et in urbe ea
es, ubi nata et alta est ratio ac moderatio vitae, et habes Ser.
Sulpicium—quem semper unice dilexisti—, qui te profecto et benevolentia et
sapientia consolatur, cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti,
togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus. Sed haec longiora
fortasse fuerunt, quam necesse fuit; illa, quae maiora sunt, brevius exponam:
ego habeo, cui plus quam tibi debeam, neminem—quibus tantum debebam, quantum
tu intelligis, eos huius mihi belli casus eripuit—; qui sim autem hoc tempore,
intelligo, sed, quia nemo est tam afflictus, quin, si nihil aliud studeat nisi
id, quod agit, possit navare aliquid et efficere, omne meum consilium, operam,
studium certe, velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum.
II. Scr. Asturae mense Iunio aut Quinctili a.u.c. 709. Peto a te, ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere, quam solebam, sed
aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paullum videor levari, aut quod absim
ab urbe, ut, qui ad te proficiscantur, scire non possim; quare velim ita
statutum habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere tuasque omnes res
non minori mihi curae quam meas esse. Quod maiore in varietate versata est adhuc
tua causa, quam homines aut volebant aut opinabantur, mihi crede, non est pro
malis temporum, quod moleste feras; necesse est enim aut armis urgeri rem
publicam sempiternis aut iis positis recreari aliquando aut funditus interire:
si arma valebunt, nec eos, a quibus reciperis, vereri debes nec eos, quos
adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defetigatione abiectis aut
victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate tua frui tibi et fortunis
licebit; sin omnino interierint omnia fueritque is exitus, quem vir
prudentissimus, M. Antonius, iam tum timebat, cum tantum instare malorum
suspicabatur, misera est illa quidem consolatio, tali praesertim civi et viro,
sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam dolendum in eo, quod accidat
universis. Quae vis insit in his paucis verbis—plura enim committenda
epistulae non erant—, si attendes, quod facis, profecto etiam sine meis
litteris intelliges te aliquid habere, quod speres, nihil, quod aut hoc aut
aliquo rei publicae statu timeas; omnia si intererint, cum superstitem te esse
rei publicae ne si liceat quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae
absit a culpa. Sed haec hactenus: tu velim scribas ad me, quid agas et ubi
futurus sis, ut aut quo scribam aut quo veniam scire possim.
III. Scr. Romae a.u.c. 709. Superioribus litteris benevolentia magis adductus, quam quo res ita
postularet, fui longior; neque enim confirmatione nostra egebat virtus tua neque
erat ea mea causa atque fortuna, ut, cui ipsi omnia deessent, alterum
confirmarem. Hoc item tempore brevior esse debeo; sive enim nihil tum opus fuit
tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est, sive tum opus fuit, illud satis
est, praesertim cum accesserit nihil novi: nam, etsi quotidie aliquid audimus
earum rerum, quas ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem exitus;
quem ego tam video animo, quam ea, quae oculis cernimus, nec vero quidquam
video, quod non idem te videre certo scio; nam, etsi, quem exitum acies habitura
sit, divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id minus, hoc
quidem certe, cum sit necesse alterum utrum vincere, qualis futura sit vel haec
vel illa victoria. Idque cum optime perspexi, tum tale video, nihil ut mali
videatur futurum, si id ante acciderit, quod vel maximum ad timorem proponitur;
ita enim vivere, ut tum sit vivendum, miserrimum est; mori autem nemo sapiens
miserum duxit, ne beato quidem. Sed in ea es urbe, in qua haec vel plura et
ornatiora parietes ipsi loqui posse videantur. Ego tibi hoc confirmo, etsi levis
est consolatio ex miseriis aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse
quam quemvis aut eorum, qui discesserint, aut eorum, qui remanserint: alteri
dimicant, alteri victorem timent. Sed haec consolatio levis est; illa gravior,
qua te uti spero, ego certe utor: nec enim, dum ero, angar ulla re, cum omni
vacem culpa, et, si non ero, sensu omnino carebo. Sed rursus glaËx' eÞs
'AyÆnaw, qui ad te haec. Mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et,
dum vivam, erunt. Vale.
IV. Scr. Romae a.u.c. 709 Novi, quod ad te scriberem, nihil erat, et tamen, si quid esset, sciebam te a
tuis certiorem fieri solere; de futuris autem rebus etsi semper difficile est
dicere, tamen interdum coniectura possis propius accedere, quam est res
eiusmodi, cuius exitus provideri possit. Nunc tantum videmur intelligere, non
diuturnum bellum, etsi id ipsum nonnullis videtur secus. Equidem, cum haec
scribebam, aliquid iam actum putabam: non quo, sed quod difficilis erat
coniectura; nam, cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti exitus
proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque copiae, ita paratae ad
depugnandum esse dicuntur, ut, utercumque vicerit, non sit mirum futurum. Ilia
in dies singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, etiamsi inter causas
armorum aliquantum intersit, tamen inter victorias non multum interfuturum:
alteros propemodum iam sumus experti; de altero nemo est quin cogitet, quam sit
metuendus iratus victor armatus. Hoc loco si videor augere dolorem tuum, quem
consolando levare debebam, fateor me communium malorum consolationem nullam
invenire praeter illam—quae tamen, si possis eam suscipere, maxima est quaque
ego quotidie magis utor—: conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem
esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum praeter culpam: a qua
quoniam tantum absumus, ut etiam optime senserimus, eventusque magis nostri
consilii quam consilium reprehendatur, et quoniam praestitimus, quod debuimus,
moderate, quod evenit, feramus. Sed hoc mihi tamen non sumo, ut te consoler de
communibus miseriis, quae ad consolandum maioris ingenii et ad ferendum
singularis virtutis indigent: illud cuivis facile est docere, cur praecipue tu
dolere nihil debeas; eius enim, qui tardior in te levando fuit, quam fore
putaramus, non est mihi dubia de tua salute sententia, de illis autem non
arbitror te exspectare quid sentiam. Reliquum est, ut te angat, quod absis a
tuis tamdiu: res molesta, praesertim ab iis pueris, quibus nihil potest esse
festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huiusmodi, ut suam quisque
condicionem miserrimam putet et, ubi quisque sit, ibi esse minime velit.
Equidem, nos qui Romae sumus, miserrimos esse duco, non solum quod in malis
omnibus acerbius est videre quam audire, sed etiam quod ad omnes casus subitorum
periculorum magis obiecti sumus, quam si abessemus; etsi me ipsum, consolatorem
tuum, non tantum litterae, quibus semper studui, quantum longinquitas temporis
mitigavit. Quanto fuerim dolore, meministi: in quo prima illa consolatio est,
vidisse me plus quam ceteros, cum cupiebam quamvis iniqua condicione pacem, quod
etsi casu, non divinatione mea factum est, tamen in hac inani prudentiae laude
delector; deinde, quod mihi ad consolationem commune tecum est, si iam vocer ad
exitum vitae, non ab ea re publica avellar, qua carendum esse doleam, praesertim
cum id sine ullo sensu futurum sit; adiuvat etiam aetas et acta iam vita, quae
cum cursu suo bene confecto delectat, tum vetat in eo vim timere, quo nos iam
natura ipsa paene perduxerit; postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello
occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare.
Equidem mihi omnia propono nec ullum est tantum malum, quod non putem impendere;
sed, cum plus in metuendo mali sit quam in ipso illo, quod timetur, metuere
desino, praesertim cum id impendeat, in quo non modo dolor nullus, verum finis
etiam doloris futurus sit. Sed haec satis multa vel plura potius, quam necesse
fuit; facit autem non loquacitas mea, sed benevolentia longiores epistulas.
Servium discessisse Athenis moleste tuli; non enim dubito, quin magnae tibi
levationi solitus sit esse quotidianus congressus et sermo cum familiarissimi
hominis, tum optimi et prudentissimi viri. Tu velim te, ut debes et soles, tua
virtute sustentes: ego, quae te velle quaeque ad te et ad tuos pertinere
arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo; quae cum faciam, benevolentiam
tuam erga me imitabor, merita non assequar. Vale.
V. Scr. Romae exeunte anno u. c. 708. Quotiescumque filium tuum video—video autem fere quotidie—, polliceor ei
studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis
aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum
valeam quantumque possim. Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et
custoditur diligentissime. Res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt, quae
quidem quotidie faciliores mihi et meliores videntur, multisque video magnae
esse curae, quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo
scio; iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo, ut
plus ipse prospiciam, quam te videre atque intelligere mihi persuaserim, sed
tamen, quia fieri potest, ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum,
quid sentiam, exponere: ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit
ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa
et in tam bonis civibus tam acerba iniuria. Quare ad eam spem, quam de omnibus
habemus, accedit ea, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter
dignitatem et virtutem tuam—haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis
communia—, sed etiam propter eximium ingenium summamque eloquentiam, cui
mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. Itaque ne punctum
quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur,
se violatum putasset; quod ipsum lenitur quotidie, significaturque nobis ab iis,
qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingenii apud illum plurimum
profuturam. Quapropter primum fac animo forti atque magno sis—ita enim natus,
ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit—,
deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi: a me
vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim et
vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia
postulant.
VI. Scr. Romae (post VII. K. Sext.) a.u.c. 708. Vereor, ne desideres officium meum, quod tibi pro nostra et meritorum
multorum et studiorum parium coniunctione deesse non debet, sed tamen vereor, ne
litterarum a me officium requiras, quas tibi et iampridem et saepe misissem,
nisi quotidie melius exspectans gratulationem quam confirmationem animi tui
complecti litteris maluissem. Nunc, ut spero, brevi gratulabimur: itaque in
aliud tempus id argumentum epistulae differo; his autem litteris animum tuum,
quem minime imbecillum esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at
amicissimi hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, nec iis
quidem verbis, quibus te consoler ut afflictum et iam omni spe salutis orbatum,
sed ut eum, de cuius incolumitate non plus dubitem, quam te memini dubitare de
mea; nam, cum me ex re publica expulissent ii, qui illam cadere posse stante me
non putarunt, memini me ex multis hospitibus, qui ad me ex Asia, in qua tu eras,
venerant, audire te de glorioso et celeri reditu meo confirmare. Si te ratio
quaedam Etruscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo viro,
acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio fallet, quam cum
sapientissimorum virorum monitis atque praeceptis plurimoque, ut tu scis,
doctrinae studio, tum magno etiam usu tractandae rei publicae magnaque nostrorum
temporum varietate consecuti sumus; cui quidem divinationi hoc plus confidimus,
quod ea nos nihil in his tam obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino
fefellit. Dicerem, quae ante futura dixissem, ni vererer, ne ex eventis fingere
viderer; sed tamen plurimi sunt testes me et initio, ne coniungeret se cum
Caesare, monuisse Pompeium et postea, ne se diiungeret: coniunctione frangi
senatus opes, diiunctione civile bellum excitari videbam, atque utebar
familiarissime Caesare, Pompeium faciebam plurimi, sed erat meum consilium cum
fidele Pompeio, tum salutare utrique. Quae praeterea providerim, praetereo; nolo
enim hunc de me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio, quibus ille si
paruisset, esset hic quidem clarus in toga et princeps, sed tantas opes, quantas
nunc habet, non haberet: eundem in Hispaniam censui; quod si fecisset, civile
bellum nullum omnino fuisset. Rationem haberi absentis non tam pugnavi ut
liceret, quam ut, quoniam ipso consule pugnante populus iusserat, haberetur.
Causa orta belli est: quid ego praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel
iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? Victa est auctoritas mea, non
tam a Pompeio—nam is movebatur—, quam ab iis, qui duce Pompeio freti
peropportunam et rebus domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam
fore putabant. Susceptum bellum est quiescente me, depulsum ex Italia manente
me, quoad potui, sed valuit apud me plus pudor meus quam timor: veritus sum
deesse Pompeii saluti, cum ille aliquando non defuisset meae. Itaque vel officio
vel fama bonorum vel pudore victus, ut in fabulis Amphiaraus, sic ego prudens et
sciens ad pestem ante oculos positam sum profectus; quo in bello nihil adversi
accidit non praedicente me. Quare, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego
quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis constitui apud te
auctoritatem angurii et divinationis meae, debebit habere fidem nostra
praedictio. Non igitur ex alitis volatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in
nostra disciplina est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror,
sed habeo alia signa, quae observem; quae etsi non sunt certiora illis, minus
tamen habent vel obscuritatis vel erroris. Notantur autem mihi ad divinandum
signa duplici quadam via, quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum
civilium natura atque ratione. In Caesare haec sunt: mitis clemensque natura,
qualis exprimitur praeclaro illo libro Querelarum tuarum; accedit, quod mirifice
ingeniis excellentibus, quale est tuum, delectatur; praeterea cedit multorum
iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis, voluntatibus, in quo
vehementer eum consentiens Etruria movebit. Cur haec igitur adhuc parum
profecerunt? Quia non putat se sustinere causas posse multorum, si tibi, cui
iustius videtur irasci posse, concesserit. "Quae est igitur," inquies,
"spes ab irato?" Eodem e fonte se hausturum intelligit laudes suas, e
quo sit leviter aspersus. Postremo homo valde est acutus et multum providens:
intelligit te, hominem in parte Italiae minime contemnenda facile omnium
nobilissimum et in communi re publica cuivis summorum tuae aetatis vel ingenio
vel gratia vel fama populi Romani parem, non posse prohiberi re publica diutius;
nolet hoc temporis potius esse aliquando beneficium quam iam suum. Dixi de
Caesare; nunc dicam de temporum rerumque natura: nemo est tam inimicus ei
causae, quam Pompeius animatus melius quam paratus susceperat, qui nos malos
cives dicere aut homines improbos audeat; in quo admirari soleo gravitatem et
iustitiam et sapientiam Caesaris: numquam nisi honorificentissime Pompeium
appellat. "At in eius persona multa fecit asperius." Armorum ista et
victoriae sunt facta, non Caesaris. At nos quemadmodum est complexus! Cassium
sibi legavit; Brutum Galliae praefecit, Sulpicium Graeciae; Marcellum, cui
maxime suscensebat, cum summa illius dignitate restituit. Quo igitur haec
spectant? Rerum hoc natura et civilium temporum non patietur, nec manens nec
mutata ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit et condicio et fortuna
omnium, deinde ut in eam civitatem boni viri et boni cives nulla ignominia
notati non reverbantur, in quam tot nefariorum scelerum condemnati reverterunt.
Habes augurium meum, quo, si quid addubitarem, non potius uterer quam illa
consolatione, qua facile fortem virum sustentarem: te, si explorata victoria
arma sumpsisses pro re publica—ita enim tum putabas—-, non nimis esse
laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere, ut
vinceremur, putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse,
adversam ferre nullo modo posse. Disputarem etiam, quanto solatio tibi
conscientia tui facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse
deberent; commemorarem non solum veterum, sed horum etiam recentium vel ducum
vel comitum tuorum gravissimos casus; etiam externos multos claros viros
nominarem; levat enim dolorem communis quasi legis et humanae conditionis
recordatio; exponerem etiam, quemadmodum hic et quanta in turba quantaque in
confusione rerum omnium viveremus; necesse est enim minore desiderio perdita re
publica carere quam bona. Sed hoc genere nihil opus est: incolumem te cito, ut
spero, vel potius, ut perspicio, videbimus. Interea tibi absenti et huic, qui
adest, imagini animi et corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo,
studium officium, operam laborem meum iampridem et pollicitus sum et detuli,
nunc hoc amplius, quod me amicissime quotidie magis Caesar amplecitur,
familiares quidem eius, sicuti neminem: apud quem quidquid valebo vel
auctoritate vel gratia, valebo tibi; tu cura, ut cum firmitudine te animi, tum
etiam spe optima sustentes.
VII. Scr. in Sicilia exeunte anno u.c. 708. Quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori nostro et
miserere temporis. Filius, ut audio, pertimuit, neque iniuria, si liber
exisset—quoniam non tam interest, quo animo scribatur, quam quo accipiatur—,
ne ea res inepte mihi noceret, cum praesertim adhuc stili poenas dem. Qua quidem
in re singulari sum fato; nam, cum mendum scripturae litura tollatur, stultitia
fama multetur, meus error exsilio corrigitur, cuius summa criminis est, quod
armatus adversario male dixi. Nemo nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriae
suae fecerit, nemo, quin etiam, cum de alia re immolaret, tamen eo quidem ipso
tempore, ut quam primum Caesar superaretur, optarit: hoc si non cogitat, omnibus
rebus felix est; si scit et persuasus est, quid irascitur ei, qui aliquid
scripsit contra suam voluntatem, cum ignorit omnibus, qui multa deos venerati
sunt contra eius salutem? Sed, ut eodem revertar, causa haec fuit timoris:
scripsi de te parce medius fidius et timide, non revocans me ipse, sed paene
refugiens; genus autem hoc scripturae non modo liberum, sed incitatum atque
elatum esse debere quis ignorat? solutum existimatur esse alteri male
dicere—tamen cavendum est, ne in petulantiam incidas—; impeditum se ipsum
laudare, ne vitium arrogantiae subsequatur; solum vero liberum alterum laudare,
de quo quidquid detrahas, necesse est aut infirmitati aut invidiae assignetur.
Ac nescio an tibi gratius opportuniusque acciderit; nam, quod praeclare facere
non poteram, primum erat non attingere, secundum beneficium quam parcissime
facere. Sed tamen ego quidem me sustinui: multa minui, multa sustuli, complura
ne posui quidem; quemadmodum igitur, scalarum gradus si alios tollas, alios
incidas, nonnullos male haerentes relinquas, ruinae periculum struas, non
ascensum pares, sic tot malis tum victum tum fractum studium scribendi quid
dignum auribus aut probabile potest afferre? Cum vero ad ipsius Caesaris nomen
veni, toto corpore contremesco, non poenae metu, sed illius iudicii; totum enim
Caesarem non novi: quem putas animum esse, ubi secum loquitur? "Hoc
probabit: hoc verbum suspiciosum est. Quid, si hoc muto? at vereor, ne peius
sit. Age vero, laudo aliquem: non offendo? cum porro offendam, quid, si non
vult? armati stilum persequitur: victi et nondum restituti quid faciet?"
Auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caves tibi per Brutum et ad
excusationem socium quaeris: ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem
tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? In hac igitur calumnia timoris et
caecae suspicionis tormento, cum plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad
suum iudicium scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, quod
te ad omnia summum atque excellens ingenium armavit, nos sentimus. Sed tamen ego
filio dixeram, librum tibi legeret et auferret, aut ea condicione daret, si
reciperes te correcturum, hoc est, si totum alium faceres. De Asiatico itinere,
quamquam summa necessitas premebat, ut imperasti, feci. Te pro me quid horter?
vides tempus venisse, quo necesse sit de nobis constitui. Nihil est, mi Cicero,
quod filium meum exspectes: adolescens est; omnia excogitare vel studio vel
aetate vel metu non potest. Totum negotium tu sustineas oportet; in te mihi
omnis spes est. Tu pro tua prudentia, quibus rebus gaudeat, quibus capiatur
Caesar, tenes: a te omnia proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse
est; apud ipsum multum, apud eius omnes plurimum potes. Unum tibi si
persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus fueris, ut
facias—quamquam id magnum et amplum est—, sed totum tuum esse onus,
perficies: nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis
impudenter tibi onus impono; sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo
dat, nam, quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic sperant abs te,
sed etiam sic imperant tibi familiares. Quod ad librum attinet, quem tibi filius
dabit, peto a te, ne exeat, aut ita corrigas, ne mihi noceat.
VIII. Scr. Romae exeunte anno u.c. 708. Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus Kalendas Ianuarias tibi
praefinitas esse, quod omnibus rebus perspexeram, quae Balbus et Oppius absente
Caesare egissent, ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis, ut hoc mihi
darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. Qui mihi consuessent
aut libenter polliceri, si quid esset eiusmodi, quod eorum animos non
offenderet, aut etiam negare et afferre rationem, cur negarent, huic meae
rogationi vel efflagitationi potius non continuo responderunt; eodem die tamen
ad me reverterunt; mihi hoc dederunt, ut esses in Sicilia, quoad velles; se
praestaturos nihil ex eo te offensionis habiturum. Quoniam, quid tibi
permittatur, cognosti, quid mihi placeat, puto te scire oportere. Actis his
rebus litterae a te mihi redditae sunt, quibus a me consilium petis, quid sim
tibi auctor, in Siciliane ut subsidas an ut ad reliquias Asiaticae negotiationis
proficiscare. Haec tua deliberatio non mihi convenire visa est cum oratione
Largi; ille enim mecum, quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita
locutus erat, tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. Sed ego, sive hoc
sive illud est, in Sicilia censeo commorandum: propinquitas locorum vel ad
impetrandum adiuvabit crebris litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re
aut impetrata, quod spero, aut aliqua ratione confecta; quamobrem censeo magno
opere commorandum. T. Furfanio Postumo, familiari meo, legatisque eius, item
meis familiaribus, diligentissime te commendabo, cum venerint; erant enim omnes
Mutinae: viri sunt optimi et tui similium studiosi et mei necessarii. Quae mihi
venient in mentem, quae ad te pertinere arbitrabor, ea mea sponte faciam: si
quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. Ego etsi coram de te cum
Furfanio ita loquar, ut tibi litteris meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam
tuis placuit te habere meas litteras, quas ei redderes, morem iis gessi: earum
litterarum exemplum infra scriptum est.
IX. Scr. Romae exeunte anno u.c. 708. Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque semper fuit, ut nulla
maior esse possit; nam et patre eius, claro homine et forti viro, plurimum sum
usus et hunc a puero, quod et spem magnam mihi afferebat summae probitatis
summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime non solum amicitiae
officiis, sed etiam studiis communibus, sic semper dilexi, nullo ut cum homine
coniunctius viverem. Nihil attinet me plura scribere; quam mihi necesse sit eius
salutem et fortunas quibuscumque rebus possim tueri, vides. Reliquum est, ut,
cum cognorim pluribus rebus, quid tu et de bonorum fortuna et de rei publicae
calamitatibus sentires, nihil a te petam, nisi ut ad eam voluntatem, quam tua
sponte erga Caecinam habiturus es, tantus cumulus accedat commendatione mea,
quanti me a te fieri intelligo: hoc mihi gratius facere nihil potes. Vale.
Xa. Scr. Romae a.u.c. 708. Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te fieri intellexerim,
sum mihi ipse testis; nam et consilium tuum vel casus potius diutius in armis
civilibus commorandi semper mihi magno dolori fuit, et hic eventus, quod
tardius, quam est aequum et quam ego vellem, reciperas fortunam et dignitatem
tuam, mihi non minori curae est, quam tibi semper fuerunt casus mei. Itaque et
Postumuleno et Sestio et saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto
tuo, totum me patefeci et hoc iis singulis saepe dixi, quacumque re possem, me
tibi et liberis tuis satisfacere cupere, idque tu ad tuos velim scribas, haec
quidem certe, quae in potestate mea sunt, ut operam consilium, rem fidem meam
sibi ad omnes res paratam putent. Si auctoritate et gratia tantum possem,
quantum in ea re publica, de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is
esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus, tum certe ordinis tui
facile princeps, sed, quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque
cecidit, tibi et illa polliceor, quae supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea,
quae praeterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis
pristinae dignitatis: neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intelligere potui,
est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis
veteribus officiis me diligenter observant et colunt. Itaque, si qui mihi erit
aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi,
quod quidem quotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me
ipse et moliar. Singula persequi non est necesse: universum studium meum et
benevolentiam ad te defero. Sed magni mea interest hoc tuos omnes scire, quod
tuis litteris fieri potest ut intelligant, omnia Ciceronis patere Trebiano. Hoc
eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile, quod non pro te mihi
susceptum iucundum sit futurum.
Antea misissem ad te litteras, si genus scribendi invenirem; tali enim
tempore aut consolari amicorum est aut polliceri: consolatione non utebar, quod
ex multis audiebam, quam fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque
te vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum tuorum; quod
quidem si facis, magnum fructum studiorum optimorum capis, in quibus te semper
scio esse versatum, idque ut facias etiam atque etiam te hortor. Simul et illud
tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem
rudis, sed in studio minus fortasse, quam vellem, in rebus atque usu plus etiam,
quam vellem, versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam
fore; nam et ipse, qui plurimum potest, quotidie mihi delabi ad aequitatem et ad
rerum naturam videtur et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re publica, quae in
perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur, quotidieque
aliquid fit lenius et liberalius, quam timebamus: quae quoniam in temporum
inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum
praetermittemus tui iuvandi et levandi locum. Itaque illud alterum, quod dixi,
litterarum genus quotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri
possim: id re quam verbis faciam libentius. Tu velim existimes et plures te
amicos habere, quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego
intelligere potuerim, et me concedere eorum nemini. Fortem fac animum habeas et
magnum, quod est in uno te: quae sunt in fortuna, temporibus regentur et
consiliis nostris providebuntur.
XI. Scr. Romae a.u.c. 709. Dolabellam antea tantummodo diligebam, obligatus ei nihil eram—nec enim
acciderat mihi opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius
periculis—: nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re et
hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satisfecit, ut nemini plus debeam.
Qua in re tibi gratulor ita vehementer, ut te quoque mihi gratulari quam gratias
agere malim: alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris. Quod
reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua reditum ad tuos aperuit, est
tuae sapientiae magnitudinisque animi, quid amiseris, oblivisci, quid
reciperaris, cogitare: vives cum tuis, vives nobiscum; plus acquisisti
dignitatis quam amisisti rei familiaris, quae ipsa tum esset iucundior, si ulla
res esset publica. Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas
gratias agere: haec praedicatio tua mihi valde grata est eaque te uti facile
patior, cum apud alios, tum mehercule apud Syronem, nostrum amicum; quae enim
facimus, ea prudentissimo cuique maxime probata esse volumus. Te cupio videre
quam primum.
XII. Scr. Romae a.u.c. 708. Gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor nec sum tam stultus, ut te usura
falsi gaudii frui velim, deinde frangi repente atque ita cadere, ut nulla res te
ad aequitatem animi possit postea extollere. Egi tuam causam apertius, quam mea
tempora ferebant; vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae gratiae nostrae tui
caritate et meo perpetuo erga te amore culto a te diligentissime. Omnia promissa
confirmata certa et rata sunt, quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent:
vidi, cognovi, interfui; etenim omnes Caesaris familiares satis opportune habet
implicatos consuetudine et benevolentia sic, ut, cum ab illo discesserint, me
habeant proximum. Hoc Pansa, Hirtius, Balbus, Oppius, Matius, Postumus plane ita
faciunt, ut me unice diligant: quod si mihi per me efficiundum fuisset, non me
poeniteret pro ratione temporum ita esse molitum; sed nihil est a me inservitum
temporis causa, veteres mihi necessitudines cum iis omnibus intercedunt,
quibuscum ego agere de te non destiti. Principem tamen habuimus Pansam, tui
studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum non minus auctoritate quam
gratia. Cimber autem Tillius mihi plane satisfecit; valent enim apud Caesarem
non tam ambitiosae rogationes quam necessariae, quam quia Cimber habebat, plus
valuit, quam pro ullo alio valere potuisset. Diploma statim non est datum, quod
mirifica est improbitas in quibusdam, qui tulissent acerbius veniam tibi dari,
quam illi appellant tubam belli civilis multaque ita dicunt, quasi non gaudeant
id bellum incidisse. Quare visum est occultius agendum neque ullo modo
divulgandum de te iam esse perfectum; sed id erit perbrevi, nec dubito, quin
legente te has litteras confecta iam res futura sit: Pansa quidem mihi, gravis
homo et certus, non solum confirmavit, verum etiam recepit perceleriter se
ablaturum diploma. Mihi tamen placuit haec ad te perscribi; minus enim te firmum
sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant, quam significant tuae
litterae, atque illae arbitrabantur, quoniam a te abessent ipsae, multo in
graviore te cura futurum; quare magno opere putavi angoris et doloris tui
levandi causa pro certis ad te ea, quae essent certa, perscribi. Scis me antea
sic solitum esse scribere ad te, magis ut consolarer fortem virum atque
sapientem, quam ut exploratam spem salutis ostenderem, nisi eam, quam ab ipsa re
publica, cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere censerem. Recordare
tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et ad omnes casus
ferendos constantem ac paratum; quod ego non mirabar, cum recordarer te et a
primis temporibus aetatis in re publica esse versatum et tuos magistratus in
ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum
esse ingressum, non solum ut victor beatus, sed etiam ut, si ita accidisset,
victus sapiens esses. Deinde, cum studium tuum consumas in virorum fortium
factis memoriae prodendis, considerare debes nihil tibi esse committendum,
quamobrem eorum, quos laudas, te non simillimum praebeas. Sed haec oratio magis
esset apta ad illa tempora, quae iam effugisti: nunc vero tantum te para ad haec
nobiscum ferenda, quibus ego si quam medicinam invenirem, tibi quoque eandem
traderem; sed est unum perfugium doctrina ac litterae, quibus semper usi sumus,
quae secundis rebus delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam
salutem. Sed, ut ad initium revertar, cave dubites, quin omnia de salute ac
reditu tuo perfecta sint.
XIII. Scr. Romae exeunte a.u.c. 708. Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa scribere ad te
aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen adhuc id non feceram, quia neque
lenire videbar oratione neque levare posse dolorem tuum; postea vera quam magnam
spem habere coepi fore, ut te brevi tempore incolumem haberemus, facere non
potui, quin tibi et sententiam et voluntatem declararem meam. Primum igitur
scribam, quod intelligo et perspicio, non fore in te Caesarem duriorem; nam et
res eum quotidie et dies et opinio hominum et, ut mihi videtur, etiam sua natura
mitiorem facit, idque cum de reliquis sentio, tum de te etiam audio ex
familiarissimis eius, quibus ego ex eo tempore, quo primum ex Africa nuntius
venit, supplicare una cum fratribus tuis non destiti, quorum quidem et virtute
et pietate et amore in te singulari et assidua et perpetua cura salutis tuae
tantum proficitur, ut nihil sit, quod non ipsum Caesarem tributurum existimem;
sed, si tardius fit, quam volumus, magnis occupationibus eius, a quo omnia
petuntur, aditus ad eum difficiliores fuerunt, et simul Africanae causae iratior
diutius velle videtur eos habere sollicitos, a quibus se putat diuturnioribus
esse molestiis conflictatum, sed hoc ipsum intelligimus eum quotidie remissus et
placatius ferre: quare mihi crede—et memoriae manda me tibi id affirmasse—te
in istis molestiis diutius non futurum. Quoniam, quid sentirem, exposui, quid
velim tua causa, re potius declarabo quam oratione: si tantum possem, quantum in
ea re publica, de qua ita sum meritus, ut tu existimas, posse debebam, ne tu
quidem in istis incommodis esses; eadem enim causa opes meas fregit, quae tuam
salutem in discrimen adduxit; sed tamen, quidquid imago veteris meae dignitatis,
quidquid reliquiae gratiae valebunt, studium, consilium, opera, [gratia,] fides
mea nullo loco deerit tuis optimis fratribus. Tu fac habeas fortem animum, quem
semper habuisti, primum ob eas causas, quas scripsi, deinde quod ea de re
publica semper voluisti atque sensisti, ut non modo nunc secunda sperare debeas,
sed etiam, si omnia adversa essent, tamen conscientia et factorum et consiliorum
tuorum, quaecumque acciderent, fortissimo et maximo animo ferre deberes.
XIV. Scr. Romae a. d. v. Kal. intercal. priores a.u.c.
708. Me scito omnem meum laborem, omnem operam, curam, studium, in tua salute
consumere; nam cum te semper maxime dilexi, tum fratrum tuorum, quos aeque atque
te summa benevolentia sum complexus, singularis pietas amorque fraternus nullum
me patitur officii erga te studiique munus aut tempus praetermittere. Sed, quae
faciam fecerimque pro te, ex illorum te litteris quam ex meis malo cognoscere;
quid autem sperem aut confidam et exploratum habeam de salute tua, id tibi a me
declarari volo: nam, si quisquam est timidus in magnis periculosisque rebus
sermperque magis adversos rerum exitus metuens quam sperans secundos, is ego sum
et, si hoc vitium est, eo me non carere confiteor; ego idem tamen, cum a. d. V.
Kal. intercalares priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad Caesarem atque
omnem adeundi et conveniendi illius indignitatem et molestiam pertulissem, cum
fratres et propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus, quae causa,
quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione Caesaris, quae sane mollis et
liberalis fuit, sed etiam ex oculis et vultu, ex multis praeterea signis, quae
facilius perspicere potui quam scribere, hac opinione discessi, ut mihi tua
salus dubia non esset. Quamobrem fac animo magno fortique sis et, si
turbidissima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. Ego tamen tuis rebus
sic adero, ut difficillimis, neque Caesari solum, sed etiam amicis eius omnibus,
quos mihi amicissimos esse cognavi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime
supplicabo. Vale.
XV. Scr. paullo post Idus Martias a.u.c. 710. Tibi gratulor, mihi gaudeo; te amo, tua tueor; a te amari et, quid agas
quidque agatur, certior fieri volo.
XVI. Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?) Si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae privatim essent,
repeterm initia amicitiae ex parentibus nostris, quod faciendum iis existimo,
qui paternam amicitiam nullis ipsi officiis prosecuti sunt: itaque contentus ero
nostra ipsorum amicitia, cuius fiducia peto a te, ut absentem me, quibuscumque
in rebus opus fuerit, tueare, si nullum officium tuum apud me intermoriturum
existimas. Vale.
XVII. Scr. anno incerto (710, post Id. Mart.?) Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem publicam constitutam, tum
velim mihi credas accedere etiam, id quo magis expetam, promissum tuum, quo in
litteris uteris; scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. Gratissima
mihi tua voluntas est, facisque nihil alienum necessitudine nostra iudiciisque
patris tui de me summi viri; nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos, qui
temporibus valuerunt ut valeant, coniunctiores tecum esse quam me, necessitudine
neminem. Quamobrem grata mihi est et memoria tua nostrae coniunctionis et eius
etiam augendae voluntas.
XVIII. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709. Simulatque accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo per
codicillos, quid esset in lege: rescripsit eos, qui facerent praeconium, vetari
esse in decurionibus, qui fecissent, non vetari. Quare bono animo sint et tui et
mei familiares; neque enim erat ferendum, cum, qui hodie haruspicinam facerent,
in senatum Romae legerentur, eos, qui aliquando praeconium fecissent, in
municipiis decuriones esse non licere. De Hispaniis novi nihil: magnum tamen
exercitum Pompeium habere constat, nam Caesar ipse ad suos misit exemplum
Paciaeci litterarum, in quo erat illas XI. esse legiones; scripserat etima
Messalla Q. Salasso P. Curtium fratrem eius iussu Pompeii inspectante exercitu
interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod
Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque
deducere. De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba consponsor tuus
redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo
communicare, si quid expediri possit, quod videbatur mihi ille confidere.
Oratorem meum tanto opere a te probari vehementer gaudeo; mihi quidem sic
persuadeo, me, quidquid habuerim iudicii de dicendo, in illum librum contulisse:
qui si est talis, qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum; sin
aliter, non recuso, quin, quantum de illo libro, tantundem de mei iudicii fama
detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam talibus scriptis: etsi abest
maturitas aetatis, tamen personare aures eius huiusmodi vocibus non est inutile.
Me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus; sed, cum ea, quemadmodum spero,
satis firma sit, teneor tamen, dum a Dolabellae procuratoribus exigam primam
pensionem, et mehercule non tam sum peregrinator iam, quam solebam: aedificia
mea me delectabant et otium; nunc domus est, quae nulli mearum villarum cedat,
otium omni desertissima regione maius. Itaque ne litterae quidem meae
impediuntur, in quibus sine ulla interpellatione versor; quare, ut arbitror,
prius hic te nos, quam istic tu nos videbis. Lepta suavissimus edicat Hesiodum
et habeat in ore tƒw d' *retƒw þdr«ta et cetera.
XIX. Scr. Asturae mense Sextili a.u.c. 709. Maculam officio functum esse gaudeo. Eius Falernum mihi semper idoneum visum
est deversorio, si modo tecti satis est ad comitatum nostrum recipiendum;
ceteroqui mihi locus non displicet. Nec ea re Petrinum tuum deseram; nam et
villa et amoenitas illa commorationis est, non deversorii. De curatione aliqua
munerum regiorum cum Oppio locutus sum; nam Balbum, posteaquam tu es profectus,
non vidi: tantis pedum doloribus afficitur, ut se conveniri nolit. Omnino de
tota re, ut mihi videris, sapientus faceres, si non curares; quod enim eo labore
assequi vis, nullo modo assequere; tanta est enim intimorum multitudo, ut ex iis
aliquis potius effluat, quam novo sit aditus, praesertim qui nihil afferat
praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium putabit—si modo id ipsum
sciet—, non accepisse. Sed tamen aliquid videbimus, in quo sit species; aliter
quidem non modo non appetendum, sed etiam fugiendum puto. Ego me Asturae diutius
arbitror commoraturum, quoad ille quandoque veniat. Vale.
XX. Scr. Asturae exeunte mense Sextili a.u.c. 709. Dederam triduo ante pueris Cn. Plancii litteras ad te; eo nunc ero brevior
teque, ut antea consolabar, hoc tempore monebo. Nihil puto tibi esse utilius
quam ibidem opperiri, quoad scire possis, quid tibi agendum sit: nam praeter
navigationis longae et hiemalis et minime portuosae periculum, quod vitaveris,
ne illud quidem non quantivis, subito, cum certi aliquid audieris, te istim
posse proficisci; nihil est praeterea, cur adventibus te offerre gestias; multa
praeterea metuo, quae cum Cilone nostro communicavi. Quid multa? loco
opportuniore in his malis nullo esse potuisti, ex quo te, quocumque opus erit,
facillime et expeditissime conferas: quod si recipiet ille se, ad tempus aderis;
sin—quoniam multa accidere possunt—aliqua res eum vel impediet vel
morabitur, tu ibi eris, ubi omnia scire possis. Hoc mihi prorsus valde placet;
de reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita velim tibi persuadeas, te
in hac causa nihil habere, quod tibi timendum sit, praeter communem casum
civitatis, qui etsi est gravissimus, tamen ita viximus et id aetatis iam sumus,
ut omnia, quae non nostra culpa nobis accidant, fortiter ferre debeamus. Hic tui
omnes valent summaque pietate te desiderant et diligunt et colunt: tu cura, ut
valeas et te istim ne temere commoveas.
XXI. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. Etsi, cum haec ad te scribebam, aut appropinquare exitus huius
calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et confectum videbatur, tamen
quotidie commemorabam te unum in tanto exercitu mihi fuisse assensorem et me
tibi solosque nos vidisse, quantum esset in eo bello mali, in quo spe pacis
exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut interitum allatura
esset, si victus esses, aut, si vicisses, servitutem. Itaque ego, quem tum
fortes illi viri et sapientes, Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant—eram
plane; timebam enim, ne evenirent ea, quae acciderunt—, idem nunc nihil timeo
et ad omnem eventum paratus sum: cum aliquid videbatur caveri posse, tum id
negligi dolebam; nunc vero eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil
possit, una ratio videtur, quidquid evenerit, ferre moderate, praesertim cum
omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius me, quoad licuerit,
dignitati rei publicae consuluisse et hac amissa salutem retinere voluisse. Haec
scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui coniunctissima fuisti mecum
et sententia et voluntate, eadem cogitares; magna enim consolatio est, cum
recordare, etiamsi secus acciderit, te tamen recte vereque sensisse. Atque
utinam liceat aliquando aliquo rei publicae statu nos frui inter nosque conferre
sollicitudines nostras, quas pertulimus tum, cum timidi putabamur, quia
dicebamus ea futura, quae facta sunt. De tuis rebus nihil esse, quod timeas,
praeter universae rei publicae interitum tibi confirmo; de me autem sic velim
iudices, quantum ego possim, me tibi, saluti tuae liberisque tuis summo cum
studio praesto semper futurum. Vale.
XXII. Scr. Romae ineunte anno u.c. 708. Non ea res me deterruit, quo minus, posteaquam in Italiam venisti, litteras
ad te mitterem, quod tu ad me nullas miseras, sed quia nec, quid tibi pollicerer
ipse egens rebus omnibus, nec, quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium
deesset, nec, quid consolationis afferrem in tantis malis, reperiebam. Haec
quamquam nihilo meliora sunt nunc atque etiam multo desperatiora, tamen inanes
esse meas litteras quam nullas malui. Ego, si te intelligerem plus conatum esse
suscipere rei publicae causa muneris, quam quantum praestare potuisses, tamen,
quibuscumque rebus possem, ad eamm condicionem te vivendi, quae daretur quaeque
esset, hortarer; sed, cum consilii tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem
statueris, quem ipsa fortuna terminum nostrarum contentionum esse voluisset, oro
obtestorque te pro vetere nostra coniunctione ac necessitudine proque summa mea
in te benevolentia et tua in me pari, te ut nobis, parenti, coniugi tuisque
omnibus, quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, incolumitati
tuae tuorumque, qui ex te pendent, consulas, quae didicisti quaeque ab
adolescentia pulcherrime a sapientissimis viris tradita memoria et scientia
comprehendisti, iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia
plurimisque officiis amisisti, eorum desiderium, si non aequo animo, at forti
feras. Ego quid possim nescio vel potius me parum posse sentio: illud tamen tibi
polliceor, me, quaecumque saluti dignitatique tuae conducere arbitrabor, tanto
studio esse facturum, quanto semper tu et studio et officio in meis rebus
fuisti; hanc meam voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique
amantissimam, detuli. Si quid ad me scripseris, ita faciam, ut te velle
intellexero; sin autem tu minus scripseris, ego tamen omnia, quae tibi utilia
esse arbitrabor, summo studio diligenterque curabo. Vale. Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae tenuit, quo minus
ad ludos venires, fortunae magis tribuo quam sapientiae tuae; sin haec, quae
ceteri mirantur, contemnenda duxisti et, cum per valetudinem posses, venire
tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te fuisse et animo
valuisse, cum ea, quae sine causa mirantur alii, neglexeris, modo ut tibi
constiterit fructus otii tui, quo quidem tibi perfrui mirifice licuit, cum esses
in ista amoenitate paene solus relictus. Neque tamen dubito, quin tu in illo
cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforasti et patefecisti Misenum, per eos
dies matutina tempora lectiunculis consumpseris, cum illi interea, qui te istic
reliquerunt, spectarent communes mimos semisomni. Reliquas vero partes diei tu
consumebas iis delectationibus, quas tibi ipse ad arbitrium tuum compararas,
nobis autem erant ea perpetienda, quae Sp. Maecius probavisset. Omnino, si
quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui stomachi; coniecturam enim facio de
meo; nam primum honoris causa in scenam redierant ii, quos ego honoris causa de
scena decessisse arbitrabar; deliciae vero tuae, noster Aesopus, eiusmodi fuit,
ut ei desinere per omnes homines liceret: is iurare cum coepisset, vox eum
defecit in illo loco: "si sciens fallo." Quid tibi ego alia narrem?
nosti enim reliquos ludos, qui ne id quidem leporis habuerunt, quod solent
mediocres ludi; apparatus enim spectatio tollebat omnem hilaritatem, quo quidem
apparatu non dubito quin animo aequissimo carueris; quid enim delectationis
habent sexcenti muli in Clytaemnestra aut in Equo Troiano creterrarum tria milia
aut armatura varia peditatus et equitatus in aliqua pugna? quae popularem
admirationem habuerunt, delectationem tibi nullam attulissent. Quod si tu per
eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dummodo is tibi quidvis potius quam
orationes meas legerit, ne tu haud paullo plus quam quisquam nostrum
delectationis habuisti; non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse,
praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita non ames,
ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. Nam quid ego te athletas
putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse Pompeius
confitetur se et operam et oleum perdidisse. Reliquae sunt venationes binae per
dies quinque, magnificae—nemo negat—, sed quae potest homini esse polito
delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara
bestia venabulo transverberatur? quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti,
neque nos, qui haec spectavimus, quidquam novi vidimus. Extremus elephantorum
dies fuit: in quo admiratio magna vulgi atque turbae, delectatio nulla exstitit;
quin etiam misericordia quaedam consecuta est atque opinio eiusmodi, esse
quandam illi beluae cum genere humano societatem. His ego tamen diebus, ne forte
videar tibi non modo beatus, sed liber omnino fuisse, dirupi me paene in iudicio
Galli Caninii, familiaris tui. Quod si tam facilem populum haberem, quam Aesopus
habuit, libenter mehercule [artem] desinerem tecumque et cum similibus nostri
viverem; nam me cum antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur et
licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum vero hoc tempore vita nulla
est; neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor nonnumquam homines non
optime de me meritos rogatu eorum, qui bene meriti sunt, defendere. Itaque
quaero causas omnes aliquando vivendi arbitratu meo teque et istam rationem otii
tui et laudo vehementer et probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo
aequiore, quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te—si qui est
in me—meo frui liceret propter molestissimas occupationes meas; quibus si me
relaxaro—nam, ut plane exsolvam, non postulo—, te ipsum, qui multos annos
nihil aliud commentaris, docebo profecto, quid sit humaniter vivere. Tu modo
istam imbecillitatem valetudinis tuae sustenta et tuere, ut facis, ut nostras
villas obire et mecum simul lecticula concursare possis. Haec ad te pluribus
verbis scripsi, quam soleo, non otii abundantia, sed amoris erga te, quod me
quadam epistula subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eiusmodi
scriberem, quo minus te praetermisisse ludos poeniteret: quod si assecutus sum,
gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, quod posthac ad ludos venies nosque
vises neque in epistulis relinques meis spem aliquam delectationis tuae.
II. Scr. Romae ineunte anno u.c. 703. Mandatum tuum curabo diligenter; sed homo acutus ei mandasti potissimum, cui
expediret illud venire quam plurimo; sed in eo vidisti multum, quod praefinisti,
quo ne pluris emerem. Quod si mihi permisisses, qui meus amor in te est,
confecissem cum coheredibus; nunc, quoniam tuum pretium novi, illicitatorem
potius ponam, quam illud minoris veneat. Sed de ioco satis est: tuum negotium
agam, sicuti debeo, diligenter. De Bursa te gaudere certo scio; sed nimis
verecunde mihi gratularis; putas enim, ut scribis, propter hominis sordes minus
me magnam illam laetitiam putare. Credas mihi velim magis me iudicio hoc quam
morte inimici laetatum: primum enim iudicio malo quam gladio, deinde gloria
potius amici quam calamitate; in primisque me delectavit tantum studium bonorum
in me exstitisse contra incredibilem contentionem clarissimi et potentissimi
viri; postremo—vix veri simile fortasse videatur—oderam multo peius hunc
quam illum ipsum Clodium; illum enim oppugnaram, hunc defenderam, et ille, cum
omnis res publica in meo capite discrimen esset habitura, magnum quiddam
spectavit, nec sua sponte, sed eorum auxilio, qui me stante stare non poterant,
hic simiolus animi cauas me, in quem inveheretur, delegerat persuaseratque
nonnullis invidis meis se in me emissarium semper fore. Quamobrem valde iubeo
gaudere te: magna res gesta est. Numquam ulli fortiores cives fuerunt, quam qui
ausi sunt eum contra tantas opes eius, a quo ipsi lecti iudices erant,
condemnare; quod fecissent numquam, nisi iis dolori meus fuisset dolor. Nos hic
in multitudine et crebritate iudiciorum et novis legibus ita distinemur, ut
quotidie vota faciamus, ne intercaletur, ut quam primum te videre possimus.
III. Scr. Romae mense Quinctili a.u.c. 708. Persaepe mihi cogitanti de communibus miseriis, in quibus tot annos versamur
et, ut video, versabimur, solet in mentem venire illius temporis, quo proxime
fuimus una; quin etiam ipsum diem memoria teneo: nam a. d. IIII. Idus Maias
Lentulo et Marcello consulibus, cum in Pompeianum vesperi venissem, tu mihi
sollicito animo praesto fuisti; sollicitum autem te habebat cogitatio cum
officii, tum etiam periculi mei: si manerem in Italia, verebare, ne officio
deessem; si proficiscerer ad bellum, periculum te meum commovebat. Quo tempore
vidisti profecto me quoque ita conturbatum, ut non explicarem, quid esset
optimum factu; pudori tamen malui famaeque cedere quam salutis meae rationem
ducere. Cuius me mei facti poenituit non tam propter periculum meum quam propter
vitia multa, quae ibi offendi, quo veneram: primum neque magnas copias neque
bellicosas; deinde extra ducem paucosque praeterea—de principibus
loquor—reliquos primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles,
ut ipsam victoriam horrerem; maximum autem aes alienum amplissimorum virorum:
quid quaeris? nihil boni praeter causam. Quae cum vidissem, desperans victoriam
primum coepi suadere pacem, cuius fueram semper auctor; deinde, cum ab ea
sententia Pompeius valde abhorreret, suadere institui, ut bellum duceret: hoc
interdum probabat et in ea sententia videbatur fore et fuisset fortasse, nisi
quadam ex pugna coepisset suis militibus confidere. Ex eo tempore vir ille
summus nullus imperator fuit: signa tirone et collecticio exercitu cum
legionibus robustissimis contulit; victus turpissime amissis etiam castris solus
fugit. Hunc ego mihi belli finem feci nec putavi, cum integri pares non
fuissemus, fractos nos superiores fore: discessi ab eo bello, in quo aut in acie
cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris
manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut
consciscenda mors voluntaria; certe nihil fuit praeterea, si te victori nolles
aut non auderes committere. Ex omnibus autem iis, quae dixi, incommodis nihil
tolerabilius exsilio, praesertim innocenti, ubi nulla adiuncta est turpitudo,
addo etiam, cum ea urbe careas, in qua nihil sit, quod videre possis sine
dolore: ego cum meis, si quidquam nunc cuiusquam est, etiam in meis esse malui.
Quae acciderunt, omnia dixi futura; veni domum, non quo optima vivendi condicio
esset, sed tamen, si esset aliqua forma rei publicae, tamquam in patria ut
essem, si nulla, tamquam in exsilio. Mortem mihi cur consciscerem, causa non
visa est, cur optarem, multae causae; vetus est enim: ubi non sis, qui fueris,
non esse, cur velis vivere. Sed tamen vacare culpa magnum est solatium,
praesertim cum habeam duas res, quibus me sustentem, optimarum artium scientiam
et maximarum rerum gloriam, quarum altera mihi vivo numquam eripietur, altera ne
mortuo quidem. Haec ad te scripsi verbosius et tibi molestus fui, quod te cum
mei, tum rei publicae cognovi amantissimum. Notum tibi omne meum consilium esse
volui, ut primum scires me numquam voluisse plus quemquam posse quam universam
rem publicam, postea autem quam alicuius culpa tantum valeret unus, ut obsisti
non posset, me voluisse pacem; amisso exercitu et eo duce, in quo spes fuerat
uno, me voluisse etiam reliquis omnibus, postquam non potuerim, mihi ipsi finem
fecisse belli; nunc autem, si haec civitas est, civem esse me, si non, exsulem
esse non incommodiore loco, quam si Rhodum me aut Mytilenas contulissem. Haec
tecum coram malueram; sed, quia longius fiebat, volui per litteras eadem, ut
haberes, quid diceres, si quando in vituperatores meos incidisses; sunt enim,
qui, cum meus interitus nihil fuerit rei publicae profuturus, criminis loco
putent esse, quod vivam, quibus ego certo scio non videri satis multos perisse:
qui, si me audissent, quamvis iniqua pace, honeste tamen viverent; armis enim
inferiores, non causa fuissent. Habes epistulam verbosiorem fortasse, quam
velles; quod tibi ita videri putabo, nisi mihi longiorem remiseris. Ego, si,
quae volo, expediero, brevi tempore te, ut spero, videbo.
IV. Scr. in Cumano a.u.c. 708. A. d. VIII. Kal. in Cumanum veni cum Libone tuo vel nostro potius; in
Pompeianum statim cogito, sed faciam ante te certiorem. Te cum semper valere
cupio, tum certe, dum hic sumus; vides enim, quanto post una futuri simus.
Quare, si quod constitutum cum podagra habes, fac, ut in alium diem differas.
Cura igitur, ut valeas, et me hoc biduo aut triduo exspecta.
V. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 700. Vide, quam mihi persuaserim te me esse alterum non modo in iis rebus, quae ad
me ipsum, sed etiam in iis, quae ad meos pertinent: C. Trebatium cogitaram,
quocumque exirem, mecum ducere, ut eum meis omnibus studiis, beneficiis quam
ornatissimum domum reducerem; sed, posteaquam et Pompeii commoratio diuturnior
erat, quam putaram, et mea quaedam tibi non ignota dubitatio aut impedire
profectionem meam videbatur aut certe tardare, vide, quid mihi sumpserim: coepi
velle ea Trebatium exspectare a te, quae sperasset a me, neque mehercule minus
ei prolixe de tua voluntate promisi, quam eram solitus de mea polliceri. Casus
vero mirificus quidam intervenit quasi vel testis opinionis meae vel sponsor
humanitatis tuae: nam, cum de hoc ipso Trebatio cum Balbo nostro loquerer
accuratius domi meae, litterae mihi dantur a te, quibus in extremis scriptum
erat: "M. itfiuium, (this word in the text is corrupt: has been conjectured
as "Titinium" or "Rufum" —Webmaster) quem mihi commendas,
vel regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delegabo; si vis, tu ad me alium
mitte, quem ornem." Sustulimus manus et ego et Balbus: tanta fuit
opportunitas, ut illud nescio quid non fortuitum, sed divinum videretur. Mitto
igitur ad te Trebatium atque ita mitto, ut initio mea sponte, post autem
invitatu tuo mittendum duxerim. Hunc, mi Caesar, sic velim omni tua comitate
complectare, ut omnia, quae per me possis adduci ut in meos conferre velis, in
unum hunc conferas; de quo tibi homine hoc spondeo, non illo vetere verbo meo,
quod, cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisti, sed more Romano, quomodo
homine non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, pudentiorem
amicum esse neminem; accedit etiam, quod familiam ducit in iure civili singulari
memoria, summa scientia. Huic ego neque tribunatum neque praefecturam neque
ullius beneficii certum nomen peto, benevolentiam tuam et liberalitatem peto,
neque impedio, quo minus, si tibi ita placuerit, etiam hisce eum ornes gloriolae
insignibus; totum denique hominem tibi ita trado, "de manu," ut aiunt,
"in manum" tuam istam et victoria et fide praestantem; simus enim
putidiusculi; quam per te vix licet; verum, ut video, licebit. Cura, ut valeas,
et me, ut amas, ama.
VI. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 700 In omnibus meis epistulis, quas ad Caesarem aut ad Balbum mitto, legitima
quaedam est accessio commendationis tuae, nec ea vulgaris, sed cum aliquo
insigni indicio meae erga te benevolentiae. Tu modo ineptias istas et desideria
urbis et urbanitatis depone et, quo consilio profectus es, id assiduitate et
virtute consequere: hoc tibi tam ignoscemus nos amici, quam ignoverunt Medeae,
quae Corinthum arcem altam habebant matronae opulentae,
optimates,
quibus illa manibus gypsatissimis persuasit, ne sibi vitio illae verterent,
quod abesset a patria; nam
multi suam rem bene gessere et publicam patria procul: quo in numero tu certe fuisses, nisi te extrusissemus. Sed plura scribemus
alias. Tu, qui ceteris cavere didicisti, in Britannia ne ab essedariis
decipiaris caveto et, quoniam Medeam coepi agere, illud semper memento:
qui ipse sibi sapiens prodesse non quit, nequidquam sapit.
Cura, ut valeas.
VII. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 700. Ego te commendare non desisto, sed, quid proficiam, ex te scire cupio: spem
maximam habeo in Balbo, ad quem de te diligentissime et saepissime scribo. Illud
soleo mirari, non me toties accipere tuas litteras, quoties a Quinto mihi fratre
afferantur. In Britannia nihil esse audio neque auri neque argenti: id si ita
est, essedum aliquod capias suadeo et ad nos quam primum recurras. Sin autem
sine Britannia tamen assequi, quod volumus, possumus, perfice, ut sis in
familiaribus Caesaris: multum te in eo frater adiuvabit meus, multum Balbus,
sed, mihi crede, tuus pudor et labor plurimum. Imperatorem liberalissimum,
aetatem opportunissimam, commendationem certe singularem habes, ut tibi unum
timendum sit, ne ipse tibi defuisse videare.
VIII. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 700. Scripsit ad me Caesar perhumaniter nondum te sibi satis esse familiarem
propter occupationes suas, sed certe fore: cui quidem ego rescripsi, quam mihi
gratum esset futurum, si quam plurimum in te studii, officii, liberalitatis suae
contulisset. Sed ex tuis litteris cognovi praeproperam quandam festinationem
tuam et simul sum admiratus, cur tribunatus commoda, dempto praesertim labore
militiae, contempseris. Querar cum Vacerra et Manilio; nam Cornelio nihil audeo
dicere, cuius tu periculo stultus es, quoniam te ab eo sapere didicisse
profiteris. Quin tu urges istam occasionem et facultatem, qua melior numquam
reperietur? Quod scribis de illo Preciano iureconsulto, ego te ei non desino
commendare; scribit etiam ipse mihi te sibi gratias agere debere: de eo quid
sit, cura, ut sciam. Ego vestras Britannicas litteras exspecto.
IX. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 700. Iamdiu ignoro, quid agas; nihil enim scribis; neque ego ad te his duobus
mensibus scripseram: quod cum Quinto fratre meo non eras, quo mitterem aut cui
darem, nesciebam. Cupio scire, quid agas et ubi sis hiematurus: equidem velim
cum Caesare, sed ad eum propter eius luctum nihil sum ausus scribere; ad Balbum
tamen scripsi. Tu tibi deesse noli; serius potious ad nos, dum plenior. Quod huc
properes, nihil est, praesertim Battara mortuo; sed tibi consilium non deest.
Quid constitueris, cupio scire. Cn. Octavius est an Cn. Cornelius quidam, tuus
familiaris, summo genere natus, terrae filius: is me, quia scit tuum familiarem
essed, crebro ad coenam invitat; adhuc non potuit perducere, sed mihi tamen
gratum est.
X. Scr. Romae mense Decembri a.u.c. 700 Legi tuas litteras, ex quibus intellexi te Caesari nostro valde iureconsultum
videri: est, quod gaudeas te in ista loca venisse, ubi aliquid sapere viderere.
Quod si in Britanniam quoque profectus esses, profecto nemo in illa tanta insula
peritior te fuisset. Verum tamen—rideamus licet; sum enim a te
invitatus—subinvideo tibi, ultro te etiam arcessitum ab eo, ad quem ceteri,
non propter superbiam eius, sed propter occupationem, aspirare non possunt. Sed
tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus, quae mehercule mihi non
minori curae sunt quam meae. Valde metuo, ne frigeas in hibernis; quamobrem
camino luculento utendum censeo, idem Mucio et Manilio placebat, praesertim qui
sagis non abundares: quamquam vos nunc istic satis calere audio; quo quidem
nuntio valde mehercule de te timueram. Sed tu in re militari multo es cautior
quam in advocationibus, qui neque in Oceano natare volueris, studiosissimus homo
natandi, neque spectare essedarios, quem antea me andabata quidem defraudare
poteramus. Sed iam satis iocati sumus. Ego de te ad Caesarem quam diligenter
scripserim, tute scis, quam saepe, ego; sed mehercule iam intermiseram, ne
viderer liberalissimi hominis meique amantissimi voluntati erga me diffidere;
sed tamen iis litteris, quas proxime dedi, putavi esse hominem commonendum: id
feci; quid profecerim, facias me velim certiorem et simul de toto statu tuo
consiliisque omnibus; scire enim cupio, quid agas, quid exspectes, quam longum
istum tuum discessum a nobis futurum putes: sic enim tibi persuadeas velim, unum
mihi esse solatium, quare facilius possim pati te esse sine nobis, si tibi esse
id emolumento sciam; sin autem id non est, nihil duobus nobis est stultius: me,
qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles; una mehercule nostra vel
severa vel iocosa congressio pluris erit quam non modo hostes, sed etiam fratres
nostri Aedui. Quare omnibus de rebus fac ut quam primum sciam: aut consolando
aut consilio aut re iuvero.
XI. Scr. Romae (ante m. Martium) a.u.c. 701. Nisi ante Roma profectus esses, nunc eam certe relinqueres; quis enim tot
interregnis iureconsultum desiderat? Ego omnibus, unde petitur, hoc consilii
dederim, ut a singulis interregibus binas advocationes postulent: satisne tibi
videor abs te ius civile didicisse? Sed heus tu, quid agis? ecquid fit? video
enim te iam iocari per litteras: haec signa meliora sunt quam in meo Tusculano;
sed, quid sit, scire cupio. Consuli quidem te a Caesare scribis; sed ego tibi ab
illo consuli mallem: quod si aut fit aut futurum putas, perfer istam militiam et
permane; ego enim desiderium tui spe tuorum commodorum consolabor; sin autem
ista sunt inaniora, recipe te ad nos; nam aut erit hic aliquid aliquando aut, si
minus, una mehercule collocutio nostar pluris erit quam omnes Samarobrive;
denique, si cito te rettuleris, sermo nullus erit, si diutius frustra afueris,
non modo Laberium, sed etiam sodalem nostrum Valerium pertimesco; mira enim
persona induci potest Britannici iureconsulti. Haec ego non rideo, quamvis tu
rideas; sed de re severissima tecum, ut soleo, iocor. Remoto ioco tibi hoc
amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem
obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin
autem ista frigebunt, recipias te ad nos. Omnia tamen, quae vis, et tua virtute
profecto et nostro summo erga te studio consequere.
XII. Scr. Romae (ante m. Martium) a.u.c. 701. Mirabar, quid esset, quod tu mihi litteras mittere intermisisses: indicavit
mihi Pansa meus Epicureum te esse factum. O castra praeclara! quid tu fecisses,
si te Tarentum et non Samarobrivam misissem? iam tum mihi non placebas, cum idem
tuebare, quod Zeius familiaris meus. Sed quonam modo ius civile defendes, cum
omnia tua causa facias, non civium? Ubi porro illa erit formula fiduciae: VT
INTER BONOS BENE AGIER OPORTET? quis enim bonus est, qui facit nihil nisi sua
causa? Quod ius statues COMMVNI DIVIDVNDO, cum commune nihil possit esse apud
eos, qui omnia voluptate sua metiuntur? Quomodo autem tibi placebit IOVEM
LAPIDEM iurare, cum scias Iovem iratum esse nemini posse? Quid fiet porro populo
Ulubrano, si tu statueris politeÊesyai non oportere? Quare, si plane a
nobis deficis, moleste fero, sin Pansae assentari commodum est, ignosco: modo
scribe aliquando ad nos, quid agas et a nobis quid fieri aut curari velis.
XIII. Scr. Romae IV. Non. Mart. a.u.c. 701. Adeone me iniustum esse existimasti, ut tibi irascerer, quod parum mihi
constans et nimium cupidus decedendi viderere, ob eamque causam me arbitrarere
litteras ad te iamdiu non misisse? mihi perturbatio animi tui, quam primis
litteris perspiciebam, molestiam attulit; neque alia ulla fuit causa
intermissionis epistularum, nisi quod, ubi esses, plane nesciebam. Hic tu me
etiam insimulas nec satisfactionem meam accipis? Audi, Testa mi: utrum
superbiorem te pecunia facit an quod te imperator consulit? moriar, ni, quae tua
gloria est, puto te malle a Caesare consuli quam inaurari. Si vero utrumque est,
quis te feret praeter me, qui omnia ferre possum? Sed, ut ad rem redeam, te
istic invitum non esse vehementer gaudeo et, ut illud erat molestum, sic hoc est
iucundum: tantum metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit; nam, ut audio,
istic
non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt, et tu soles ad vim
faciundam adhiberi, neque est, quod illam exceptionem in interdicto pertimescas:
QUO TV PRIOR VI HOMINIBUS ARMATIS NON VENERIS; scio enim te non esse procacem in
lacessendo. Sed, ut ego quoque te aliquid admoneam de vestris cautionibus,
Treviros vites censeo: audio capitales esse; mallem auro, argento, aeri essent.
Sed alias iocabimur: tu ad me de istis rebus omnibus scribas velim quam
diligentissime. D. IIII. Non. Mart.
XIV. Scr. Romae a.u.c. 701. Chrysippus Vettius, Cyri architecti libertus, fecit, ut te non immemorem
putarem mei; salutem enim verbis tuis mihi nuntiarat: valde iam lautus es, qui
gravere litteras ad me dare, homini praesertim prope domestico. Quod si scribere
oblitus es, minus multi iam te advocato causa cadent; si nostri oblitus es, dabo
operam, ut istuc veniam, antequam plane ex animo tuo effluo: sin aestivorum
timor te debilitat, aliquid excogita, ut fecisti de Britannia. Illud quidem
perlibenter audivi ex eodem Chrysippo, te esse Caesari familiarem; sed mehercule
mallem, id quod erat aequius, de tuis rebus ex tuis litteris quam saepissime
cognoscerem: quod certe ita fieret, si tu maluisses benevolentiae quam litium
iure perdiscere. Sed haec iocati sumus et tuo more et nonnihil etiam nostro. Te
valde amamus nosque a te amari cum volumus, tum etiam confidimus.
XV. Scr. Romae a.u.c. 701. Quam sint morosi, qui amant, vel ex hoc intelligi potest: moleste ferebam
antea te invitum istic esse; pungit me rursus, quod scribis esse te istic
libenter; neque enim mea commendatione te non delectari facile patiebar et nunc
angor quidquam tibi sine me esse iucundum; sed hoc tamen malo ferre nos
desiderium, quam te non ea, quae spero, consequi. Quod vero in C. Matii,
suavissimi doctissimique hominis, familiaritatem venisti, non dici potest, quam
valde gaudeam; qui fac ut te quam maxime diligat: mihi crede, nihil ex ista
provincia potes, quod iucundius sit, deportare. Cura, ut valeas.
XVI. Scr. Romae (m. Novembri) a.u.c. 700. In Equo Troiano scis esse in extremo "sero sapiunt:" tu tamen, mi
vetule, non sero. Primas illas rabiosulas sat fatuas dedisti; deinde quod in
Britannia non nimis filoy°vron te praebuisti, plane non reprehendo; nunc vero
in hibernis intectus mihi videris, itaque te commovere non curas. Usquequaque
sapere oportet: id erit telum acerrimum. Ego si foris coenitarem, Cn. Octavio,
familiari tuo, non defuissem; cui tamen dixi, cum me aliquoties invitaret:
"oro te, quis tu es?" sed mehercules extra iocum homo bellus est;
vellem eum tecum abduxisses. Quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac
hieme, fac plane sciam. Balbus mihi confirmavit te divitem futurum: id utrum
Romano more locutus sit, bene nummatum te futurum, an, quomodo Stoici dicunt,
omnes esse divites, qui caelo et terra frui possint, postea videro. Qui istinc
veniunt, superbiam tuam accusant, quod negent te percontantibus respondere; sed
tamen est, quod gaudeas; constat enim inter omnes neminem te uno Samarobrivae
iuris peritiorem esse.
XVII. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 700. Ex tuis litteris et Quinto fratri gratias egi et te aliquando collaudare
possum, quod iam videris certa aliqua in sententia constitisse; nam primorum
mensum litteris tuis vehementer commovebar, quod mihi interdum—pace tua
dixerim—levis in urbis urbanitatisque desiderio, interdum piger, interdum
timidus in labore militari, saepe autem etiam, quod a te alienissimum est,
subimpudens videbare; tamquam enim syngrapham ad imperatorem, non epistulam
attulisses, sic pecunia ablata domum redire properabas, nec tibi in mentem
veniebat eos ipsos, qui cum syngraphis venissent Alexandream, nummum adhuc
nullum auferre potuisse. Ego, si mei commodi rationem ducerem, te mecum esse
maxime vellem; non enim mediocri afficiebar vel voluptate ex consuetudine nostra
vel utilitate ex consilio atque opera tua; sed, cum te ex adolescentia tua in
amicitiam et fidem meam contulisses, semper te non modo tuendum mihi, sed etiam
augendum atque ornandum putavi. Itaque, quoad opinatus sum me in provinciam
exiturum, quae ad te ultro detulerim, meminisse te credo; posteaquam ea mutata
ratio est, cum viderem me a Caesare honorificentissime tractari et unice diligi
hominisque liberalitatem incredibilem et singularem fidem nossem, sic ei te
commendavi et tradidi, ut gravissime diligentissimeque potui; quod ille ita et
accepit et mihi saepe litteris significavit et tibi et verbis et re ostendit mea
commendatione sese valde esse commotum. Hunc tu virum nactus, si me aut sapere
aliquid aut velle tua causa putas, ne dimiseris, et, si quae te forte res
aliquando offenderit, cum ille aut occupatione aut difficultate tardior tibi
erit visus, perferto et ultima exspectato, quae ego tibi iucunda et honesta
praestabo. Pluribus te hortari non debeo: tantum moneo, neque amicitiae
confirmandae clarissimi ac liberalissimi viri neque uberioris provinciae neque
aetatis magis idoneum tempus, si hoc amiseris, te esse ullum umquam reperturum.
HOC, quemadmodum vos scribere soletis in vestris libris, IDEM Q. CORNELIO
VIDEBATVR. In Britanniam te profectum non esse gaudeo, quod et labore caruisti
et ego te de rebus illis non audiam. Ubi sis hibernaturus et qua spe aut
condicione, perscribas ad me velim.
XVIII. Scr. in Pomptino VI. Idus Apriles a.u.c. 701. Accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus
dederas: in quibus me cetera delectarunt; significabant enim te istam militiam
iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paullisper in
te ita desideravi, non imbecillitate animi tui, sed magis ut desiderio nostri te
aestuare putarem. Quare perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam:
multa, mihi crede, assequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore. Sic
habeto, non tibi maiori esse curae, ut iste tuus a me discessus quam
fructuosissimus tibi sit, quam mihi; itaque, quoniam vestrae cautiones infirmae
sunt, Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. Tu me velim de ratione
Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.
Sed, ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem
exemplo plures dare, qui sua manu scribit? nam, quod in palimpsesto, laudo
equidem parismoniam; sed miror, quid in illa chartula fuerit, quod delere
malueris quam haec non scribere, nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas
epistulas delere, ut reponas tuas. An hoc significas, nihil fieri, frigere te,
ne chartam quidem tibi suppeditare? iam ista tua culpa est, qui verecundiam
tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris. Ego te Balbo, cum ad vos
proficiscetur, more Romano commendabo: tu, si intervallum longius erit mearum
litterarum, ne sis admiratus; eran enim afuturus mense Aprili. Has litteras
scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemilii Philemonis devertissem, ex qua iam
audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris
honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat. Cura, ut
valeas. VI. Id. April. de Pomptino. Epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio,
conscidi innocentem; nihil enim habebat, quod non vel in concione recte legi
posset; sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu ascripseras. Verum illud
esto: nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.
XIX. Scr. Regii V. Kal. Sextili. a.u.c. 710. Vide, quanti apud me sis; etsi iure id quidem, non enim te amore vinco;
verumtamen, quod praesenti tibi prope subnegaram, non tribueram certe, id
absenti debere non potui; itaque, ut primum Velia navigare coepi, institui
Topica Aristotela conscribere ab ipsa urbe commonitus amantissima tui: eum
librum tibi misi Regio scriptum, quam planissime res illa scribi potuit; sin
tibi quaedam videbuntur obscuriora, cogitare debebis nullam artem litteris sine
interprete et sine aliqua exercitatione percipi posse. Non longe abieris: num
ius civile vestrum ex libris cognosci potest? qui quamquam plurimi sunt,
doctorem tamen usumque desiderant: quamquam tu, si attente leges, si saepius,
per te omnia consequere ut certe intelligas; ut vero etiam ipsi tibi loci
proposita quaestione occurrant, exercitatione consequere, in qua quidem nos te
continebimus, si et salvi redierimus et salva ista offenderimus. V. Kal. Sextil.
Regio.
XX. Scr. Veliae XIII. Kal. Sextiles a.u.c. 710. Amabilior mihi Velia fuit, quod te ab ea sensi amari; sed quid ego dicam te,
quem quis non amat? Rufio, medius fidius, tuus ita desiderabatur, ut si esset
unus e nobis; sed te ego non reprehendo, qui illum ad aedificationem tuam
traduxeris; quamquam enim Velia non est vilior quam Lupercal, tamen istuc malo
quam haec omnia. Tu, si me audies, quem soles, has paternas possessiones
tenebis—nescio quid enim Velienses verebantur—, neque Heletem, nobilem
amnem, relinques nec Papirianam domum deseres: quamquam illa quidem habet totum,
a quo etiam advenae teneri solent—quem tamen si excideris, multum
prospexeris—; sed in primis opportunum videtur, his praesertim temporibus,
habere perfugium primum eorum urbem, quibus carus sis, deinde tuam domum tuosque
agros, eaque remoto, salubri, amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi
Trebati, arbitror. Sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante
brumam exspectabis. Ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli N¤xvnow
perÐ polufag¤aw : o medicum suavem meque docilem ad hanc disciplinam! sed
Bassus noster me de hoc libro celavit; te quidem non videtur. Ventus
increbrescit. Cura, ut valeas. XIII. Kal. Sextil. Velia.
XXI. Scr. in Tusculano mense Maio aut Iunio a.u.c. 710. Silii causam te docui: is postea fuit apud me. Cum ei dicerem tibi videri
sponsionem illam nos sine periculo facere posse, SI BONORUM TVRPILIAE
POSSESSIONEM Q. CAEPIO PRAETOR EX EDICTO SVO MIHI DEDIT, negare aiebat Servium
tabulas testamenti esse eas, quas instituisset is, qui factionem testamenti non
habuerit; hoc idem Offilium dicere; tecum se locutum negabat meque rogavit, ut
se et causam suam tibi commendarem. Nec vir melior, mi Testa, nec mihi amicior
P. Silio quisquam est, te tamen excepto: gratissimum mihi igitur feceris, si ad
eum ultro veneris eique pollicitus eris, sed, si me amas, quam primum: hoc te
vehementer etiam and etiam rogo.
XXII. Scr. anno incerto Illuseras heri inter scyphos, quod dixeram controversiam esse, possetne
heres, quod futurum antea factum esset, furti recte agere. Itaque, etsi domum
bene potus seroque redieram, tamen id caput, ubi haec controversia est, notavi
et descriptum tibi misi, ut scires id, quod tu neminem sensisse dicebas, Sex.
Aelium, M'. Manilium, M. Brutum sensisse: ego tamen Scaevolae et Testae
assentior.
XXIII. Scr. Romae (ante Tulliae obitum et post initium
belli civilis, fortasse a.u.c. 708). Tantum quod ex Arpinati veneram, cum mihi a te litterae redditae sunt, ab
eodemque accepi Avianii litteras, in quibus hoc inerat liberalissimum, nomina se
facturum, cum venisset, qua ego vellem die. Fac, quaeso, qui ego sum, esse te:
estne aut tui pudoris aut nostri primum rogare de die. deinde plus annua
postulare? sed essent, mi Galle, omnia facilia, si et ea mercatus esses, quae
ego desiderabam, et ad eam summam, quam volueram; ac tamen ista ipsa, quae te
emisse scribis, non solum rata mihi erunt, sed etiam grata; plane enim intelligo
te non modo studio, sed etiam amore usum, quae te delectarint, hominem, ut ego
semper iudicavi, in omni iudicio elegantissimum, quae me digna putaris, coÎmisse.
Sed velim maneat Damasippus in sententia; prorsus enim ex istis emptionibus
nullam desidero; tu autem ignarus instituti mei, quanti ego genus omnino
signorum omnium non aestimo, tanti ista quattuor aut quinque sumpsisti. Bacchas
istas cum Musis Metelli comparas: quid simile? primum ipsas ego Musas numquam
tanti putassem, atque id fecissem Musis omnibus approbantibus, sed tamen erant
aptum bibliothecae studiisque nostris congruens; Bacchis vero ubi est apud me
locus? "At pulchellae sunt." Novi optime et saepe vidi: nominatim tibi
signa mihi nota mandasem, si probassem; ea enim signa ego emere soleo, quae ad
similitudinem gymnasiorum exornent mihi in palaestra locum. Martis vero signum
quo mihi pacis auctori? gaudeo nullum Saturni signum fuisse; haec enim duo signa
putarem mihi aes alienum attulisse. Mercurii mallem aliquod fuisset: felicius,
puto, cum Avianio transigere possemus. Quod tibi destinaras trapezophorum, si te
delectat, habebis; sin autem sententiam mutasti, ego habebo scilicet. Ista
quidem summa ne ego multo libentius emerim deversorium Tarracinae, ne semper
hospiti molestus sim. Omnino liberti mei video esse culpam, cui plane res certas
mandaram, itemque Iunii, quem puto tibi notum esse Avianii familiarem. Exedria
quaedam mihi nova sunt instituta in porticula Tusculani: ea volebam tabellis
ornare; etenim, si quid generis istiusmodi me delectat, pictura delectat. Sed
tamen, si ista mihi sunt habenda, certiorem velim me facias, ubi sint, quando
arcessantur, quo genere vecturae; si enim Damasippus in sententia non manebit,
aliquem Pseudodamasippum vel cum iactura reperiemus. Quod ad me de domo scribis
iterum, iam id ego proficiscens mandaram meae Tulliae; ea enim ipsa hora
acceperam tuas litteras; egeram etiam cum tuo Nicia, quod is utitur, ut scis,
familiariter Cassio. Ut redii autem, priusquam tuas legi has proximas litteras,
quaesivi de mea Tullia, quid egisset: per Liciniam se egisse dicebat—sed
opinor Cassium uti non ita multum sorore—; eam porro negare se audere, cum vir
abesset—est enim profectus in Hispaniam Dexius—, illo et absente et
insciente migrare. Est mihi gratissimum tanti a te aestimatam consuetudinem
vitae victusque nostri, primum ut eam domum sumeres, ut non modo prope me, sed
plane mecum habitare posses, deinde ut migrare tanto opere festines. Sed ne
vivam, si tibi concedo, ut eius rei tu cupidior sis, quam ego sum: itaque omnia
experiar; video enim, quid mea intersit, quid utriusque nostrum. Si quid egero,
faciam, ut scias: tu et ad omnia rescribes et, quando te exspectem, facies me,
si tibi videtur, certiorem.
XXIV. Scr. in Tusculano (ineunte m. Oct.?) a.u.c. 709. Amoris quidem tui, quoquo me verti, vestigia, vel proxime de Tigellio; sensi
enim ex litteris tuis valde te laborasse: amo igitur voluntatem. Sed pauca de
re. Cipius, opinor, olim? "non omnibus dormio:" sic ego non omnibus,
mi Galle, servio; etsi quae est haec servitus? olim, cum regnare existimabamur,
non tam ab ullis, quam hoc tempore observor a familiarissimis Caesaris omnibus
praeter istum: id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria
sua; eumque addictum iam tum puto esse Calvi Licinii Hipponacteo praeconio. At
vide, quid suscenseat: Phameae causam receperam, ipsius quidem causa; erat enim
mihi sane familiaris: is ad me venit dixitque iudicem sibi operam dare
constituisse eo ipso die, quo de P. Sestio in consilium iri necesse erat;
respondi nullo modo me facere posse; quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei
non defuturum; ille autem, qui sciret se nepotem bellum tibicinem habere et sat
bonum unctorem, discessit a me, ut mihi videbatur, iratior. Habes "Sardos
venales, alium alio nequiorem;" cognosti meam causam et istius salaconis
iniquitatem. Catonem tuum mihi mitte; cupio enim legere: me adhuc non legisse
turpe utrique nostrum est.
XXV. Scr. in Tusculano (ineunte m. Octobri?) a.u.c. 709. Quod epistulam conscissam doles, noli laborare, salva est: domo petes, cum
libebit. Quod autem me mones, valde gratum est, idque ut semper facias rogo;
videris enim mihi vereri, nisi istum habuerimus, rideamus g°lvta sardnion.
Sed heus tu, manum de tabula; magister adest citius, quam putaramus; vereor, ne
in catonium Catoninos. Mi Galle, cave putes quidquam melius quam epistulae tuae
partem ab eo loco: "cetera labuntur." Secreto hoc audi, tecum habeto,
ne Apellae quidem, liberto tuo, dixeris: praeter duo nos loquitur isto modo
nemo; bene malene, videro, sed, quidquid est, nostrum est. Urge igitur nec
transversum unguem, quod aiunt, a stilo; is enim est dicendi opifex; atque
equidem aliquantum iam etiam noctis assumo.
XXVI. Scr. in Tusculano a.u.c. 697. Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis, qui mea
opera uti volebant, me probarem non valere, quia febrim non haberem, fugi in
Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem, ut ne aquam quidem gustarem:
itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi, quam a te
requiri putavi meum. Ego autem cum omnes morbos reformido, tum in quo Epicurum
tuum Stoici male accipiunt, quia dicat straggourixë xaÐ dusenterixë
pyh sibi molesta esse, quorum alterum morbum edacitatis esse putant, quorum
alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae.
Sane dusenter¤an pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi
etiam relaxatio vel ipsa fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. Ac
tamen, ne mirere, unde hoc acciderit quomodove commiserim, lex sumptuaria, quae
videtur litÒthta attulisse, ea mihi fraudi fuit. Nam, dum volunt isti
lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos,
heluellas, herbas omnes ita condiunt, ut nihil possit esse suavius: in eas cum
incidissem in coena augurali apud Lentulum, tanta me dirroia arripuit, ut
hodie primum videatur coepisse consistere. Ita ego, qui me ostreis et muraenis
facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum; posthac igitur erimus
cautiores. Tu tamen, cum audisses ab Anicio—vidit enim me nauseantem—, non
modo mittendi causam iustam habuisti, sed etiam visendi: ego hic cogito
commorari, quoad me reficiam, nam et vires et corpus amisi; sed, si morbum
depulero, facile, ut spero, illa revocabo.
XXVII. Scr. Romae a.u.c. 708. Miror, cur me accuses, cum tibi id facere non liceat; quod si liceret, tamen
non debebas. "Ego enim te," inquis, "in consulatu
observaram," et ais fore, ut te Caesar restituat. Multa tu quidem dicis,
sed tibi nemo credit. Tribunatum plebei dicis te mea causa petisse: utinam
semper esses tribunus! intercessorem non quaereres. Negas me audere, quod
sentiam, dicere: quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter
responderim. Haec tibi scripsi, ut isto ipso in genere, in quo aliquid posse
vis, te nihil esse cognosceres. Quod si humaniter mecum questus esses, libenter
tibi me et facile purgassem; non enim ingrata mihi sunt, quae fecisti, sed, quae
scripsisti, molesta. Me autem, propter quem ceteri liberi sunt, tibi liberum non
visum demiror; nam, si falsa fuerunt, quae tu ad me, ut ais, detulisti, quid
tibi ego debeo? si vera, tu es optimus testis, quid mihi populus Romanus debeat.
XXVIII. Scr. Romae (post VII. K. Sextil.) a.u.c. 708. Memini, cum mihi desipere videbare, quod cum istis potius viveres quam
nobiscum; erat enim multo domicilium huius urbis, cum quidem haec urbs fuit,
aptius humanitati et suavitati tuae quam tota Peloponnesus, nedum Patrae: nunc
contra et vidisse mihi multum videris, cum prope desperatis his rebus te in
Graeciam contulisti, et hoc tempore non solum sapiens, qui hinc absis, sed etiam
beatus; quamquam quis, qui aliquid sapiat, nunc esse beatus potest? Sed, quod
tu, cui licebat, pedibus es consecutus, ut ibi esses, "ubi nec
Pelopidarum" —nostri cetera—, nos idem propemodum consequimur alia
ratione; cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit hoc etiam
frequentius, quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene sententiem civem
videre, abdo me in bibliothecam. Itaqua opera efficio tanta, quanta fortasse tu
senties; intellexi enim ex tuo sermone quodam, cum meam maestitiam et
desperationem accusares domi tuae, discere te ex meis libris animum meum
desiderare; sed mehercule et tum rem publicam lugebam, quae non solum suis erga
me, sed etiam meis erga se beneficiis erat mihi vita mea carior, et hoc tempore,
quamquam me non ratio solum consolatur, quae plurimum debet valere, sed etiam
dies, quae stultis quoque mederi solet, tamen doleo ita rem communem esse
dilapsam, ut ne spes quidem melius aliquando fore relinquatur. Nec vero nunc
quidem culpa in eo est, in cuius potestate omnia sunt—nisi forte id ipsum esse
non debuit—, sed alia casu, alia etiam nostra culpa sic acciderunt, ut de
praeteritis non sit querendum. Reliquam spem nullam video; quare ad prima redeo:
sapienter haec reliquisti, si consilio, feliciter, si casu.
XXIX. Scr. Patris a. d. IIII. Kal. Nov. a.u.c. 709. S. v. b. e.; sum enim xrÆsei m¢n tuus, xtÆsei d¢ Attici
nostri; ergo fructus est tuus, mancipium illius, quod quidem si inter senes coÎmptionales
venale proscripserit, egerit non multum. At illa nostra praedicatio quanti est,
nos, quod simus, quod habeamus, quod homines existimemur, id omne abs te habere!
Quare, Cicero mi, persevera constanter nos conservare et Sulpicii successori nos
de meliore nota commenda, quo facilius tui praeceptis obtemperare [possimus]
teque ad ver libentes videre et nostra refigere deportareque tuto possimus. Sed,
amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere: sine eum errare et putare me
virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. Ergo,
patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis. D. a. d. IIII. K.
Nov.
XXX. Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 710. Ego vero iam te nec hortor nec rogo, ut domum redeas; quin hinc ipse evolare
cupio et aliquo pervenire, "ubi nec Pelopidarum nomen nec facta
audiam." Incredibile est, quam turpiter mihi facere videar, qui his rebus
intersim: ne tu videris multo ante providisse, quid impenderet, tum, cum hinc
profugisti. Quamquam haec etiam auditu acerba sunt, tamen audire tolerabilius
est quam videre. In campo certe non fuisti, cum hora secunda comitiis
quaestoriis institutis sella Q. Maximi, quem illi consulem esse dicebant, posita
est, quo mortuo nuntiato sella ablata est, ille autem, qui comitiis tributis
esset auspicatus, centuriata habuit, consulem hora septima renuntiavit, qui
usque ad Kalendas Ian. esset, quae erant futurae mane postridie: ita Caninio
consule scito neminem prandisse; nihil tamen eo consule mali factum est; fuit
enim mirifica vigilantia, qui suo toto consulatu somnum non viderit. Haec tibi
ridicula videntur; non enim ades; quae si videres, lacrimas non teneres. Quid,
si cetera scribam? sunt enim innumerabilia generis eiusdem, quae quidem ego non
ferrem, nisi me in philosophiae portum contulissem et nisi haberem socium
studiorum meorum Atticum nostrum; cuius quoniam proprium te esse scribis
mancipio et nexo, meum autem usu et fructu, contentus isto sum; id enim est
cuiusque proprium, quo quisque fruitur atque utitur. Sed haec alias pluribus.
Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficio
est—bis enim est a me iudicio capitis rebus salvis defensus—, et est homo
non ingratus meque vehementer observat: ad eum de te diligentissime scripsi
eamque epistulam cum hac epistula coniunxi, quam ille quomodo acceperit et quid
tibi pollicitus sit, velim ad me scribas.
XXXI. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 710. Facile perspexi ex tuis litteris, quod semper studui, et me a te plurimi
fieri et te intelligere, quam mihi carus esses; quod quoniam uterque nostrum
consecutus est, reliquum est, ut officiis certemus inter nos, quibus aequo animo
vel vincam te vel vincar abs te. Acilio non fuisse necesse meas dari litteras
facile patior; Sulpicii tibi operam intelligo ex tuis litteris non multum opus
fuisse propter tuas res ita contractas, ut, quemadmodum scribis, nec caput nec
pedes: equidem vellem, uti pedes haberent, ut aliquando redires; vides enim
exaruisse iam veterem urbanitatem, ut Pomponius noster suo iure possit dicere:
"nisi nos pauci retineamus gloriam antiquam Atticam." ergo is tibi,
nos ei succedimus. Veni igitur, quaeso, ne tamen semen urbanitatis una cum re
publica intereat.
XXXII. Scr. anno incerto (in Cilicia a. 703?) Quod sine praenomine familiariter, ut debebas, ad me epistulam misisti,
primum addubitavi, num a Volumnio senatore esset, quocum mihi est magnus usus;
deinde eÈtrapelia litterarum fecit, ut intelligerem tuas esse; quibus in
litteris omnia mihi periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter
possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur; ais enim, ut ego
discesserim, omnia omnium dicta, in iis etiam Sestiana, in me conferri. Quid? tu
id pateris? non me defendis? non resistis? Equidem sperabam ita notata me
reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua sponte possent; sed, quoniam
tanta faex est in urbe, ut nihil tam sit *xÊyhron, quod non alicui
venustum esse videatur, pugna, si me amas, nisi acuta *mfibol¤a, nisi elegans
ÍperbolÆ, nisi pargramma bellum, nisi ridiculum parë prosdox¤an,
nisi cetera, quae sunt a me in secundo libro de Oratore per Antonii personam
disputata de ridiculis, |ntexna et arguta apparebunt, ut sacramento contendas
mea non esse. Nam, de iudiciis quod quereris, multo laboro minus: trahantur per
me pedibus omnes rei; sit vel Selius tam eloquens, ut possit probare se liberum:
non laboro. Urbanitatis possessionem, amabo, quibusvis interdictis defendamus;
in qua te unum metuo, contemno ceteros. Derideri te putas: nunc demum intelligo
te sapere. Sed mehercules extra iocum valde mihi tuae litterae facetae
elegantesque visae sunt. Illa, quamvis ridicula essent, sicut erant, mihi tamen
risum non moverunt; cupio enim nostrum illum amicum in tribunatu quam plurimum
habere gravitatis, idque cum ipsius causa—est mihi, ut scis, in amoribus—,
tum mehercule etiam rei publicae, quam quidem, quamvis in me ingrata sit, amare
non desinam. Tu, mi Volumni, quoniam et instituisti et mihi vides esse gratum,
scribe ad me quam saepissime de rebus urbanis, de re publica: iucundus est mihi
sermo litterarum tuarum. Praeterea Dolabellam, quem ego perspicio et iudico
cupidissimum esse atque amantissimum mei, cohortare et confirma et redde plane
meum, non mehercule, quo quidquam desit; sed, quia valde ei cupio, non videor
nimium laborare.
XXXIII. Scr. Romae (post VII. Kal. Sext.) a.u.c. 708. Quod declamationibus nostris cares, damni nihil facis; quod Hirtio invideres,
nisi eum amares, non erat causa invidendi, nisi forte ipsius eloquentiae magis
quam, quod me audiret, invideres; nos enim plane, mi suavissime Volumni, aut
nihil sumus aut nobis quidem ipsis displicemus gregalibus illis, quibus te
plaudente vigebamus, amissis, ut etiam, si quando aliquid dignum nostro nomine
emisimus, ingemescamus, quod haec "pinnigero, non armigero in corpore tela
exerceantur," ut ait Philoctetes apud Attium, "abiecta gloria."
Sed tamen omnia mihi erunt, si tu veneris, hilariora; quamquam venies, ut ipse
intelligis, in maximarum quasi concursum occupationum, quas si, ut volumus,
exceperimus, ego vero multam salutem et foro dicam et curiae vivamque tecum
multum et cum communibus nostris amatoribus; nam et Cassius tuus et Dolabella
noster—vel potius uterque noster—studiis iisdem tenentur et meis aequissimis
utuntur auribus. Opus est huc limatulo et polito tuo iudicio et illis
interioribus litteris [meis], quibus saepe verecundiorem me in loquendo facis;
mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere
illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras
abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui. Tu
vellem ne veritus esses, ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quemadmodum
scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi
litteras longissimas quasque gratissimas fore. Quod tibi discedens pollicitus sum me omnes res urbanas diligentissime tibi
perscripturum, data opera paravi, qui sic omnia persequeretur, ut verear, ne
tibi nimium arguta haec sedulitas vidatur. Tametsi tu scio quam sis curiosus et
quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum, quae domi
gerantur, fieri certiores, tamen in hoc te deprecor, ne meum hoc officium
arrogantiae condemnes, quod hunc laborem alteri delegavi, non quin mihi
suavissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo
tuae memoriae dare operam, sed ipsum volumen, quod tibi misi, facile, ut ego
arbitror, me excusat. Nescio cuius otii esset non modo perscribere haec, sed
omnino animadvertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta edicta, fabulae
rumores; quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum
impensa mea exhibeam, fac me certiorem. Si quid in re publica maius actum erit,
quod isti operarii minus commode persequi possint, et quemadmodum actum sit et
quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit, diligenter tibi ipsi
perscribemus. Ut nunc est, nulla magno opere exspectatio est: nam et illi
rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt, Romam cum venissem,
ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi; praeterea Marcellus, quod
adhuc nihil rettulit de successione provinciarum Galliarum et in Kalendas
Iunias, ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones
expressit, qui de eo tum fuerant, cum Romae nos essemus. Tu si Pompeium, ut
volebas, offendisti, qui tibi visus sit et quam orationem habuerit tecum quamque
ostenderit voluntatem—solet enim aliud sentire et loqui neque tantum valere
ingenio, ut non appareat, quid cupiat—, fac mihi perscribas. Quod ad Caesarem,
crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, veniunt: alius
equitem perdidisse, quod, opinor, certe fictum est; alius septimam legionem
vapulasse, ipsum apud Bellovacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu
neque adhuc certi quidquam est, neque haec incerta tamen vulgo iactantur, sed
inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius, cum manus ad
os apposuit. Te a. d. VIIII. Kal. Iunias subrostrani—quod illorum capiti
sit!—dissiparant perisse: urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio
in itinere occisum. Ego, qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et
usque eo, ut ego misererer eius, esurire, non sum commotus et, hoc mendacio, si
qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur, optavi. Plancus quidem tuus
Ravennae est, et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene
instructus est. Tui politici libri omnibus vigent.
II. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703. Certe, inquam, absolutus est—me praesente pronuntiatum est—, et quidem ab
omnibus ordinibus et singulis in uno quoque ordine sententiis. "Ride
modo," inquis. Non mehercules: nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam
quod videretur omnibus indignum, accidit; quin ego, cum pro amicitia validissime
faverem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstupui et
mihi visus sum captus esse. Quid alios putas? clamoribus scilicet maximis
iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse, quod ferri non posset; itaque
relictus legi Liciniae maiore esse periculo videtur. Accessit huc, quod
postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto, ut
suum gaudium gauderemus. Hic tibi
strepitus,
fremitus, clamor tonitruum et rudentum sibilus.
Hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad
senectutem; sed tum tam bene, ut in totam vitam cuivis satis esset et poeniteret
eum iam vicisse. De re publica quod tibi scribam, nihil habeo: Marcelli impetus
resederunt, non inertia, sed, ut mihi videbantur, consilio. De comitiis
consularibus incertissima est existimatio: ego incidi in competitorem nobilem et
nobilem agentem; nam M. Octavius Cn. f. et C. Hirrus mecum petunt. Hoc ideo
scripsi, quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum
exspectaturum. Tu tamen simulac me designatum audieris, ut tibi curae sit, quod
ad pantheras attinet, rogo. Syngrapham Sittianam tibi commendo. Commentarium
rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei, qui has litteras
tibi dedit.
III. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 703. Estne? vici et tibi saepe, quod me negaras discedens curaturum, litteras
mitto? Est, si quidem perferuntur, quas do. Atque hoc ego eo diligentius
factito, quod, cum otiosus sum, plane, ubi delectem otiolum meum, non habeo. Tu
cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id
otii tempus consumere, idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo ego
solus esse, sed Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea
negligentia est, multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc
quotidie non esse te, ad quem cursitem, discrucior. Maxime vero, ut te dies
noctesque quaeram, competitor Hirrus curat: quomodo illum putas auguratus tuum
competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? de quo ut,
quem optas, quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causa
cupio; nam, si fio, forsitan cum locupletiore fiam; sed hoc usque eo suave est,
ut, si acciderit, tota vita risus nobis deesse non possit. Est tanti? est
mehercules: non multum M. Octavium eorum odia, quae Hirrum premunt, quae
permulta sunt, sublevant. Quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis
attinet, dedimus operam, ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti
eiusque necessariis satisfaceret et secundum eius fidem et sedulitatem
existimatio tua conservaretur. Illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus,
aliquod ad nos, ut intelligamus nos tibi curae esse, sÊntagma conscribas.
"Qui tibi istuc," inquis, "in mentem venit, homini non
inepto?" volo aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare, quod nostrae
amicitiae memoriam posteris quoque prodat. Cuiusmodi velim, puto, quaeris: tu
citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime conveniat, excogitabis, genere
tamen, quod et ad nos pertineat et didasxal¤an quandam, ut versetur inter
manus, habeat.
IV. Scr. Romae Kalendis Sextilibus a.u.c. 703. Invideo tibi: tam multa quotidie, quae mirere, istuc perferuntur: primum
illud, absolutum Messalam; deinde eundem condemnatum; C. Marcellum consulem
factum; M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus; P. Dolabellam XV.
virum factum. Hoc tibi non invideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et
Lentuli Cruris repulsi vultum non vidisse. At qua spe, quam certa opinione
descenderat! quam ipso diffidente Dolabella! et hercules, nisi nostri equites
acutius vidissent, paene concedente adversario superasset. Illud te non arbitror
miratum, Servaeum, designatum tribunum pl., condemnatum, in cuius locum C. Curio
petit. Sane quam incutit multis, qui eum facilitatemque eius non norunt, magnum
metum; sed, ut spero et volo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus,
ut nunc est, hoc scaturit. Huius autem voluntatis initium et causa est, quod eum
non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet
impensa adiungere, valde contempsit; qua in re mihi videtur illud perquam
venuste cecidisse, quod a reliquis quoque est animadversum, ut Curio, qui nihil
consilio facit, ratione et insidiis usus videretur in evitandis iis consiliis,
qui se intenderant adversarios in eius tribunatum: Laelios et Antonios et id
genus valentes dico. Has ego tibi litteras eo maiore misi intervallo, quod
comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum
cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem. Ad Kalendas Sext. usque
exspectavi. Praetoriis morae quaedam inciderunt. Mea porro comitia quem eventum
sint habitura, nescio; opinionem quidem, quod ad Hircum attinet, incredibilem
aedilium pl. comitiis nacta sunt: nam M. Coelium Vinicianum mentio illa fatua,
quam deriseramus olim, et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum
magno clamore insecuta est; inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare.
Spero te celeriter et de nobis, quod sperasti, et de illo, quod vix sperare
ausus es, auditurum. De re publica iam novi quidquam exspectare desieramus; sed,
cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. XI. Kal. Sext. et referretur de
stipendio Cn. Pompeii, mentio facta est de legione ea, quam expensam tulit C.
Caesari Pompeius, quo numero esset, quo appeteretur. Cum Pompeius esse in
Gallia, coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub
mentionem et convicium obtrectatorum; inde interrogatus de successione C.
Caesaris, de qua, hoc est de provinciis, placitum est, ut quam primum ad urbem
reverteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione provinciarum ageretur; nam
Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus, et statim iit. Puto Idibus Sext. de
ea re actum iri. Profecto aut transigetur aliquid aut turpiter intercedetur; nam
in disputando coniecit illam vocem Cn. Pompeius, omnes oportere senatui dicto
audientes esse. Ego tamen sic nihil exspecto, quomodo Paullum, consulem
designatum, primum sententiam dicentem. Saepius te admoneo de syngrapha
Sittiana—cupio enim te intelligere eam rem ad me valde pertinere—; item de
pantheris, ut Cibyratas arcessas curesque, ut mihi vehantur; praeterea nuntiatum
nobis est et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum: quid mihi
suadeas, quomodo regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi
perscribas. K. Sext.
V. Scr. Romae mense Sextili (ante Id.) a.u.c. 703. Qua tu cura sis, quod ad pacem provinciae tuae finitimarumque regionum
attinet, nescio: ego quidem vehementer animi pendeo; nam, si hoc more moderari
possemus, ut pro viribus copiarum tuarum belli quoque existeret magnitudo et,
quantum gloriae triumphoque opus esset, assequeremur, periculosam et gravem
illam dimicationem evitaremus, nihil tam esset optandum: nunc, si Parthus movet
aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus vix unum
saltum tueri potest. Hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab
eo, tamquam nihil denegatum sit ei, quo minus quam paratissimus esset, qui
publico negotio praepositus est. Accedit huc, quod successionem futuram propter
Galliarum controversiam non video. Tametsi hac de re puto te constitutum, quid
facturus esses, habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc eventum
providebam, visum est, ut te facerem certiorem; nosti enim haec tralaticia: de
Galliis constituetur; erit, qui intercedat; deinde alius existet, qui, nisi
libere liceat de omnibus provinciis decernere senatui, reliquas impediat: sic
multum ac diu ludetur, atque ita diu, ut plus biennium in hic tricis moremur. Si
quid novi de re publica quod tibi scriberem haberem, usus essem mea
consuetudine, ut diligenter, et quid actum esset et quid ex eo futurum sperarem,
perscriberem. Sane tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt. Marcellus
idem illud de provinciis urget, neque adhuc frequentem senatum is efficere
potuit. Hoc sic praeterito anno Curio tribunus erit et eadem actio de provinciis
introibit: quam facile tunc sit omnia impedire et quam hoc Caesari, qui sua
causa rem publicam non curent, sperent, non te fallit.
VI. Scr. pr. Nonas Martias a.u.c. 704 Non dubito, quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum, sane
[quam] non ea, qua existimaveram, invidia; neque enim stulte Appius, qui,
simulatque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique
postulationem abiecerat, quo facto rettudit sermones paratiorque visus est, quam
speraverat accusator. Is nunc in te maximam spem habet. Scio tibi eum non esse
odio: quam velis eum obligare, in tua manu est. Cum quo si simultas tibi non
fuisset, liberius tibi de tota re esset: nunc, si ad illam summam veritatem
legitimum ius exegeris, cavendum tibi erit, ne parum simpliciter et candide
posuisse inimicitias videaris; in hanc partem porro tutum tibi erit, si quid
volueris gratificari, nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab
officio dicet. Illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis
delationem uxor a Dolabella discessit: quid mihi discedens mandaris, memini;
quid ego tibi scripserim, te non arbitror oblitum. Non est iam tempus plura
narrandi: unum illud monere te possum, si res tibi non displicebit, tamen hoc
tempore nihil de tua voluntate ostendas et exspectes, quemadmodum exeat ex hac
causa. Denique invidiosum tibi sit, si emanarit; porro, si significatio ulla
intercesserit, clarius, quam deceat aut expediat, fiat; neque ille tacere eam
rem poterit, quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio
conficiendo tanto illustrior erit, cum praesertim is sit, qui, si perniciosum
sciret esse loqui de hac re, vix tamen se contineret. Pompeius dicitur valde pro
Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. Hic nos
omnes absolvimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. Consules
autem habemus summa diligentia: adhuc senatus consultum nisi de feriis Latinis
nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat; sed dici non
potest, quomodo hic omnia iaceant: nisi ego cum tabernariis et aquariis
pugnarem, veternus civitatem occupasset. Si Parthi vox nihil calfaciunt, nos hic
frigore rigescimus. Tamen, quoquo modo potuit, sine Parthis Bibulus in Amano
nescio quid cohorticularum amisit: hoc sic nuntiatum est. Quod tibi supra
scripsi Curionem valde frigere, iam calet; nam ferventissime concerpitur;
levissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et
pro Caesare loqui coepit legemque viariam, non dissimilem agrariae Rulli, et
alimentariam, quae iubet aediles metiri, iactavit: hoc nondum fecerat, cum
priorem partem epistulae scripsi. Amabo te, si quid, quod opus fuerit Appio,
facies, ponito me in gratia. De Dolabella integrum tibi reserves, suadeo: et
huic rei, de qua loquor, et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere
expedit. Turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.
VII. Scr. Romae Nonis Martiis a.u.c. 704. Quam cito tu istinc decedere cupias, nescio; ego quidem eo magis, quo adhuc
felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne
hunc risum meum metus aliqui perturbet. Breviores has litteras properanti
publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus verbis scriptas pridie
dederam. Res autem novae nullae sane acciderunt, nisi haec vis tibi scribi, quae
certe vis: Cornificius adolescens Orestillae filiam sibi despondit; Paulla
Valeria, soror Triarii, divortium sine causa, quo die vir e provincia venturus
erat, fecit: nuptura est D. Bruto; nondum ** rettuleras. Multa in hoc genere
incredibilia te absente acciderunt. Servius Ocella nemini persuasisset se
moechum esse, nisi triduo bis deprehensus esset. Quaeres: "ubi?" ubi
hercules ego minime vellem: relinquo tibi, quod ab aliis quaeras; neque enim
displicet mihi imperatorem singulos percontari, cum qua sit aliqui deprehensus.
VIII. Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 703. Etsi, de re publica quae tibi scribam, habeo, tamen nihil, quod magis
gavisurum te putem, habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias
tuas, calumniam maximo plausu tulisse. Quaeris: "qua in causa?" M.
Tuccium, accusatorem suum, post ludos Romanos reum lege Plotia de vi recit hoc
consilio, quod videbat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno
causam esse dicendam; dubium porro illi non erat, quid futurum esset. Nemini hoc
deferre munusculum maluit quam suo accusatori: itaque sine ullo subscriptore
descendit et Tuccium reum fecit. At ego, simulatque audivi, invocatus ad
subsellia rei occurro; surgo neque verbum de re facio: totum Sempronium usque eo
perago, ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quemadmodum tibi
pro beneficio dederit, si quid iniuria ipsius esset, ut Vestorius teneret. Haec
quoque magna nunc contentio forum tenet: M. Servilius postquam, ut coeperat,
omnibus in rebus turbarat nec, quod non venderet cuipiam, reliquerat maximaque
nobis traditus erat invidia, neque Laterensis praetor postulante Pausania, nobis
patronis, QUO EA PECUNIA PERVENISSET, recipere voluit, Q. Pilius, necessarius
Attici nostri, de repetundis eum postulavit: magno illico fama surrexit et de
damnatione ferventer loqui est coeptum. Quo vento proiicitur Appius minor, ut
indicaret pecuniam ex bonis patris pervenisse ad Servilium praevaricationisque
causa diceret depositum HS. LXXXI. Admiraris amentiam: immo, si actionem
stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses. Mittit in
consilium eosdem illos, qui lites aestimarant iudices. Cum aequo numero
sententiae fuissent, Laterensis leges ignorans pronuntiavit, quid singuli
ordines iudicassent, et ad extremum, ut solent, NON REDIGAM. Postquam discessit
et pro absoluto Servilius haberi coeptus est legisque unum et centesimum caput
legit, in quo ita erat: QUOD EORVM IVDICVM MAIOR PARS IVDICARIT, ID IVS RATVMQVE
ESTO, in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit; postulante
rursus Appio cum L. Lollio transegit et se relaturum dixit. Sic nunc neque
absolutus neque damnatus Servilius de repetundis saucius Pilio tradetur; nam de
divinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque
cessit, et ipse de pecuniis repetundis a Serviliis est postulatus et praeterea
de vi reus a quodam suo emissario, Sex. Tettio, factus. Recte hoc par habet.
Quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum
actum nihil est; aliquando tamen saepe re dilata et graviter acta et plane
perspecta Cn. Pompeii voluntate in eam partem, ut eum decedere post Kalendas
Martias placeret, senatus consultum, quod tibi misi, factum est auctoritatesque
perscriptae.
S. C. AUCTORITATESQ. Pr.[idie] Kal. Octobres in aede Apollinis scrib.
affuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus
Pius Scipio, L. Villius L. F. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C.
Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An.
Capito, M. Eppius M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos. v.[erba] f.[ecit] de
provinciis consularibus, d. e. r. i. c., uti L. Paullus C. Marcellus coss., cum
magistratum inissent, ex Kal. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de
consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex Kal. Mart. ad
senatum referrent, neve quid coniunctim de ea re referretur a consulibus, utique
eius rei causa per dies comitiales senatum haberent senatusque cons. facerent,
et, cum de ea re ad senatum referretur a consulibus, qui eorum in CCC. iudicibus
essent, ses adducere liceret; si quid de ea re ad populum plebemve lato opus
esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus coss., praetores tribunique pl., quibus
eorum videretur, ad populum plebemve ferrent; quod ii non tulissent, uti,
quicumque deinceps essent, ad populum plebemve ferrent. I.N. [Intercessit nemo.]
Pr. Kal. Octobres in aede Apollinis scrib. affuerunt L. Domitius Cn. f. Fab.
Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom.
Annalis, C. Septimius T. f. Quirina, C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C.
Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f.
Terentina. Quod M. Marcellus cos. v. f. de provinciis, d. e. r. i. c., senatum
existimare neminem eorum, qui potestatem habent intercedendi impediendi, moram
afferre oportere, quo minus de. r. p. p. r. q. [re publica populi Romani quam
primum -- per Loeb] ad senatum referri senatique consultum fieri possit: qui
impedierit prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse; si
quis huic s. c. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea
re ad senatum populumque referri. Huic s. c. intercessit C. Caelius, L.
Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tribuni pl.
Item senatui placere de militibus, qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui
eorum stipendia emerita aut causas, quibus de causis missi fieri debeant,
habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque
cognoscantur; si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem
perscribi et de ea re ad hunc ordinem referri. Huic s. c. intercessit C.
Caelius, C. Pansa, tribuni pl.
Itemque senatui placere in Ciliciam provinciam, in VIII reliquas provincias,
quas praetorii pro praetore obtin[er]ent, eos, qui praetores fuerunt neque in
provincias cum imperio iverunt, quos eorum ex s. c. cum imperio in provincias
pro praetore mitti oporteret, eos sortito in provincias mitti placere; si ex eo
numero, quos ex s. c. in provincias ire oporteret, ad numerum non essent, qui in
eas provincias proficiscerentur, tum, uti quodque collegium primum praetorum
fuisset neque in provincias profecti essent, ita sorte in provincias
proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tunc deinceps, proximi cuiusque
collegii qui praetores fuissent neque in provincias profecti essent, in sortem
coniicerentur, quoad is numerus effectus esset, quem ad numerum in provincias
mitti oporteret; si quis huic s. c. intercessisset, auctoritas perscriberetur.
Huic s. c. intercessit C. Caelius, C. Pansa, tribuni pl.
Illa praeterea Cn. Pompeii sunt animadversa, quae maxime confidentiam
attulerunt hominibus, ut diceret se ante Kal. Martias non posse sine iniuria de
provinciis Caesaris statuere, post Kal. Martias se non dubitaturum; cum
interrogaretur, "si qui tum intercederent," dixit hoc nihil interesse,
utrum Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an pararet, qui senatum
decernere non pateretur; "quid, si," inquit alius, "et consul
esse et exercitum habere volet?" at ille quam clementer: "quid, si
filius meus fustum mihi impingere volet?" His vocibus, ut existimarent
homines Pompeio cum Caesare esse negotium, effecit; itaque iam, ut video,
alteram utram ad condicionem descendere vult Caesar, ut aut maneat neque hoc
anno sua ratio habeatur aut, si designari poterit, decedat. Curio se contra eum
totum parat: quid assequi possit, nescio; illud video, bene sentientem, etsi
nihil effecerit, cadere non posse. Me tractat liberaliter Curio et mihi suo
munere negotium imposuit; nam, si mihi non dedisset eas, quae ad ludos ei
advectae erant Africanae, potuit supersedere; nunc, quoniam dare necesse est,
velim tibi curae sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum
habeamus. Sittianamque syngrapham tibi commendo; libertum Philonem istuc misi et
Diogenem Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi: eos tibi et rem, de qua
misi, velim curae habeas; nam, quam vehementer ad me pertineat, in iis, quas
tibi illi reddent, litteris perscripsi.
IX. Scr. Romae a. d. IV. Non. Septembres a.u.c. 703. "Sic tu," inquis, "Hirrum tractasti?" immo, si scias,
quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum
umquam esse incedere tamquam tuum competitorem. Post repulsam vero risus facit:
civem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit; exspectationem corripit;
Curionem prorsus curionem non mediocriter obiurgatus ac repulsa se mutavit.
Praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in iudiciis versatus sit,
agit causas liberales, sed raro post meridiem. De provinciis quod tibi
scripseram Idibus Sext. actum iri, interpellavit iudicium Marcelli, consulis
designati: in Kal. reiecta res est; ne frequentiam quidem efficere potuerant.
Has litteras a. d. IV. Non. Septembres dedi, cum ad eam diem ne profligatum
quidem quidquam erat. Ut video, causa haec integra in proximum annum
transferetur, et, quantum divino, relinquendus tibi erit, qui provinciam
obtineat; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent
intercessorum, in eandem condicionem, quam ceterae provinciae, vocantur. Hoc
mihi non est dubium; quo tibi magis scripsi, ut ad hunc eventum te parares. Fere
litteris omnibus tibi de pantheris scripsi: turpe tibi erit Patiscum Curioni
decem pantheras misisse, te non multis partibus plures; quas ipsas Curio mihi et
alias Africanas decem donavit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire.
Tu, si modo memoria tenueris et Cibyratas arcessieris itemque in Pamphyliam
litteras miseris—nam ibi plures capi aiunt—, quod voles, efficies. Hoc
vehementius laboro nunc, quod seorsus a collega puto mihi omnia paranda. Amabo
te, impera tibi hoc. Curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare:
in hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi;
nam, simulatque erunt captae, qui alant eas et deportent, habes eos, quos ad
Sittianam syngrapham misi; puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis,
me isto missurum alios. M. Feridium, equitem Romanum, amici mei filium, bonum et
strenuum adolescentem, qui ad suum negotium istuc venit, tibi commendo et te
rogo, ut eum in tuorum numero habeas: agros, quos fructuarios habent civitates,
vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu sit, immunes esse; gratos
et bonos viros tibi obligaris. Nolo te putare Favonium a columnariis
praeteritum: optimus quisque eum non fecit. Pompeius tuus aperte non vult
Caesarem et provinciam tenere cum exercitu et consulem esse; ipse tamen hanc
sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc,
ut Kal. Martiis de provinciis Galliis, neu quid coniunctim referretur;
contristavit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum quaestum esse cum
Scipione. Calidus in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis
frigidus.
X. Scr. Romae a. d. XIIII. Kal. Decembres a.u.c. 703. Sane quam litteris C. Cassii et Deiotari sumus commoti; nam Cassius cis
Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in
provinciam nostram. Ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui,
qui scirem, quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae
periculum afferret: nam de vita, si paratior ab exercitu esses, timuissem; nunc
haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat; hoc
quomodo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, vereor
etiam nunc, neque prius desinam formidare, quam tetigisse te Italiam audiero.
Sed de Parthorum transitu nuntii varios sermones excitarunt: alius enim Pompeium
mittendum, alius ab urbe Pompeium non removendum, alius Caesarem cum suo
exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto privatos. Consules
autem, quia verentur, ne illud senatus consultum fiat, ut paludati exeant et
contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi
nolunt, usque eo, ut parum diligentes in re publica videantur; sed honeste, sive
negligentia sive inertia est sive ille, quem proposui, metus, latet sub hac
temperantiae existimatione, nolle provinciam. A te litterae non venerunt, et,
nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius veniat, quae
diripuisset ipse, ut viderentur ab hoste vastata, finxisse bellum et Arabas in
provinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse: quare tibi suadeo,
quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut
velificatus alicui dicaris aut aliquid, quod referret scire, reticuisse. Nunc
exitus est anni; nam ego has litteras a. d. XIIII. Kal. Decembres scripsi. Plane
nihil video ante Kal. Ianuarias agi posse: nosti Marcellum, quam tardus et parum
efficax sit, itemque Servius quam cunctator; cuiusmodi putas hos esse aut quam
id, quod nolint, conficere posse, qui, quae cupiunt, tamen ita frigide agunt, ut
nolle existimentur? Novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec
causa primos menses occupabit; sin aut sit aut non erit istic bellum aut tantum
erit, ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem
video se dupliciter iactaturum: primum, ut aliquid Caesari adimat; inde, ut
aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum. Paullus porro non
humane de provincia loquitur: huius cupiditati occursurus est Furnius noster;
plures suspicari non possum. Haec novi: alia, quae possunt accidere, non cerno.
Multa tempus afferre et praeparata mutare scio; sed intra fines hos, quaecumque
acciderint, vertentur. Illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano; de
quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde velle, ne vacuus advenienti
Caesari pateat. Quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri,
me curaturum, ut tibi succedatur; illud certe praestabo, ne amplius prorogetur.
Tui consilii est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non
poterit, velisne perseverare: mei officii est meminisse, qua obtestatione
discedens mihi, ne paterer fieri, mandaris.
XI. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c.
704. Non diu, sed acriter nos tuae supplicationes torserunt; incideramus enim in
difficilem nodum: nam Curio tui cupidissimus, cui omnibus rationibus comitiales
dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne,
quod furore Paulli adeptus esset boni, sua culpa videretur amisisse et
praevaricator causae publicae existimaretur; itaque ad pactionem descendimus, et
confirmarunt consules se his supplicationibus in hunc annum non usuros. Plane,
quod utriusque consulibus gratias agas, est; Paullo magis certe; nam Marcellus
sic respondit ei, se spem in istis supplicationibus non habere, Paullus, se
omnino in hunc annum non edicturum. Renuntiatum nobis erat Hirrum diutius
dicturum: prehendimus eum, non modo non fecit, sed, cum de hostiis ageretur et
posset rem impedire, si, ut numeraretur, postularet, tacuit; tantum Catoni
assensus est, qui de te locutus honorifice non decrerat supplicationes; tertius
ad hos Favonius accessit. Quare pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt
agendae: his, quod tantum voluntatem ostenderunt, pro sententia, cum impedire
possent, non pugnarunt; Curioni vero, quod de suarum actionum cursu tua causa
deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset, una
nobiscum circumierunt et laborarunt Balbi quoque Cornelii operam et sedulitatem
laudare possum; nam cum Curione vehementer locutus est et eum, si aliter
fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in suspicionem
adduxit. Decrerant quidam, qui *** neque transigi volebant, Domitii, Scipiones;
quibus hac re ad intercessionem evocandam interpellantibus venustissime Curio
respondit se eo libentius non intercedere, quod quosdam, qui decernerent,
videret confici nolle. Quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis
contentio coniecta est, de provinciis: in qua adhuc incubuisse cum senatu
Pompeius videtur, ut Caesar Id. Novembr. decedat; Curio omnia potius subire
constituit quam id pati, ceteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu
bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audent. Scena rei totius haec:
Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet, sed, quod illi aequum putet,
constituat, ait Curionem quaerere discordias, valde autem non vult et plane
timet Caesarem consulem designari prius, quam exercitum et provincias
tradiderit; accipitur satis male a Curione, et totus eius secundus consulatus
exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet
intercessorem; si—quod videntur—reformidarint, Caesar, quoad volet, manebit.
Quam quisque sententiam dixerit, in commentario est rerum urbanarum: ex quo tu,
quae digna sunt, selige; multa transi, in primis ludorum explosiones et funerum
et ineptiarum ceterarum, plura habet utilia; denique malo in hanc partem errare,
ut, quae non desideres, audias quam quidquam, quod opus sit, praetermittatur.
Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed, quoniam suspicaris minus
certa fide eos esse, quos tibi misi, tamquam procurator, sic agas, rogo.
XII. Scr. Romae mense Septembri a. u. c. 704. Pudet me tibi confiteri et queri de Appii, hominis ingratissimi, iniuriis,
qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo avarus, ut
ea solveret, sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita
occultum tamen, ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animadverterem male
eum de me cogitare. Posteaquam vero comperi eum collegium tentasse, deinde
aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est mihi inimicissimo
homine, deliberare, velle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum ut
reprehenderem et ab eo deprecarer iniuriam, quem vitam mihi debere putaram,
impetrare a me non potui. Quid ergo est? tamen cum eius aliquot amicis, qui
testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. Posteaquam illum ne cui
satisfaceret quidem me dignum habere sensi, malui collegiae eius, homini
alienissimo et mihi propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam
illius simiae vultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me causam
inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satisfecisset,
per hanc speciem simultatis eum consectarer. Postea non destitit arcessere Polam
Servium accusatorem, inire cum Domitio consilia. Quibus cum parum procederet, ut
ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me volerunt, qua ipsi
dicere non poterant: insolentissimi homines summis Circensibusludis meis
postulandum me lege Scantinia curarunt. Vix hoc erat Pola elocutus, cum ego
Appium censorem eadem lege postulavi: quod melius caderet, nihil vidi; nam sic
est a populo et non infimo quoque approbatum, ut maiorem Appio dolorem fama quam
postulatio attulerit. Praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere.
Conturbat me more servi huius, qui tibi litteras attulit; nam acceptis prioribus
litteris amplius dies quadraginta mansit. Quid tibi scribam, nesio: scis Domitio
comitiorum diem timori esse? te exspecto valde et quam primum videre cupio; a te
peto, ut meas iniurias proinde doleas, ut me existimas et dolere et ulcisci tuas
solere.
XIII. Scr. Romae inter Non. Maias et Non. Iunias a.u.c.
704. Gratulor tibi affinitatem viri medius fidius optimi; nam hoc ego de illo
existimo: cetera porro, quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit, et aetate iam
sunt decussa et consuetudine atque auctoriate tua, pudore Tulliae, si qua
restabunt, confido celeriter sublatum iri; non est enim pugnax in vitiis neque
hebes ad id, quod melius est, intelligendum. Deinde—quod maximum est—ego
illum valde amo. Voles, Cicero, Curionem nostrum lautum intercessionis de
porvinciis exitum habuisse: na, cum de intercessione referretur, quae relatio
fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset,
qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit;
stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti, ut vix id, quod sibi
placeat, reperiat: transierant illuc, rationem esse eius habendam, qui neque
exercitum neque provincias traderet. Quemadmodum hoc Pompeius laturus sit, cum
cognoro, scribam: quidem rei publicae futurum sit, si aut armis resistat aut non
curet, vos senes divites videritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi,
animam agebat.
XIV. Scr. Romae mense Septembri. a.u.c. 704. Tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare, ut earum rerum, quae
hic gestae sunt, spectaculo careres: numquam tibi oculi doluissent, si in
repulsa Domitii vultum vidisses. Magna illa comitia fuerunt et plane studia ex
partium sensu apparuerunt: perpauci necessitudinem secuti officium
praestiterunt. Itaque mihi est Domitius inimicissimus, ut ne familiarem quidem
suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis, quod per iniuriam sibi putat
ereptum auguratum, cuius ego auctor fuerim. Nunc furit tam gavisos homines suum
dolorem unumque move studiosiorem Antonii: nam Cn. Saturninum adolescentem
adolescens ipse Cn. Domitius reum fecit, sane quam superiore a vita invidiosum;
quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bone spe post Sex. Peducaei
absolutionem. De summa re publica saepe tibi scripsi me ad annum pacem non
videre, et, quo propius ea contentio, quam fieri necesse est, accedit eo clarius
id periculum apparet. Propositum hoc est, de quo, qui rerum potiuntur, sunt
dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter
fieri, nisi exercitum et provincias tradiderit, Caesari autem persuasum est se
salvum esse non posse, si ab exercitu recesserit; fert illam tamen condicionem,
ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et invidiosa coniunctio non ad
occultam recidit obtrectationem, sed ad bellum se erumpit. Neque, mearum rerum
quid consilii capiam, reperio—quod non dubito quin te quoque haec deliberatio
sit perturbatura—; nam mihi cum hominibus his et gratia et necessitudinem cum:
causam illam, non homines odi. Illud te non arbitror fugere, quin homines in
dissensione domestica debeant, quamdiu civiliter sine armis certetur,
honestiorem sequi partem, ubi ad bellum et castra ventum sit, firmiorem, et id
melius statuere, quod tutius sit. In hac discordia video Cn. Pompeium senatum
quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnes, qui cum timore aut mala
spe vivant, accessuros; exercitum conferendum non esse. Omnino satis spatii est
ad considerandas utriusque copias et eligendam partem. Prope oblitus sum, quod
maxime fuit scribendum: scis Appium censorem hic ostenta facere: de signis et
tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram
lomentum aut nitrum esse: errare mihi videtur; nam sordes eluere vult, venas
sibi omnes et viscera aperit. Curre, per deos atque homines! et quam primum haec
risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et
signis agere; crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod
remisit de stipendio Pompeii, fecisse existimatur. Ad summam, quaeris, quid
putem futurum: si alteruter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas
impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit; uterque et animo et copiis
est paratus. Si sine suo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna
spectaculum parabat.
XV. Scr. exeunte mense Februario a.u.c. 705. Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium vidisti, qui tantas
turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in
rebus gerendis, eodem in victoria temperatiorem aut legisti aut audisti? Quid
est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, teterrima
hieme bellum ambulando confecerunt malis orbiculatis esse pasti videntur?
"Quid? tam," inquis, "gloriose omnia?" Immo, si scias, quam
sollicitus sim, tum hanc meam gloriam, quae ad me nihil pertinet, non derideas;
quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero; nam me,
cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem vocare, id quod iam
existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisii circumsederi. Peream, si
minima causa est properandi isto mihi, quod te videre et omnia intima conferre
discupio, habeo autem quam multa. Hui vereor, quod solet fieri, ne, cum te
videro, omnia obliviscar. Sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro
ad Alpes versus incidit? Ideo, quod Intimelii in armis sunt, neque de magna
causa: Bellienus, verna Demetrii, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam,
nobilem illic Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis
comprehendit et strangulavit; civitas ad arma iit; eo nunc cum cohortibus mihi
per nives eundum est. "Usque quaque," inquis, "se Domitii male
dant." Vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in vestro
Domitio, quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d. [filio salutem
do.]
XVI. Scr. mense Aprili (circiter Id.) a.u.c. 705. Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti
neque, id quid esset, perscripsisti neque non tamen, quale esset, quod
cogitares, aperuisti, has ad te illico litteras scripsi. Per fortunas tuas,
Cicero, per liberos te oro et obsecro, ne quid gravius de salute et incolumitate
tua consulas; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi
praedixisse neque temere monuisse, sed, postquam Caesarem convenerim
sententiamque eius, qualis futura esset parta victoria, cognoverim, te certiorem
fecisse. Si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis
et condicionibus ferendis, erras: nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam
loquitur: iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non
mehercules erit deprecationi locus. Quare, si tibi tu, si filius unicus, si
domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir
optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam
causam, in cuius victoria salus nostra est, odisse aut relinquere cogamur aut
impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—; denique illud cogita: quod
offensae fuerit in ista cunctatione, te subisse; nunc te contra victorem
Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eod fugatos accedere,
quos resistentes sequi nolueris, summae stultitiae est. Vide, ne, dum pudet te
parum optimatem esse, parum diligenter, quid optimum sit, eligas. Quod si totum
tibi persuadere non possum, saltem, dum, quid de Hispaniis agamus, scitur,
exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. Quam isti spem habeant
amissis Hispaniis, nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere,
non medius fidius reperio. Hoc, quod tu non dicendo mihi significasti, Caesar
audierat ac, simulatque "Ave" mihi dixit, statim, quid de te audisset,
exposuit: negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret,
quibus maxime ad remanendum commoveri posses. Me secum in Hispaniam ducit; nam,
nisi ita faceret, ego prius, quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te
percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.
Etiam atque etiam, Cicero, cogita, ne te tuosque omnes funditus evertas, ne te
sciens prudensque eo demittas, unde exitum vides nullum esse. Quod si te aut
voces optimatium commovent aut nonnullorum hominum insolentiam et iactationem
ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum ahec
decernuntur, quae iam erunt confecta. Id si feceris, et ego te sapienter fecisse
iudicabo et Caesarem non offendes.
XVII. Scr. Romae mense Martio a.u.c. 706. Ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis, cum tu profectus es ad
Pompeium! quod utinam aut Appius Claudius in ista parte C. Curio, cuius amicitia
me paullatim in hanc perditam causam imposuit; nam mihi sentio bonam mentem
iracundia et amore ablatam. Tu porro, cum ad te proficiscens Arimino noctu
venissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum civem agis, amici
officium neglexisti neque mihi consuluisti. Neque haec dico, quod diffidam huic
causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos videre. Quod si timor
vestrae crudelitatis non esset, eiecti iampridem hinc essemus; nam hic nunc
praeter feneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi Pompeianus.
Equidem iam effeci, ut maxime plebs et qui antea noster fuit populus vester
esset. "Cur hoc?" inquis. Immo reliqua exspectate: vos invitos vincere
coegero. Arruntanum me Catonem: vos dormitis, nec haec adhuc mihi videmini
intelligere, qua nos pateamus et quam simus imbecilli. Atque hoc nullius praemii
spe faciam, sed, quod apud me plurimum solet valere, doloris atque indignitatis
causa. Quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum haec? vestras
copias non novi: nostri valde depugnare et facile algere et esurire consuerunt. Ex iis litteris, quas Atticus a te missas mihi legit, quid ageres et ubi
esses, cognovi; quando autem te visuri essemus, nihil sane ex iisdem litteris
potui suspicari. In spem tamen venio appropinquare tuum adventum: qui mihi
utinam solatio sit! etsi tot tantisque rebus urgemur, nullam ut allevationem
quisquam non stultissimus sperare debeat; sed tamen aut tu potes me aut ego te
fortasse aliqua re iuvare; scito enim me, posteaquam in urbem venerim, redisse
cum veteribus amicis, id est cum libris nostris, in gratiam; etsi non idcirco
eorum usum dimiseram, quod iis suscenserem, sed quod eorum me suppudebat;
videbar enim mihi, cum me in res turbulentissimas infidelissimis sociis
demisissem, praeceptis illorum non satis paruisse. Ignoscunt mihi, revocant in
consuetudinem pristinam teque, quod in ea permanseris, sapientiorem quam me
dicunt fuisse. Quamobrem, quoniam placatis iis utor, videor sperare debere, si
te viderim, et ea, quae premant, et ea, quae impendeant, me facile transiturum.
Quamobrem, sive in Tusculano sive in Cumano ad te placebit sive, quod minime
velim, Romae, dummodo simul simus, perficiam profecto, ut id utrique nostrum
commodissimum esse videatur.
II. Scr. Romae exeunte mense Aprili a.u.c. 708. Caninius tuus et idem noster, cum ad me pervesperi venisset et se postridie
mane ad te iturum esse dixisset, dixi ei me daturum aliquid; mane ut peteret,
rogavi: conscripsi epistulam noctu; nec ille ad me rediit: oblitum credidi. Ac
tamen eam ipsam tibi epistulam misissem per meos, nisi audissem ex eodem
postridie te mane e Tusculano exiturum. At tibi repente paucis post diebus, cum
minime exspectarem, venit ad me Caninius mane; proficisci ad te statim dixit.
Etsi erat ßvlow illa epistula, praesertim tantis postea novis rebus
allatis, tamen perire lucubrationem meam nolui et eam ipsam Caninio dedi; sed
cum eo ut cum homine docto et tui amantissimo locutus ea sum, quae pertulisse
illum ad te existimo. Tibi autem idem consilii do, quod mihimet ipsi, ut vitemus
oculos hominum, si linguas minus facile possumus; qui enim victoria se efferunt,
quasi victos nos intuentur, qui autem victos nostros moleste ferunt, nos dolent
vivere. Quaeres fortasse, cur, cum haec in urbe sint, non absim, quemadmodum tu.
Tu enim ipse, qui et me et alios prudentia vincis, omnia, credo, vidisti, nihil
te omnino fefellit: quis est tam Lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat,
nusquam incurrat? Ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo
exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem;
sed calumniabar ipse: putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum
esset, suspicaturum aut dicturum, etiamsi non suspicaretur: "hic aut metuit
et ea re fugit aut aliquid cogitat et habet navem paratam." Denique,
levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me
idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. Haec ego
suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhyÒtvw consuetudo diuturna
callum iam obduxit stomacho meo. Habes rationem mei consilii; tibi igitur hoc
censeo: latendum tantisper ibidem, dum defervescat haec gratulatio, et simul,
dum audiamus, quemadmodum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo,
magni autem intererit, qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum, quamquam,
quo me coniectura ducat, habeo, sed exspecto tamen. Te vero nolo, nisi ipse
rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire; erit enim nobis honestius, etiam
cum hinc disceserimus, videri venisse in illa loca ploratum potius quam natatum.
Sed hoc tu melius; modo nobis stet illud: una vivere in studiis nostris, a
quibus antea delectationem modo petebamus, nunc vero etiam salutem; non deesse,
si quis adhibere volet, non modo ut architectos, verum etiam ut fabros, ad
aedificandam rem publicam, et potius libenter accurrere; si nemo utetur opera,
tamen et scribere et legere polite¤aw et, si minus in curia atque in foro, at
in litteris et libris, ut doctissimi veteres fecerunt, gubernare rem publicam et
de moribus ac legibus quaerere. Mihi haec videntur: tu quid sis acturus et quid
tibi placeat, pergratum erit, si ad me scripseris.
III. Scr. Romae medio mense Aprili a.u.c. 708. Etsi, quid scriberem, non habebam, tamen Caninio ad te eunti non potui nihil
dare. Quid ergo potissimum scribam? quod velle te puto, cito me ad te esse
venturum; etsi vide, quaeso, satisne rectum sit nos hoc tanto incendio civitatis
in istia locis esse: dabimus sermonem iis, qui nesciunt nobis, quocumque in loco
simus, eundem cultum, eundem victum esse. "Quid refert? tamen in sermonem
incidemus." Valde id, credo, laborandum est, ne, cum omnes in omni genere
et scelerum et flagitiorum volutentur, nostra nobiscum aut inter nos cessatio
vituperetur. Ego vero neglecta barbarorum inscitia persequar; quamvis enim sint
haec misera, quae sunt miserrima, tamen artes nostrae nescio quo modo nunc
uberiores fructus ferre videntur, quam olim ferebant, sive quia nulla nunc in re
alia acquiescimus, sive quod gravitas morbi facit, ut medicinae egeamus eaque
nunc appareat, cuius vim non sentiebamus, cum valebamus. Sed quid ego nunc haec
ad te, cuius domi nascuntur, glaËx' eÞw 'AyÆnaw? Nihil
scilicet, nisi ut rescriberes aliquid, me exspectares: sic igitur facies.
IV. Scr. in Tusculano mense Iunio a.u.c. 708. PerÐ dunat«n me scito xatë DiÒdvron xr¤nein. Quapropter, si
venturus es, scito necesse esse te venire; sin autem non es, *dÊnaton est
te venire. Nunc vide, utra te xr¤siw magis delectet, Chrysippi an haec, quam
noster Diodotus non concoquebat. Sed de his etiam rebus, otiosi cum erimus,
loquemur; hoc etiam xatë XrÊsippon dunatÚn est. De Coctio mihi
gratum est; nam id etiam Attico mandaram. Tu si minus ad nos, nos accurremus ad
te: si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil.
V. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. Mihi vero ad Nonas bene maturum videtur fore, neque solum propter rei
publicae, sed etiam propter anni tempus; quare istum diem probo, itaque eundem
ipse sequar. Consilii nostri, ne si eos quidem, qui id secuti non sunt, non
poeniteret, nobis poenitendum putarem; secuti enim sumus non spem, sed officium,
reliquimus autem non officium, sed desperationem: ita verecundiores fuimus, quam
qui se domo non commoverunt, saniores, quam qui amissis opibus domum non
reverterunt. Sed nihil minus fero quam severitatem otiosorum et, quoquo modo se
res habet, magis illos vereor, qui in bello occiderunt, quam hos curo, quibus
non satisfacimus, quia vivimus. Mihi si spatium fuerit in Tusculanum ante Nonas
veniendi, istic te videbo; si minus, persequar in Cumanum et ante te certiorem
faciam, ut lavatio parata sit.
VI. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. Caninius noster me tuis verbis admonuit, ut scriberem ad te, si quid esset,
quod putarem te scire oportere. Est igitur adventus Caesaris scilicet in
exspectatione, neque tu id ignoras. Sed tamen, cum ille scripsisset, ut opinor,
se in Alsiense venturum, scripserunt ad eum sui, ne id faceret; multos ei
molestos fore ipsumque multis; Ostiae videri commodius eum exire posse: id ego
non intelligebam quid interesset; sed tamen Hirtius mihi dixit et se ad eum et
Balbum et Oppium scripsisse, ut ita faceret, homines, ut cognovi, amantes tui.
Hoc ego idcirco nosse te volui, ut scires, hospitium tibi ubi parares, vel
potius ut utrubique—quid enim ille facturus sit, incertum est—, et simul
ostentavi tibi me istis esse familiarem et consiliis eorum interesse. Quod ego
cur nolim, nihil video; non enim est ferre, si quid ferendum est, et probare, si
quid non probandum est; etsi, quid non probem, equidem iam nescio, praeter
initia rerum; nam haec in voluntate fuerunt. Vidi enim—nam tu aberas—nostros
amicos cupere bellum, hunc autem non tam cupere quam non timere—ergo haec
consilii fuerunt, reliqua necessaria—, vincere autem aut hos aut illos necesse
esse. Scio te semper mecum in luctu fuisse, cum videremus cum illud ingens
malum, alterius utrius exercitus et ducum interitum, tum vero extremum malorum
omnium esse civilis belli victoriam: quam quidem ego etiam illorum timebam, ad
quos veneramus—crudeliter enim otiosis minabantur, eratque iis et tua invisa
voluntas et mea oratio—; nunc vero, si essent nostri potiti, valde
intemperantes fuissent, erant enim nobis perirati, quasi quidquam de nostra
salute decrevissemus, quod non idem illis censuissemus, aut quasi utilius rei
publicae fuerit eos etiam ad bestiarum auxilium confugere quam vel emori vel cum
spe, si non optima, at aliqua tamen vivere. "At in perturbata re publica
vivimus." Quis negat? sed hoc viderint ii, qui nulla sibi subsidia ad omnes
vitae status paraverunt; huc enim ut venirem, superior longius, quam volui,
fluxit oratio: cum enim te semper magnum hominem duxerim, quod his tempestatibus
es prope solus in portu fructusque doctrinae percipis eos, qui maximi sunt, ut
ea consideres eaque tractes, quorum et usus et delectatio est omnibus istorum et
actis et voluptatibus anteponenda. Equidem hos tuos Tusculanenses dies instar
esse vitae puto, libenterque omnibus omnes opes concesserim, ut mihi liceat vi
nulla interpellante isto modo vivere: quod nos quoque imitamur, ut possumus, et
in nostris studiis libentissime conquiescimus; quis enim hoc non dederit nobis,
ut, cum opera nostra patria sive non possit uti sive nolit, ad eam vitam
revertamur, quam multi docti homines, fortasse non recte, sed tamen multi etiam
rei publicae praeponendam putaverunt? Quae igitur studia magnorum hominum
sententia vacationem habent quandam publici muneris, iis concedente re publica
cur non abutamur? Sed plus facio, quam Caninius mandavit; is enim, si quid ego
scirem, rogarat, quod tu nescires, ego tibi ea narro, quae tu melius scis quam
ipse, qui narro. Faciam ergo illud, quod rogatus sum, ut eorum, quae temporis
huius sint, quae *** tua audiero, ne quid ignores.
VII. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 708. Coenabam apud Seium, cum utrique nostrum redditae sunt a te litterae. Mihi
vero iam maturum videtur; nam, quod antea te calumniatus sum, indicabo malitiam
meam: volebam prope alicubi esse te, si quid bonae salutis, sÊn te dÊ'
§rxom°nv; nunc, quoniam confecta sunt omnia, dubitandum non est, quin equis
viris: nam, ut audivi de L. Caesare filio, mecum ipse:
quid hic mihi faciet patri?
itaque non desino apud istos, qui nunc dominantur, coenitare. Quid faciam?
tempori serviendum est. Sed ridicula missa, praesertim cum sit nihil, quod
rideamus:
Africa terribili tremit horrida terra tumultu;
itaque nullum est *poprohgm°non, quod non verear. Sed, quod quaeris, quando,
qua, quo, nihil adhuc scimus: istuc ipsum de Baiis, nonnulli dubitant an per
Sardiniam veniat; illud enim adhuc praedium suum non inspexit, nec ullum habet
deterius, sed tamen non contemnit. Ego omnino magis arbitror per Siciliam
Veliam, sed iam sciemus; adventat enim Dolabella: eum puto magistrum fore.
polloÐ mayhtaÐ xre¤ssonew didasxlvn.
Sed tamen, si sciam, quid tu constitueris, meum consilium accommodabo
potissimum ad tuum; quare exspecto tuas litteras.
VIII. Scr. in Arpinati pr. Non. Sextil. a.u.c. 709. Etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi
concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor, ut admoneam te, non ut
flagitem; misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos; nosti enim
profecto os huius adolescentioris Academiae. Ex ea igitur media excitatos misi,
qui metuo ne te forte flagitent; ego autem mandavi, ut rogarent. Exspectabam
omnino iamdiu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem, quam aliquid
accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere; sed, cum tu tardius
faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui, quin
coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere
declararem. Feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una
Pomponius: tibi dedi partes Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi
videbar; mihi sumpsi Philonis. Puto fore, ut, cum legeris, mirere nos id locutos
esse inter nos, quod numquam locuti sumus; sed nosti morem dialogorum. Posthac
autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis, inter nos: sero
fortasse; sed superiorum temporum Fortuna rei publicae causam sustineat, haec
ipsi praestare debemus. Atque utinam quietis temporibus atque aliquo, si non
bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus!
quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et
actiones darent; nunc autem quid est, sine his cur vivere velimus? mihi vero cum
his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. Sed haec coram et saepius.
Migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilum probo.
Cura, ut valeas.
IX. Scr. Romae mense Maio a.u.c. 706. S. v. g. v. et Tullia nostra recte v. Terentia minus belle habuit, sed certum
scio iam convaluisse eam; praeterea rectissime sunt apud te omnia. Etsi nullo
tempore in suspicionem tibi debui venire partium causa potius quam tua tibi
suadere, ut te aut cum Caesare nobiscumque coniungeres aut certe in otium
referres, praecipue nunc iam inclinata victoria ne possum quidem in ullam aliam
incidere opinionem nisi in eam, qua scilicet te tibi suadere videar, quod pie
tacere non possim; tu autem, mi Cicero, si haec accipies, ut, sive probabuntur
tibi sive non probabuntur, ab optimo certe animo ac deditissimo tibi et cogitata
et scripta esse iudices. Animadvertis Cn. Pompeium nec nominis sui nec rerum
gestarum gloria neque etiam regum ac nationum clientelis, quas ostentare crebro
solebat, esse tutum, et hoc etiam, quod infimo cuique contingit, illi non posse
contingere, ut honeste effugere possit, pulso Italia, amissis Hispaniis, capto
exercitu veterano, circumvallato nunc denique, quod nescio an nulli umquam
nostro acciderit imperatori. Quamobrem, quid aut ille sperare possit aut tu,
animum adverte pro tua prudentia; sic enim facillime, quod tibi utilissimum erit
consilii, capies. Illud autem a te peto, ut, si iam ille evitaverit hoc
periculum et se abdiderit in classem, tu tuis rebus consulas et aliquando tibi
potius quam cuivis sis amicus: satisfactum est iam a te vel officio vel
familiaritati, satisfactum etiam partibus et ei rei publicae, quam tu probabas.
Reliquum est, ut, ubi nunc est res publica, ibi simus potius, quam, dum illam
veterem sequamur, simus in nulla. Quare velim, mi iucundissime Cicero, si forte
Pompeius pulsus his quoque locis rursus alias regiones petere cogatur, ut tu te
vel Athenas vel in quamvis quietam recipias civitatem; quod si eris facturus,
velim mihi scribas, ut ego, si ullo modo potero, ad te advolem. Quaecumque de
tua dignitate ab imperatore erunt impetranda, qua est humanitate Caesar,
facillimum erit ab eo tibi ipsi impetrare, et meas tamen preces apud eum non
minimum auctoritatis habituras puto. Erit tuae quoque fidei et humanitatis
curare, ut is tabellarius, quem ad te misi, reverti possit ad me et a te mihi
litteras referat.
X. Scr. Romae exeunte mense Febr. aut ineunte Mario
a.u.c. 709. Non sum ausus Salvio nostro nihil ad te litterarum dare; nec mehercule
habebam, quid scriberem, nisi te a me mirabiliter amari, de quo etiam nihil
scribente me te non dubitare certo scio. Omnino mihi magis litterae sunt
exspectandae a te, quam a me tibi; nihil enim Romae geritur, quod te putem scire
curare, nisi forte scire vis me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse.
Profert alter, opinor, duobus versiculis expensum Niciae; alter, Aristarchus,
hos Ùbel¤jei. Ego tamquam criticus antiquus iudicaturus sum, utrum sint
toË poihtoË an parembeblhm°noi. Puto te nunc dicere: "oblitusne
es igitur fungorum illorum, quos apud Niciam, et ingentium cularum cum sophia
septimae?" Quid ergo? tu adeo mihi excussam severitatem veterem putas, ut
ne in foro quidem reliquiae pristinae frontis appareant? Sed tamen suavissimum
sumbivtØn nostrum praestabo integellum, nec committam, ut, si ego eum
condemnaro, tu restituas, ut habeat Bursa Plancus, apud quem litteras discat.
Sed quid ago? cum mihi sit incertum, tranquillone sis animo an, ut in bello, in
aliqua maiuscula cura negotiove versere, labor longius; cum igitur mihi erit
exploratum te libenter esse risurum, scribam ad te pluribus. Te tamen hoc scire
volo, vehementer populum sollicitum fuisse de P. Sullae morte, antequam certum
scierit: nunc quaerere desierunt, quo modo perierit; satis putant se scire, quod
sciunt. Ego ceteroqui animo aequo fero: unum vereor, ne hasta Caesaris
refrixerit.
XI. Scr. Asturae mense Martio a.u.c. 709. Vel meo ipsius interitu mallem litteras meas desiderares quam eo casu, quo
sum gravissime afflictus; quem ferrem certe moderatius, si te haberem; nam et
oratio tua prudens et amor erga me singularis multum levaret; sed, quoniam brevi
tempore, ut opinio nostra est, te sum visurus, ita me affectum offendes, ut
multum a te possim iuvari, non quo ita sim fractus, ut aut hominem me esse
oblitus sim aut fortunae succumbendum putem, sed tamen hilaritas illa nostra et
suavitas, quae te praeter ceteros delectabat, erepta mihi omnis est; firmitatem
tamen et constantiam, si modo fuit aliquando in nobis, eandem cognosces, quam
reliquisti. Quod scribis proelia te mea causa sustinere, non tam id laboro, ut,
si qui mihi obtrectent, a te refutentur, quam intelligi cupio, quod certe
intelligitur, me a te amari. Quod ut facias, te etiam atque etiam rogo
ignoscasque brevitati litterarum mearum; nam et celeriter una futuros nos
arbitror et nondum sum satis confirmatus ad scribendum.
XII. Scr. in Puteolano mense Decembri a.u.c. 709. Gratulor Baiis nostris, si quidem, ut scribis, salubres repente factae sunt;
nisi forte te amant et tibi assentantur et tamdiu, dum tu ades, sunt oblitae
sui; quod quidem si ita est, minime miror caelum etiam et terras vim suam, si
tibi ita conveniat, dimittere. Oratiunculam pro Deiotaro, quam requirebas,
habebam mecum, quod non putaram: itaque eam tibi misi; quam velim sic legas, ut
causam tenuem et inopem nec scriptione magno opere dignam; sed ego hospiti
veteri et amico munusculum volui mittere levidense crasso filo, cuiusmodi ipsius
oslent esse munera. Tu velim animo sapienti fortique sis, ut tua moderatio et
gravitas aliorum infamet iniuriam.
XIII. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. C. Subernius Calenus et meus est familaris et Leptae nostri familiarissimi
pernecessarius: is cum vitandi belli causa profectus esset in Hispaniam cum M.
Varrone ante bellum, ut in ea provincia esset, in qua nemo nostrum post Afranium
superatum bellum ullum fore putarat, incidit in ea ipsa mala, quae summo studio
vitaverat; oppressus est enim bello repentino, quod bellum commotum a Scapula
ita postea confirmatum est a Pompeio, ut nulla ratione ab illa miseria se
eripere posset. Eadem causa fere est M. Planii Heredis, qui est item Calenus,
Leptae nostri familiarissimus. Hosce igitur ambos tibi sic commendo, ut maiore
cura, studio, sollicitudine animi commendare non possim. Volo ipsorum causa,
meque in eo vehementer et amicitia movet et humanitas; Lepta vero cum ita
laboret, ut eius fortunae videantur in discrimen venire, non possum ego non aut
proxime atque ille aut etiam aeque laborare. Quapropter, etsi saepe expertus
sum. quantum me amares, tamen sic velim tibi persuadeas, id me in hac re maxime
iudicaturum. Peto igitur a te vel, si pateris, oro, ut homines miseros et
fortuna, quam vitare nemo potest, magis quam culpa calamitosos conserves
incolumes velisque per te me hoc muneris cum ipsis amicis hominibus, cum
municipio Caleno, quocum mihi magna necessitudo est, tum Leptae, quem omnibus
antepono, dare. Quod dicturus sum, puto equidem non valde ad rem pertinere, sed
tamen nihil obest dicere: res familiaris alteri eorum valde exigua est, alteri
vix equestris; quapropter, quoniam iis Caesar vitam sua liberalitate concessit
nec est, quod iis praeterea magno opere possit adimi, reditum, si me tantum
amas, quantum certe amas, hominibus confice, in quo nihil est praeter viam
longam, quam idcirco non fugiunt, ut et vivant cum suis et morantur domi: quod
ut enitare contendasque vel potius ut perficias—posse enim te mihi
persuasi—, vehementer te etiam atque etiam rogo.
XIV. Scr. in Pompeiano IV. Non. Maias a.u.c. 710. Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam
voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo
gaudio, quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. Neminem
conveni—convenio autem quotidie plurimos; sunt enim permulti optimi viri, qui
valetudinis causa in haec loca veniant, praeterea ex municipiis frequentes
necessarii mei; qui omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi
continuo maximas gratias agunt; negant enim se dubitare, quin tu meis praeceptis
et consiliis obtemperans praestantissimum te civem in singularem consulem
praebeas: quibus ego quamquam verissime possum respondere te, quae facias, tuo
iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane
assentior, me imminuam tuam laudem, si omnis a meis consiliis profecta videatur,
neque valde nego, sum enim avidior etiam, quam satis est, gloriae et tamen non
alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum,
habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem
consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. L. quidem Caesar, cum
ad eum aegrotum Nepolim venissem, quamquam erat oppressus totius corporis
doloribus, tamen ante, quam me plane salutavit, "o mi Cicero," inquit,
"gratulor tibi, cum tantum vales apud Dolabellam, quantum si ego apud
sororis filium valerem, iam salvi esse possemus; Dolabellae vero tuo et gratulor
et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem
dicere"; deinde multa de facto ac de re gesta tua: nihil magnificentius,
nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius; atque haec una
vox omnium est. A te autem peto, ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae
gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire
patiare. Quamquam, mi Dolabella—haec enim iocatus sum— libentius omnes meas,
si modo sunt aliquae meae laudes, ad te transfuderim, quam aliquam partem
exhauserim ex tuis; nam, cum te semper tantum dilexerim, quantum tu intelligere
potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum, ut nihil umquam in amore fuerit
ardentius; nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil
amabilius. Semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium,
suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam: tamen Idibus Martiis
tantum accessit ad amorem, ut mirarer locum fuisse augendi in eo, quod mihi
iampridem cumulatum etiam videbatur. Quis erat, qui putaret ad eum amorem, quem
erga te habebam, posse aliquid accedere? tantum accessit, ut mihi nunc denique
amare videar, antea dilexisse. Quare quid est, quod ego te hortor, ut dignitati
et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent, qui
hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum; te imitere oportet, tecum ipse
certes: ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. Quod
cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est;
contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis
non modo non invidiosa, sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus, tum
infimo cuique gratissima. Hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer
felicitati tuae; sed contigit magnitudine cum animi, tum etiam ingenii atque
consilii; legi enim concionem tuam: nihil illa sapientius; ita pedetentim et
gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa
maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. Liberasti igitur et urbem
periculo et civitatem metu, neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti,
sed etiam ad exemplum: quo facto intelligere debes in te positam esse rem
publicam tibique non modo tuendos, sed etiam ornandos esse illos viros, a quibus
initium libertatis profectum est. Sed his de rebus coram plura propediem, ut
spero: tu quoniam rem publicam nosque conseras, fac, ut diligentissime te ipsum,
mi Dolabella, custodias.
XV. Scr. Romae post VII. Kal. Sextiles a.u.c. 708. Duabus tuis epistulis respondebo: uni, uam quatriduo ante acceperam a Zetho;
alteri, quam attulerat Phileros tabellarius. Ex prioribus tuis litteris
intellexi pergratam *** tibi perspectum esse gaudeo; sed, mihi crede, non
perinde, ut est reapse, ex litteris perspicere potuisti: nam, cum a satis
multis—non enim possum aliter dicere—et coli me videam et diligi, nemo est
illorum omnium mihi te iucundior; nam, quod me amas, quod id et iampridem et
constanter facis, est id quidem magnum atque haud scio an maximum, sed tibi
commune cum multis, quod tu ipse tam amandus es tamque dulcis tamque in omni
genere iucundus, id est proprie tuum; accedunt non Attici, sed salsiores, quam
illi Atticorum, Romani veteres atque urbani sales, ego autem—existimes licet
quidlibet—mirifice capior facetiis, maxime nostratibus, praesertim cum eas
videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas,
nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis
vestigium appareat. Itaque, te cum video, omnes mihi Granios, omnes
Lucilios—vere ut dicam,—Crassos quoque et Laelios videre videor: moriar, si
praeter te quemquam reliquum habeo, in quo possim imaginem antiquae et
vernaculae festivitatis agnoscere. Ad hos lepores cum amor erga me tantus
accedat, miraris me tanta perturbatione valetudinis tuae tam graviter exanimatum
fuisse? Quod autem altera epistula purgas te non dissuasorem mihi emptionis
Neapolitanae fuisse, sed auctorem moderationis, urbane, neque ego aliter accepi;
intellexi tamen idem, quod his intelligo litteris, non existimasse te mihi
licere id, quod ego arbitrabar, res has non omnino quidem, sed magnam partem
relinquere. Catulum mihi narras et illa tempora: quid simile? ne mihi quidem
ipsi tunc placebat diutius abesse ab rei publicae custodia; sedebamus enim in
puppi et clavum tenebamus; nunc autem vix est in sentina locus. An minus multa
senatus consulta futura putas, si ego sim Neapoli? Romae cum sum et urgeo forum,
senatus consulta scribuntur apud amatorem tuum, familiarem meum; et quidem, cum
in mentem venit, ponor ad scribendum et ante audio senatus consultum in Armeniam
et Syriam esse perlatum, quod in meam sententiam factum esse dicatur, quam
omnino mentionem ullam de ea re esse factam. Atque hoc nolim me iocari putes;
nam mihi scito iam a regibus ultimis allatas esse litteras, quibus mihi gratias
agant, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges
appellatos, sed omnino natos nesciebam. Quid ergo est? tamen, quamdiu hic erit
noster hic praefectus moribus, parebo auctoritati tuae; cum vero aberit, ad
fungos me tuos conferam. Domum si habebo, in denos dies singulos sumptuariae
legis dies conferam; sin autem minus invenero, quod placeat, decrevi habitare
apud te, scio enim me nihil tibi gratius facere posse. Domum Sullanam desperabam
iam, ut tibi proxime scripsi, sed tamen non abieci: tu velim, ut scribis, cum
fabris eam perspicias; si enim nihil est in parietibus aut in tecto vitii,
cetera mihi probabuntur.
XVI. Scr. in Tusculano mense Quinctili (ante VII. Kal.
Sext.) a.u.c. 708. Delectarunt me tuae litterae, in quibus primum amavi amorem tuum, qui te ad
scribendum incitavit verentem, ne Silius suo nuntio aliquid mihi sollicitudinis
attulisset; de quo et tu mihi antea scripseras, bis quidem eodem exemplo, facile
ut intelligerem te esse commotum, et ego tibi accurate rescripseram, ut quoquo
modo in tali re atque tempore aut liberarem te ista cura aut certe levarem; sed,
quoniam proximis quoque litteris ostendis, quantae tibi curae sit ea res, sic,
mi Paete, habeto: quidquid arte fieri potuerit—non enim iam satis est consilio
pugnare: artificium quoddam excogitandum est—, sed tamen, quidquid elaborari
aut effici potuerit ad istorum benevolentiam conciliandam et colligendam, summo
studio me consecutum esse, nec frustra, ut arbitror; sic enim color, sic
observor ab omnibus iis, qui a Caesare diliguntur, ut ab iis me amari putem;
tametsi non facile diiudicatur amor verus et fictus, nisi aliquod incidat
eiusmodi tempus, ut, quasi aurum igni, sic benevolentia fidelis periculo aliquo
perspici possit, cetera sunt signa communia; sed ego uno utor argumento,
quamobrem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et
illorum, ut simulandi causa non sit. De illo autem, quem penes est omnis
potestas, nihil video, quod timeam, nisi quod omnia sunt incerta, cum a iure
discessum est, nec praestari quidquam potest, quale futurum sit, quod positum
est in alterius voluntate, ne dicam libidine; sed tamen eius ipsius nulla re a
me offensus est animus; est enim adhibita in ea re ipsa summa a nobis moderatio;
ut enim olim arbitrabar esse meum libere loqui, cuius opera esset in civitate
libertas, sic ea nunc amissa nihil loqui, quod offendat aut illius aut eorum,
qui ab illo diliguntur, voluntatem; effugere autem si velim nonnullorum acute
aut facete dictorum famam, fama ingenii mihi est abiicienda, quod, si possem,
non recusarem; sed tamen ipse Caesar habet peracre iudicium, et, ut Servius,
frater tuus, quem litteratissimum fuisse iudico, facile diceret: "hic
versus Plauti non est, hic est," quod tritas aures haberet notandis
generibus poetarum et consuetudine legendi, sic audio Caesarem, cum volumina iam
confecerit *pofyegmtvn, si quod afferatur ad eum pro meo, quod meum non sit,
reiicere solere; quod eo nunc magis facit, quia vivunt mecum fere quotidie
illius familiares; incidunt autem in sermone vario multa, quae fortasse illis,
cum dixi, nec illitterata nec insulsa esse videantur; haec ad illum cum reliquis
actis perferuntur—ita enim ipse mandavit—: sic fit, ut, si quid praeterea de
me audiat, non audiendum putet. Quamobrem Oenomao tuo nihil utor; etsi posuisti
loco versus Attianos; sed quae est "invidia?" aut quid mihi nunc
invideri potest? Verum fac esse omnia: sic video philosophis placuisse iis, qui
mihi soli videntur vim virtutis tenere, nihil esse sapientis praestare nisi
culpam, qua mihi videor dupliciter carere, et quod ea senserim, quae rectissima
fuerunt, et quod, cum viderem praesidii non satis esse ad ea obtinenda, viribus
certandum cum valentioribus non putarim; ergo in officio boni civis certe non
sum reprehendendus. Reliquum est, ne quid stulte, ne quid temere dicam aut
faciam contra potentes; id quoque puto esse sapientis; cetera vero, quid quisque
me dixisse dicat aut quomodo ille accipiat aut qua fide mecum vivant ii, qui me
assidue colunt et observant, praestare non possum. Ita fit, ut et consiliorum
superiorum conscientia et praesentis temporis moderatione me consoler et illam
Attii similitudinem non [modo] iam ad "invidiam," sed ad fortunam
transferam, quam existimo levem et imbecillam ab animo firmo et gravi
"tamquam fluctum a saxo frangi" oportere. Etenim, cum plena sint
monumenta Graecorum, quemadmodum sapientissimi viri regna tulerint vel Athenis
vel Syracusis, cum servientigbus suis civitatibus fuerint ipsi quodammodo
liberi, ego me non putem tueri meum statum sic posse, ut neque offendam animum
cuiusquam nec frangam dignitatem meam? Nunc venio ad iocationes tuas, quoniam tu
secundum Oenomaum Attii, non, ut olim solebat, Atellanam, sed, ut nunc fit,
mimum introduxisti. Quem tu mihi pompilum, quem denarium narras? quam
tyrotarichi patinam? facilitate mea ista ferebantur antea; nunc mutata res est:
Hirtium ego et Dolabellam dicendi discipulos habeo, coenandi magistros; puto
enim te audisse, si forte ad vos omnia perferuntur, illos apud me declamitare,
me apud illos coenitare. Tu autem quod mihi bonam copiam eiures, nihil est; tum
enim, cum rem augebas, quaesticulus te faciebat attentiorem, nunc, cum tam aequo
animo bona perdas, non est, quod eo sis consilio, ut, cum me hospitio recipias,
aestimationem te aliquam putes accipere; et tamen haec levior estplaga ab amico
quam a debitore. Nec tamen eas coenas quaero, ut magnae reliquiae fiant; quod
erit, magnificum sit et lautum. Memini te mihi Phameae coenam narrare: temperius
fiat, cetera eodem modo. Quod si perseveras me ad matris tuae coenam revocare,
feram id quoque; volo enim videre animum, qui mihi audeat ista, quae scribis,
apponere aut etiam polypum miniati Iovis similem. Mihi crede, non audebis: ante
meum adventum fama ad te de mea nova lautitia veniet; eam extimesces. Neque est,
quod in promulside spei ponas aliquid, quam totam sustuli; solebam enim antea
debilitari oleis et lucanicis tuis. Sed quid haec loquimur? liceat modo isto
venire. Tu vero—volo enim abstergere animi tui metum—ad tyrotarichum
antiquum redi. Ego tibi unum sumptum afferam. quod balneum calfacias oportebit;
cetera more nostro: superiora illa lusimus. De villa Seliciana et curasti
diligenter et scripsisti facetissime: itaque puto me praetermissurum; salis enim
satis est, sannionum parum.
XVII. Scr. Romae mense Sextili (post VII. K. Sext.)
a.u.c. 708. Ne tu homo ridiculus es, qui, cum Balbus noster apud te fuerit, ex me
quaeras, quid de istis municipiis et agris futurum putem, quasi aut ego quidquam
sciam, quod iste nesciat, aut, si quid aliquando scio, non ex isto soleam scire.
Immo vero, si me amas, tu fac, ut sciam, quid de nobis futurum sit; habuisti
enim in tua potestate, ex quo vel ex sobrio vel certe ex ebrio scire posses; sed
ego ista, mi Paete, non quaero, primum quia de lucro prope iam quadriennium
vivmus, si aut hoc lucrum est aut haec vita, superstitem rei publicae vivere;
deinde quod scire ego quoque mihi videor, quid futurum sit; fiet enim,
quodcumque volent, qui valebunt, valebunt autem semper arma. Satis igitur nobis
esse debet, quidquid conceditur: hoc si qui pati non potuit, mori debuit.
Veientem quidem agrum et Capenatem metiuntur; hoc non longe abest a Tusculano;
nihil tamen timeo: fruor, dum licet, opto, ut semper liceat; si id minus
contigerit, tamen, quoniam ego, vir fortis idemque philosophus, vivere
pulcherrimum duxi, non possum eum non diligere, cuius beneficio id consecutus
sum; qui si cupiat esse rem publicam, qualem fortasse et ille vult et omnes
optare debemus, quid faciat tamen non habet: ita se cum multis colligavit. Sed
longius progredior; scribo enim ad te. Hoc tamen scito, non modo me, qui
consiliis non intersum, sed ne ipsum quidem principem scire, quid futurum sit;
nos enim illi servimus, ipse temporibus: ita nec ille, quid tempora postulatura
sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus. Haec tibi antea non rescripsi,
non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil
haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex affirmatione
afferre volui. Illud tamen ascribam, quod est verissimum, me his temporibus
adhuc de isto periculo nihil audisse: tu tamen pro tua sapientia debebis optare
optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.
XVIII. Scr. in Tusculano exeunte mense Quinctili (ante
VII. K. Sext.) a.u.c. 708. Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram, ut
eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras
plenissimas suavitatis, ex quibus intellexi probari tibi meum consilium, quod,
ut Dionysius tyrannus, cum Syracusis pulsus esset, Corinthi dicitur ludum
aperuisse, sic ego sublatis iudiciis amisso regno forensi ludum quasi habere
coeperim. Quid quaeris? me quoque delectat consilium; multa enim consequor:
primum, id quod maxime nunc opus est, munio me ad haec tempora. Id cuiusmodi
sit, nescio; tantum video, nullius adhuc consilium me huic anteponere; nisi
forte mori melius fuit: in lectulo, fateor, sed non accidit; in acie non fui;
ceteri quidem, Pompeius, Lentulus tuus, Scipio, Afranius foede perierunt.
"At Cato praeclare." Iam istuc quidem, cum volemus, licebit; demus
modo operam, ne tam necesse nobis sit, quam illi fuit, id quod agimus. Ergo hoc
primum. Sequitur illud: ipse melior fio, primum valetudine, quam intermissis
exercitationibus amiseram; deinde ipsa illa, si qua fuit in me facultas
orationis, nisi me ad has exercitationes rettulissem, exaruisset. Extremum illud
est, quod tu nescio an primum putes: plures iam pavones confeci, quam tu pullos
columbinos; tu istic te Hateriano iure delectas, ego me hic Hirtiano. Veni
igitur, si vir es, et disce a me prolegom°naw, quas quaeris; etsi sus Minervam;
sed, quomodo, videro. Si aestimationes tuas vendere non potes neque ollam
denariorum implere, Romam tibi remigrandum est: satius est hic cruditate, quam
istic fame. Video te bona perdidisse; spero item istic familiares tuos: actum
igitur de te est, nisi provides. Potes mulo isto, quem tibi reliquum dicis esse,
quoniam cantherium comedisti, Romam pervehi. Sella tibi erit in ludo tamquam
hypodidascalo proxima; eam pulvinus sequetur.
XIX. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 708. Tamen a malitia non discedis: tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse
contentum. Hoc videris dicere, cum reges tam sint continentes, multo magis
consulares esse oportere. Nescis me ab illo omnia expiscatum; recta enim a porta
domum meam venisse neque hoc admiror, quod non suam potius, sed illud, quod non
ad suam; ego autem tribus primis verbis: "quid noster Paetus?" at ille
adiurans, nusquam se umquam libentius. Hoc si verbis assecutus es, aures ad te
afferam non minus elegantes; sin autem opsonio, peto a te, ne pluris esse balbos
quam disertos putes. Me quotidie aliud ex alio impedit; sed, si me expediero, ut
in ista loca venire possim, non committam, ut te sero a me certiorem factum
putes.
XX. Scr. Romae mense Sextili (post VII. K. Sext.) a.u.c.
708. Dupliciter delectatus sum tuis litteris, et quod ipse risi et quod te
intellexi iam posse ridere; me autem a te, ut scurram velitem, malis oneratum
esse non moleste tuli: illud doleo, in ista loca venire me, ut constitueram, non
potuisse; habuisses enim non hospitem, sed contubernalem. At quem virum! non
eum, quem tu es solitus promulside conficere: integram famem ad ovum affero,
itaque usque ad assum vitulinum opera perducitur. Illa mea, quae solebas antea
laudare, "O hominem facilem! O hospitem non gravem!" abierunt: nunc
omnem nostram de re publica curam, cogitationem de dicenda in senatu sententia,
commentationem causarum abiecimus, in Epicuri nos adversarii nostri castra
coniecimus, nec tamen ad hanc insolentiam sed ad illam tuam lautitiam, veterem
dico, cum in sumptum habebas, etsi numquam plura praedia habuisti. Proinde te
para: cum homine et edaci tibi res est et qui iam aliquid intelligat, Ùcimayeðw
autem homines scis quam insolentes sint; dediscendae tibi sunt sportellae et
artolagani tui. Nos iam ex artis tantum habemus, ut Verrium tuum et
Camillum—qua munditia homines, qua elegantia!—vocare saepius audeamus; sed
vide audaciam: etiam Hirtio coenam dedi, sine pavone tamen; in ea coena cocus
meus praeter ius fervens nihil non potuit imitari. Haec igitur est nunc vita
nostra: mane salutamus domi et bonos viros multos, sed tristes, et hos laetos
victores, qui me quidem perofficiose et peramanter observant; ubi salutatio
defluxit, litteris me involvo: aut scribo aut lego; veniunt etiam, qui meaudiant
quasi doctum hominem, quia paullo sum quam ipsi doctior; inde corpori omne
tempus datur. Patriam eluxi iam et gravius et diutius, quam ulla mater unicum
filium. Sed cura, si me amas, ut valeas, ne ego te iacente bona tua comedim;
statui enim tibi ne aegroto quidem parcere.
XXI. Scr. anno incerto (post a. 82). Ain tandem? "Insanire" tibi videris, quod "imitere"
verborum meorum, ut scribis, "fulmina?" tum insanires, si consequi non
posses; cum vero etiam vincas, me prius irrideas quam te oportet. Quare nihil
tibi opus est illud a Trabea; sed potius *pÒteugma meum. Verumtamen quid
tibi ego videor in epistulis? nonne plebeio sermone agere tecum? nec enim semper
eodem modo; quid enim simile habet epistula aut iudicio aut concioni? quin ipsa
iudicia non solemus omnia tractare uno modo: privatas causas, et eas tenues,
agimus subtilius, capitis aut famae scilicet ornatius; epistulas vero
quotidianis verbis texere solemus. Sed tamen, mi Paete, qui tibi venit in mentem
negare Papirium quemquam umquam nisi plebeium fuisse? fuerunt enim patricii
minorum gentium, quorum princeps L. Papirius Mugillanus, qui censor cum L.
Sempronio Atratino fuit, cum ante consul cum eodem fuisset, annis post Romam
conditam CCCXII; sed tum Papisii dicebamini. Post hunc XIII. sederunt in sella
curuli ante L. Papirium Crassum, qui primus Papisius est vocari desitus: is
dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum factus est annis post Romam
conditam CCCCXV. et quadriennio post consul cum K. Duilio. Hunc secutus est
Cursor, homo valde honoratus; deinde L. Maso aedilicius; inde multi Masones.
Quorum quidem tu, omnium patriciorum, imagines habeas volo. Deinde Carbones et
Turdi insequuntur: hi plebeii fuerunt, quos contemnas censeo; nam praeter hunc
C. Carbonem, quem Damasippus occidit, civis e re publica Carbonum nemo fuit.
Cognovimus Cn. Carbonem et eius fratrem scurram: quid iis improbius? de hoc
amico meo, Rubriae filio, nihil dico. Tres illi fratres fuerunt, C., Cn., M.
Carbones: Marcus P. Flacco accusante condemnatus est, fur magnus, ex Sicilia;
Gaius accusante L. Crasso cantharidas sumpsisse dicitur: is et tribunus pl.
seditiosus et P. Africano vim attulisse existimatus est; hoc vero, qui Lilybaei
a Pompeio nostro est interfectus, improbior nemo meo iudicio fuit; iam pater
eius accusatus a M. Antonio sutorio atramento absolutus putatur. Quare ad patres
censeo revertare; plebeii quam fuerint importuni, vides.
XXII. Scr. anno incerto. Amo verecundiam, vel potius libertatem loquendi. Atqui hoc Zenoni placuit,
homini mehercule acuto; etsi Academiae nostrae cum eo magna rixa est; sed, ut
dico, placet Stoicis suo quamque rem nomine appellare. Sic enim disserunt: nihil
esse obscoenum, nihil turpe dictu; nam, si quod sit in obscoenitate flagitium,
id aut in re esse aut in verbo; nihil esse tertium. In re non est. Itaque non
modo in comoediis res ipsa narratur—ut ille in Demiurgo:
modo forte
—nosti canticum, meministi Roscium—
ita me destituit nudum. . . .
—totus est sermo verbis tectus, re impudentior—, sed etiam in tragoediis;
quid est enim illud
quae mulier una?
quid, inquam est
usurpat duplex cubile?
quid?
huius ferei quid est?
Virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter.
Bene "violat": atqui idem significat, sed alterum nemo tulisset.
Vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, nihil videri turpe. Ergo
in re non est: multo minus in verbis; si enim, quod verbo significatur, id turpe
non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. "Anum"
appellas alieno nomine: cur? si turpe est, ne alieno quidem; si non est, suo
potius. Caudam antiqui "penem" vocabant, ex quo est propter
similitudinem "penicillus;" at hodie "penis" est in
obscenis. "At vero Piso ille Frugi in Annalibus suis queritur adolescentes
peni deditos esse." Quod tu in epistula appellas suo nomine, ille tectius
"penem;" sed, quia multi, factum est tam obscenum quam id verbum, quo
tu usus es. Quid, quod vulgo dicitur, "cum nost te voluimus
convenire," num obscenum est? Memini in senatu disertum consularem ita
eloqui: "hanc culpam maiorem an illam dicam?" potuit obscenius?
"Non obscene," inquis; "non enim ita sensit." Non ergo in
verbo est; docui autem in re non esse: nusquam igitur est. "Liberis dare
operam" quam honeste dicitur! etiam patres rogant filios; eius operae nomen
non audent dicere. Socraten fidibus docuit nobilissimus fidicen; is
"Connus" vocitatus est: num id obscenum putas? Cum loquimur
"terni," nihil flagitii dicimus; at, cum "bini," obscenum
est. "Graecis quidem," inquies. Nihil est ergo in verbo, quoniam et
ego Graece scio et tamen tibi dico "bini," idque tu facis, quasi ego
Graece, non Latine, dixerim. "Ruta" et "menta," recte
utrumque: volo mentam pusillam ita appellare, ut "rutulam;" non licet.
Belle "tectoriola:" dic ergo etiam "pavimenta" isto modo;
non potes. Viden igitur nihil esse nisi ineptias? turpitudinem nec in verbo esse
nec in re; itaque nusquam esse. Igitur in verbis honestis obscena ponimus. Quid
enim? non honestum verbum est "divisio?" at inest obscenum, cui
respondet "intercapedo." Num haec ergo obscena sunt? Nos autem
ridicule: si dicimus "ille patrem strangulavit," honorem non
praefamur; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, honos praefandus est. Et quidem
iam etiam non obscena verba pro obscenis sunt: "'battuit,' inquit,
'impudenter, 'depsit' multo impudentius;" atqui neutrum est obscenum.
Stultorum plena sunt omnia: "testes" verbum honestissimum in iudicio,
alio loco non nimis; et honesti, "colei Lanuvini,"
"Cliternini" non honesti. Quid? ipsa res modo honesta, modo turpis:
suppedit, flagitium est; iam erit nudus in balneo, non reprehendes. Habes
scholam Stoicam: ž sofÚw eÈyurrhmonÆsei. Quam multa ex
uno verbo tuo! Te adversus me omnia audere gratum est: ego servo et
servabo—sic enim assuevi—Platonis verecundiam; itaque tectis verbis ea ad te
scripsi, quae apertissimis agunt Stoici; sed illi etiam crepitus aiunt aeque
liberos ac ructus esse oportere; honorem igitur ***. Kalendis Martiis. Tu me
diliges et valebis.
XXIII. Scr. in Cumano post V. Kal. Intercal. priores
a.u.c. 708. Heri veni in Cumanum; cras ad te fortasse, sed, cum certum sciam, faciam te
paullo ante certiorem; etsi M. Caeparius, cum mihi in silva Gallinaria obviam
venisset quaesissemque, quid ageres, dixit te in lecto esse, quod ex pedibus
laborares; tuli scilicet moleste, ut debui, sed tamen constitui ad te venire, ut
et viderem te et viserem et coenarem etiam; non enim arbitror cocum etiam te
arthriticum habere. Exspecta igitur hospitem cum minime edacem, tum inimicum
coenis sumptuosis.
XXIV. Scr. Romae exeunte mense Februario a.u.c. 711. Rufum istum, amicum tuum, de quo iterum iam ad me scribis, adiuvarem, quantum
possem, etiamsi ab eo laesus essem, cum te tanto opere viderem eius causa
laborare; cum vero et ex tuis litteris et ex illius ad me missis intelligam et
iudicem magnae curae ei salutem meam fuisse, non possum ei non amicus esse,
neque solum tua commendatione, quae apud me, ut debet, valet plurimum, sed etiam
voluntate ac iudicio meo. Volo enim te scire, mi Paete, initium mihi suspicionis
et cautionis et diligentiae fuisse litteras tuas, quibus litteris congruentes
fuerunt aliae postea multorum: nam et Aquini et Fabrateriae consilia sunt inita
de me, quae te video inaudisse, et, quasi divinarent, quam iis molestus essem
futurus, nihil aliud egerunt, nisi me ut opprimerent; quod ego non suspicans
incautior fuissem, nisi a te admonitus essem; quamobrem iste tuus amicus apud me
commendatione non eget. Utinam ea fortuna rei publicae sit, ut ille meum
gratissimum possit cognoscere! Sed haec hactenus. Te ad coenas itare desisse
moleste fero; magna enim te delectatione et voluptate privasti; deinde etiam
vereor—licet enim verum dicere—, ne nescio quid illud, quod solebas,
dediscas et obliviscare, coenulas facere; nam, si tum, cum habebas, quos
imitarere, non multum proficiebas, quid nunc te facturum putem? Spurinna quidem,
cum ei rem demonstrassem et vitam tuam superiorem exposuissem, magnum periculum
summae rei publicae demonstrabat, nisi ad superiorem consuetudinem tum, cum
Favonius flaret, revertisses; hoc tempore ferri posse, si forte tu frigus ferre
non posses. Sed mehercule, mi Paete, extra iocum moneo te, quod pertinere ad
beate vivendum arbitror, ut cum viris bonis, iucundis, amantibus tui vivas:
nihil est aptius vitae, nihil ad beate vivendum accommodatius; nec id ad
voluptatem refero, sed ad communitatem vitae atque victus emissionemque
animorum, quae maxime sermone efficitur familiari, qui est in conviviis
dulcissimus, ut sapientius nostri quam Graeci: illi sumpÒsia aut sÊndeipna,
id est compotationes aut concenationes, nos "convivia," quod tum
maxime simul vivitur. Vides, ut te philosophando revocare coner ad coenas. Cura,
ut valeas; id foris coenitando facillime consequere. Sed cave, si me amas,
existimes me, quod iocosius scribam, abiecisse curam rei publicae. Sic tibi, mi
Paete, persuade, me dies et noctes nihil aliud agere, nihil curare, nisi ut mei
cives salvi liberique sint: nullum locum praetermitto monendi, agendi,
providendi; hoc denique animo sum, ut, si in hac cura atque administratione vita
mihi ponenda sit, praeclare actum mecum putem. Etiam atque etiam vale.
XXV. Scr. Laodiceae mense Februario (post Id.) a.u.c.
704. Summum me ducem litterae tuae reddiderunt: plane nesciebam te tam peritum
esse rei militaris; Pyrrhi te libros et Cineae video lectitasse. Itaque
obtemperare cogito praeceptis tuis, hoc amplius, navicularum habere aliquid in
ora maritima: contra equitem Parthum negant ullam armaturam meliorem inveniri
posse. Sed quid ludimus? nescis, quo cum imperatore tibi negotium sit: paide¤an
KÊrou, quam contrieram legendo, totam in hoc imperio explicavi. Sed
iocabimur alias coram, ut spero, brevi tempore: nunc ades ad imperandum vel ad
parendum potius, sic enim antiqui loquebantur. Cum M. Fadio, quod scire te
arbitror, mihi summus usus est, valdeque eum diligo cum propter summam
probitatem eius ac singularem modestiam, tum quod in iis controversiis, quas
habeo cum tuis combibonibus Epicuriis, optima opera eius uti soleo. Is cum ad me
Laodiceam venisset mecumque ego eum esse vellem, repente percussus est
atrocissimis litteris, in quibus scriptum erat fundum Herculanensem a Q. Fadio
fratre proscriptum esse, qui fundus cum eo communis esset. Id M. Fadius
pergraviter tulit existimavitque fratrem suum, hominem non sapientem, impulsu
inimicorum suorum eo progressum esse. Nunc, si me amas, mi Paete, negotium totum
suscipe; molestia Fadium libera. Auctoritate tua nobis opus est et consilio et
etiam gratia: noli pati litigare fratres et iudiciis turpibus conflictari;
Matonem et Pollionem inimicos habet Fadius. Quid multa? non mehercule tam
perscribere possum, quam mihi gratum feceris, si otiosum Fadium reddideris: id
ille in te positum esse putat mihique persuadet.
XXVI. Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 708. Accubueram hora nona, cum ad te harum exemplum in codicillis exaravi. Dices:
"ubi?" Apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra
Verrius, familiares tui. Miraris tam exhilaratam esse servitutem nostram? Quid
ergo faciam?—te consulo, qui philosophum audis—. Angar? excruciem me? quid
assequar? deinde quem ad finem? "Vivas," inquis, "in
litteris." An quidquam me aliud egere censes aut possem vivere, nisi in
litteris viverem? Sed est earum etiam non satietas, sed quidam modus; a quibus
cum discessi, etsi minimum mihi est in coena—quod tu unum zÆthma Dioni
philosopho posuisti—, tamen, quid potius faciam, priusquam me dormitum
conferam, non reperio. Audi reliqua: infra Eutrapelum Cytheris accubuit.
"In eo igitur," inquis, "convivio Cicero ille,
quem aspectabant, cuius ob os Graii ora obvertebant
sua?"
Non mehercule suspicatus sum illam affore; sed tamen ne Aristippus quidem
ille Socraticus erubuit, cum esset obiectum habere eum Laida: "habeo,"
inquit, "non habeor [a Laide]"—Graece hoc melius; tu, si voles,
interpretabere—; me vero nihil istorum ne iuvenem quidem movit umquam, ne nunc
senem: convivio delector; ibi loquor, quod in solum, ut dicitur, et gemitum in
risus maximos transfero. An tu id melius, qui etiam philosophum irriseris: cum
ille, "si quis quid quaereret," dixisset, coenam te quaerere a mane
dixeris? ille baro te putabat quaesiturum, unum caelum esset an innumerabilia.
Quid id ad te? At hercule cena non ***, tibi praesertim? Sic igitur vivitur:
quotidie aliquid legitur aut scribitur; dein, ne amicis nihil tribuamus,
epulamur una non modo non contra legem, si ulla nunc lex est, sed etiam intra
legem et quidem aliquanto; quare nihil est, quod adventum nostrum extimescas:
non multi cibi hospitem accipies, multi ioci. Et afui proficiscens in Graeciam et postea, quam de medio cursu rei publicae
sum voce revocatus, numquam per M. Antonium quietus fui, cuius tanta est, non
insolentia—nam id quidem vulgare vitium est—, sed immanitas, non modo ut
vocem, sed ne vultum quidem liberum possit ferre cuiusquam. Itaque mihi maximae
curae est, non de mea quidem vita, cui satisfeci vel aetate vel factis vel, si
quid etiam hoc ad rem pertinet, gloria, sed me patria sollicitat in primisque,
mi Plance, exspectatio consulatus tui, quae ita longa est, ut optandum sit, ut
possimus ad id tempus rei publicae spiritum ducere; quae potest enim spes esse
in ea re publica, in qua hominis impotentissimi atque intemperantissimi armis
oppressa sunt omnia et in qua nec senatus nec populus vim habet ullam nec leges
ullae sunt nec iudicia nec omnino simulacrum aliquod ac vestigium civitatis?
Sed, quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat, quod singulis de
rebus scriberem; illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non
servavi solum, sed etiam auxi, monere te atque hortari, ut in rem publicam omni
cogitatione curaque incumberes: quae si ad tuum tempus perducitur, facilis
gubernatio est; ut perducatur autem, magnae cum diligentiae est, tum etiam
fortunae. Sed et te aliquanto ante, ut spero, habebimus et, praeterquam quod rei
publicae consulere debemus, etiam tuae dignitati ita favemus, ut omne nostrum
consilium studium, officium operam, laborem diligentiam ad amplitudinem tuam
conferamus: ita facillime et rei publicae, quae mihi carissima est, et amicitiae
nostrae, quam sanctissime nobis colendam puto, me intelligo satisfacturum.
Furnium nostrum tanti a te fieri, quantum ipsius humanitas et dignitas postulat,
nec miror et gaudeo teque hoc existimare volo, quidquid in eum iudicii
officiique contuleris, id ita me accipere, ut in me ipsum te putem contulisse.
II. Scr. Romae post V. Idus Decembres a.u.c. 710. Meum studium honori tuo pro necessitudine nostra non defuisset, si aut tuto
in senatum aut honeste venire potuissem; sed nec sine periculo quisquam libere
de re publica sentiens versari potest in summa impunitate gladiorum nec nostrae
dignitatis videtur esse ibi sententiam de re publica dicere, ubi me et melius et
proprius audiant armati quam senatores. Quapropter in privatis rebus nullum
neque officium neque studium meum desiderabis, ne in publicis quidem, si quid
erit, in quo me interesse necesse sit, umquam deero, ne cum periculo quidem meo,
dignitati tuae; in iis autem rebus, quae nihilo minus, ut ego absim, confici
poterunt, peto a te ut me rationem habere velis et salutis et dignitatis meae.
III. Scr. Romae eodem fere tempore, quo ep. II. Cum ipsum Furnium per se vidi libentissime, tum hoc libentius, quod illum
audiens te videbar audire; nam et in re militari virtutem et in administranda
provincia iustitiam et in omni genere prudentiam mihi tuam exposuit et praeterea
mihi non ignotam in consuetudine et familiaritate suavitatem tuam; adiunxit
praeterea summam erga se liberalitatem: quae omnia mihi iucunda, hoc extremum
etiam gratum fuit. Ego, Plance, necessitudinem constitutam habui cum domo vestra
ante aliquanto, quam tu natus es, amorem autem erga te ab ineunte pueritia tua,
confirmata iam aetate familiaritatem cum studio meo, tum iudicio tuo
constitutam: his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum
statuo debere esse communem. Omnia summa consecutus es virtute duce, comite
fortuna, eaque es adeptus adolescens multis invidentibus, quos ingenio
industriaque fregisti: nunc, me amantissimum tui, nemini concedentem, qui tibi
vetustate necessitudinis potior possit esse, si audies, omnem tibi reliquae
vitae dignitatem ex optimo rei publicae statu acquires. Scis profecto—nihil
enim te fugere potuit—fuisse quoddam tempus, cum homines existimarent te nimis
servire temporibus, quod ego quoque existimarem, te si ea, quae patiebare,
probare etiam arbitrarer; sed, cum intelligerem, quid sentires, te arbitrabar
videre, quid posses. Nunc alia ratio est: omnium rerum tuum iudicium est idque
liberum. Consul es designatus, optima aetate, summa eloquentia, maxima orbitate
rei publicae virorum talium: incumbe, per deos immortales! in eam curam et
cogitationem, quae tibi summam dignitatem et gloriam afferat; unus autem est,
hoc praesertim tempore, per tot annos re publica divexata, rei publicae bene
gerendae cursus ad gloriam. Haec amore magis impulsus scribenda ad te putavi,
quam quo te arbitrarer monitis et praeceptis egere; sciebam enim ex iisdem te
haec haurire fontibus, ex quibus ipse hauseram: quare modum faciam. Nunc tantum
significandum putavi, ut potius amorem tibi ostenderem meum, quam ostentarem
prudentiam. Interea, quae ad dignitatem tuam pertinere arbitrabor, studiose
diligenterque curabo.
IV. Scr. in Gallia Transalpina post V. Idus Decembres
a.u.c. 710. Gratissimae mihi tuae litterae fuerunt, quas ex Furnii sermone te scripsisse
animadverti. Ego autem praeteriti temporis excusationem affero, quod te
profectum audieram nec multo ante redisse scii, quam ex epistula tua cognovi;
nullum enim in te officium, ne minimum quidem, sine maxima culpa videor posse
praeterire, in quo tuendo habeo causas plurimas vel paternae necessitudinis vel
meae a pueritia observantiae vel tui erge me mutui amoris. Quare, mi Cicero,
quod mea tuaque patitur aetas, persuade tibi te unum esse, in quo ego colendo
patriam mihi constituerim sanctitatem. Omnia igitur tua consilia mihi non magis
prudentiae plena, quae summa est, videntur quam fidelitatis, quam ego ex mea
conscientia metior: quare, si aut aliter sentirem, certe admonitio tua me
reprimere, aut, si dubitarem, hortatio impellere posset, ut id sequerer, quod tu
optimum putares; nunc vero quid est, quod me in aliam partem trahere possit?
quaecumque in me bona sunt aut fortunae beneficio tributa aut meo labore parta,
etsi a te propter amorem carius sunt aestimata, tamen vel inimicissimi iudicio
tanta sunt, ut praeter bonam famam nihil desiderare videantur. Quare hoc unum
tibi persuade, quantum viribus eniti, consilio providere, auctoritate monere
potuero, hoc omne rei publicae semper futurum. Non est ignotus mihi sensus tuus:
neque, si facultas, optabilis mihi quidem, tui praesentis esset, umquam a tuis
consiliis discreparem, nec nunc committam, ut ullum meum factum reprehendere
iure possis. Sum in exspectatione omnium rerum, quid in Gallia citeriore, quid
in urbe mense Ianuario geratur, ut sciam. Interim maximam hic sollicitudinem
curamque sustineo, ne inter aliena vitia hae gentes nostra mala suam putent
occasionem. Quod si proinde, ut ipse mereor, mihi successerit, certe et tibi cui
maxime cupio, et omnibus viris bonis satisfaciam. Fac valeas meque mutuo
diligas.
V. Scr. Romae ante Non. Martias a.u.c. 711. Binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit
diligentiae tuae, intellexi enim te laborare, ut ad me mihi exspectatissimae
litterae perferrentur. Ex quibus cepi fructum duplicem mihique in comparatione
difficilem ad iudicandum, amoremne erga me tuum an animum in rem publicam pluris
aestimandum putarem. Est omnino patriae caritas meo quidem iudicio maxima, sed
amor voluntatisque coniunctio plus certe habet suavitatis. Itaque commemoratio
tua paternae necessitudinis benevolentiaeque eius, quam erga me a pueritia
contulisses, ceterarumque rerum, quae ad eam sententiam pertinebant,
incredibilem mihi laetitiam attulerat. Rursus declaratio animi tui, quem haberes
de re publica quemque habiturus esses, mihi erat iucundissima, eoque maior erat
haec laetitia, quod ad illa superiora accedebat. Itaque te non hortor solum, mi
Plance, sed plane etiam oro, quod feci iis litteris, quibus tu humanissime
respondisti, ut tota mente omnique animi impetu in rem publicam incumbas: nihil
est, quod tibi maiori fructui gloriaeque esse possit, nec quidquam ex omnibus
rebus humanis est praeclarius aut praestantius quam de re publica bene mereri.
Adhuc enim—patitur tua summa humanitas et sapientia me, quod sentiam, libere
dicere—fortuna suffragante videris res maximas consecutus, quod quamquam sine
virtute non potuisses, tamen ex maxima parte ea, quae es adeptus, fortunae
temporibusque tribuuntur: his temporibus difficillimis rei publicae quidquid
subveneris, id erit totum et proprium tuum. Incredibile est omnium civium
latronibus exceptis odium in Antonium, magna spes in te et in tuo exercitu,
magna exspectatio, cuius, per deos! gratiae gloriaeque cave tempus amittas. Sic
moneo ut filium, sic suadeo ut mihi, sic hortor ut et pro patria et amicissimum.
VI. Scr. Romae XIII. Kal. Apriles a.u.c. 711. Quae locutus est Furnius noster de animo tuo in rem publicam, ea gratissima
fuerunt senatui, populo Romano probatissima; quae autem recitatae litterae sunt
in senatu, nequaquam consentire cum Furnii oratione visae sunt; pacis enim
auctor eras, cum collega tuus, vir clarissimus, a foedissimis latronibus
obsideretur, qui aut positis armis pacem petere debent aut, si pugnantes eam
postulant, victoria pax, non pactione parienda est. Sed, de pace litterae vel
Lepidi vel tuae quam in partem acceptae sint, ex viro optimo, fratre tuo, et ex
C. Furnio poteris cognoscere. Me autem impulit tui caritas, ut, quamquam nec
tibi ipsi consilium deesset et fratris Furniique benevolentia fidelisque
prudentia tibi praesto esset futura, vellem tamen meae quoque auctoritatis pro
plurimis nostris necessitudinibus praeceptum ad te aliquod pervenire. Crede
igitur mihi, Plance, omnes, quos adhuc gradus dignitatis consecutus sis—es
autem adeptus amplissimos—, eos honorum vocabula habituros, non dignitatis
insignia, nisi te cum libertate populi Romani et cum senatus auctoritate
coniunxeris. Seiunge te, quaeso, aliquando ab iis, cum quibus te non tuum
iudicium, sed temporum vincla coniunxerunt. Complures in perturbatione rei
publicae consulares dicti, quorum nemo consularis habitus est nisi qui animo
exstitit in rem publicam consulari. Talem igitur te esse oportet, qui primum te
ab impiorum civium tui dissimillimorum societate seiungas, deinde te senatui
bonisque omnibus auctorem, principem, ducem praebeas, postremo ut pacem esse
iudices non in armis positis, sed in abiecto armorum et servitutis metu. Haec si
et ages et senties, tum eris non modo consul et consularis, sed magnus etiam
consul et consularis; sin aliter, tum in istis amplissimis nominibus honorum non
modo dignitas nulla erit, sed erit summa deformitas. Haec impulsus benevolentia
scripsi paullo severius, quae tu in experiendo ea ratione, quae te digna est,
vera esse cognosces. D. XIII. Kal. Apr.
VII. Scr. in Gallia Transalpina mense Martio a.u.c. 711. Plura tibi de meis consiliis scriberem rationemque omnium rerum redderem
verbosius, quo magis iudicares omnia me rei publicae praestitisse, quae et tua
exhortatione excepi et mea affirmatione tibi recepi—non minus enim a te
probari quam diligi semper volui, nec te magis in culpa defensorem mihi paravi,
quam praedicatorem meritorum meorum esse volui—; sed breviorem me duae res
faciunt: una, quod publicis litteris omnia sum persecutus, altera, quod M.
Varisidium, equitem Romanum, familiarem meum, ipsum ad te transire iussi, ex quo
omnia cognoscere posses. Non medius fidius mediocri dolore afficiebar, cum alii
occupare possessionem laudis viderentur, sed usque mihi temperavi, dum
perducerem eo rem, ut dignum aliquid et consulatu meo et vestra exspectatione
efficerem; quod spero, si me fortuna non fefellerit, me consecuturum, ut maximo
praesidio rei publicae nos fuisse et nunc sentiant homines et in posterum
memoria teneant. A te peto, ut dignitati meae suffrageris et, quarum rerum spe
ad laudem me vocasti, harum fructu in reliquum facias alacriorem. Non minus
posse te quam velle exploratum mihi est. Fac valeas meque mutuo diligas.
VIII. Scr. in Gallia Transalpina mense Martio a.u.c. 711. Si cui forte videor diutius et hominum exspectationem et spem rei publicae de
mea voluntate tenuisse suspensam, huic prius excusandum me esse arbitror quam de
insequenti officio quidquam ulli pollicendum; non enim praeteritam culpam videri
volo redemisse, sed optimae mentis cogitata iampridem maturo tempore enuntiare.
Non me praeteribat in tanta sollicitudine hominum et tam perturbato statu
civitatis fructuosissimam esse professionem bonae voluntatis, magnosque honores
ex ea re complures consecutos videbam; sed, cum in eum casum me fortuna
demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum
impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad
opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse
volui. Nam quis in ea fortuna, quae mea est, et ab ea vita, quam in me cognitam
hominibus arbitror, et cum ea spe, quam in manibus habeo, aut sordidum quidquam
pati aut perniciosum concupiscere potest? Sed aliquantum nobis temporis et magni
labores et multae impensae opus fuerunt, ut, quae rei publicae bonisque omnibus
polliceremur, exitu praestaremus neque ad auxilium patriae nudi cum bona
voluntate, sed cum facultatibus accederemus. Confirmandus erat exercitus nobis,
magnis saepe praemiis sollicitatus, ut ab re publica potius moderata quam ab uno
infinita speraret; confirmandae complures civitates, quae superiore anno
largitionibus concessionibusque praemiorum erant obligatae, ut et illa vana
putarent et eadem a melioribus auctoribus petenda existimarent; alliciendae
etiam voluntates reliquorum, qui finitimis provinciis exercitibusque praesunt,
ut potius cum pluribus societatem defendendae libertatis iniremus, quam cum
paucioribus funestam orbi terrarum victoriam partiremur. Muniendi vero nosmet
ipsi fuimus aucto exercitu auxiliisque multiplicatis, ut, cum praeferremus
sensus aperte, tum, etiam invitis quibusdam, sciri, quid defensuri essemus, non
esset periculosum. Ita numquam diffitebor multa me, ut ad effectum horum
consiliorum pervenirem, et simulasse invitum et dissimulasse cum dolore, quod,
praematura denuntiatio boni civis imparati quam periculosa esset, ex casu
collegae videbam. Quo nomine etiam C. Furnio legato, viro forti atque strenuo,
plura etiam verbo quam scriptura mandata dedimus, ut et tectius ad vos
perferrentur et nos essemus tutiores, quibusque rebus et communem salutem muniri
et nos armari conveniret praecepimus. Ex quo intelligi potest curam rei publicae
summae defendundae iampridem apud nos excubare. Nunc, cum deum benignitate ab
omni re sumus paratiores, non solum bene sperare de nobis homines, sed explorate
iudicare volumus: legiones habeo quinque sub signis et sua fide virtuteque rei
publicae coniunctissimas et nostra liberalitate nobis obsequentes, provinciam
omnium civitatium consensu paratissimam et summa contentione ad officia
certantem, equitatus auxiliorumque tantas copias, quantas hae gentes ad
defendendam suam salutem libertatemque conficere possunt; ipse ita sum animo
paratus vel provinciam tueri vel ire, quo res publica vocet, vel tradere
exercitum, auxilia provinciamque, ut vel omnem impetum belli in me convertere
non recusem, si modo meo casu aut confirmare patriae salutem aut periculum
possim morari. Haec si iam expeditis omnibus rebus tranquilloque statu civitatis
polliceor, in damno meae laudis rei publicae commodo laetabor; sin ad societatem
integerrimorum et maximorum periculorum accedam, consilia mea aequis iudicibus
ab obtrectatione invidorum defendenda commendo. Mihi quidem ipsi fructus
meritorum meorum in rei publicae incolumitate satis magnus est paratus; eos
vero, qui meam auctoritatem et multo magis vestram fidem secuti nec ulla spe
decipi nec ullo metu terreri potuerunt, ut commendatos vobis habeatis, petendum
videtur.
IX. Scr. in Gallia Narbonensi exeunte mense Aprili a.u.c.
711. Nihil me tibi temere aut te ceteris de me frustra recepisse laetor: certe hoc
maius habes testimonium amoris mei, quo maturius tibi quam ceteris consilia mea
volui esse nota. In dies vero meritorum meorum fieri accessiones pervidere te
spero, cogniturum magis recipio. Quod ad me attinet, mi Cicero—ita ab
imminentibus malis res publica me adiuvante liberetur!—sic honores praemiaque
vestra suspicio, conferenda certe cum immortalitate, ut sine iis nihil de meo
studio perseverantiaque sim remissurus: nisi in multitudine optimorum civium
impetus animi mei fuerit singularis et opera praecipua, nihil ad meam dignitatem
accedere volo suffragatione vestra. Concupisco autem nihil mihi—contra quod
ipse pugno—: et temporis et rei te moderatorem facile patior esse; nihil aut
sero aut exigue a patria civi tributum potest videri. Exercitum a. d. VI. Kal.
Maias Rhodanum traieci magnis itineribus. Vienna equites mille via breviore
praemisi. Ipse, si ab Lepido non impediar, celeritate satisfaciam; si autem
itineri meo se opposuerit, ad tempus consilium capiam. Copias adduco et numero
et genere et fidelitate firmissimas. Te, ut diligas me, si mutuo te facturum
scis, rogo. Vale.
X. Scr. Romae III. Kal. Apriles a.u.c. 711. Etsi satis ex Furnio nostro cognoram, quae tua voluntas, quod consilium de re
publica esset, tamen tuis litteris lectis liquidius de toto sensu tuo iudicavi.
Quamobrem, quamquam in uno proelio omnis fortuna rei publicae disceptatur—quod
quidem, cum haec legeres, iam decretum arbitrabar fore—, tamen ipsa fama, quae
de tua voluntate percrebruit, magnam es laudem consecutus; itaque si consulem
Roame habuissemus, declaratum esset ab senatu cum tuis magnis honoribus, quam
gratus esset conatus et apparatus tuus: cuius rei non modo non praeteriit
tempus, sed ne maturum quidem etiam nunc meo quidem iudicio fuit; is enim
denique honos mihi videri solet, qui non propter spem futuri beneficii, sed
propter magna merita claris viris defertur et datur. Quare, sit modo aliqua res
publica, in qua honos elucere possit, omnibus, mihi crede, amplissimis honoribus
abundabis; is autem, qui vere appellari potest honos, non invitamentum ad
tempus, sed perpetuae virtutis est praemium. Quamobrem, mi Plance, incumbe toto
pectore ad laudem: subveni patriae, opitulare collegae, omnium gentium consensum
et incredibilem conspirationem adiuva. Me tuorum consiliorum adiutorem,
dignitatis fautorem, omnibus in rebus tibi amicissimum fidelissimumque
cognosces; ad eas enim causas, quibus inter nos amore sumus, officiis, vetustate
coniuncti, patriae caritas accessit, eaque effecit, ut tuam vitam anteferrem
meae. III. K. Apr.
XI. Scr. in Allobrogibus VI. Idus Maias a.u.c. 711. Immortales ago tibi gratias agamque, dum vivam; nam relaturum me affirmare
non possum; tantis enim tuis officiis non videor mihi respondere posse, nisi
forte, ut tu gravissime disertissimeque scripsisti, ita sensurus es, ut me
referre gratiam putes, cum memoria tenebo. Si de filii tui dignitate esset
actum, amabilius certe nihil facere potuisses. Primae tuae sententiae infinitis
cum muneribus, posteriores ad tempus arbitriumque amicorum meorum compositae,
oratio assidua et perpetua de me, iurgia cum obtrectatoribus propter me
notissima mihi sunt: non mediocris adhibenda mihi est cura, ut rei publicae me
civem dignum tuis laudibus praestem, in amicitia tua memorem atque gratum. Quod
reliquum est, tuum munus tuere et me, si, quem esse voluisti, eum exitu rebusque
cognoscis, defende ac suscipe. Cum Rhodanum copias traiecissem fratremque cum
tribus milibus equitum praemisissem, ipse iter ad Mutinam dirigerem, in itinere
de proelio facto Brutoque et Mutina obsidione liberatis audivi: animadverti
nullum alium receptum Antonium reliquiasque, quae cum eo essent, habere nisi in
has partes, duasque ei spes esse propositas, unam Lepidi ipsius, alteram
exercitus. Quod quaedam pars exercitus non minus furiosa est quam qui cum
Antonio fuerunt, equitatum revocavi; ipse in Allobrogibus constiti, ut proinde
ad omnia paratus essem ac res me moneret. Si nudus huc se Antonius conferet,
facile mihi videor per me sustinere posse remque publicam ex vestra sententia
administrare, quamvis ab exercitu Lepidi recipiatur; si vero copiarum aliquid
secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum
reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen, ne quid detrimenti fiat,
dabitur opera a me, idque me praestaturum spero, dum istinc copiae traiiciantur
coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant. Hoc tibi spondeo, mi Cicero,
neque animum nec diligentiam mihi defuturam. Cupio mehercules nullam residuam
sollicitudinem esse; sed, si fuerit, nec animo nec benevolentiae nec patientiae
cuiusquam pro vobis cedam. Do quidem ego operam, ut etiam Lepidum ad huius rei
societatem incitem, omniaque ei obsequia polliceor, si modo rem publicam
respicere volet; utor in hac re adiutoribus interpretibusque fratre meo et
Laterense et Furnio nostro; non me impedient privatae offensiones, quo minus pro
rei publicae salute etiam cum inimicissimo consentiam: quod si nihil profecero,
nihilo minus maximo sum animo et maiore fortasse cum mea gloria vobis
satisfaciam. Fac valeas meque mutuo diligas.
XII. Scr. Romae a. d. III. Idus Apriles a.u.c. 711. Etsi rei publicae causa maxime gaudere debeo tantum ei te praesidii, tantum
opis attulisse extremis paene temporibus, tamen ita te victorem complectar re
publica recuperata, ut magnam partem mihi laetitiae tua dignitas affert, quam et
esse iam et futuram amplissimam intelligo; cave enim putes ullas umquam litteras
gratiores quam tuas in senatu esse recitatas, idque contigit cum meritorum
tuorum in rem publicam eximia quadam magnitudine, tum verborum sententiarumque
gravitate. Quod mihi quidem minime novum, qui et te nossem et tuarum litterarum
ad me missarum promissa meminissem et haberem a Furnio nostro tua penitus
consilia cognita, sed senatui maiora visa sunt, quam erant exspectata, non quo
umquam de tua voluntate dubitasset, sed nec, quantum facere posses, nec, quoad
progredi velles, exploratum satis habebat. Itaque, cum a. d. VII. Idus Apriles
mane mihi tuas litteras M. Varisidius reddidisset easque legissem, incredibili
gaudio sum elatus, cumque magna multitudo optimorum virorum et civium me de domo
deduceret, feci continuo omnes participes meae voluptatis. Interim ad me venit
Munatius noster, ut consuerat: at ego ei litteras tuas, nihildum enim sciebat;
nam ad me primum Varisidius, idque sibi a te mandatum esse dicebat. Paullo post
idem mihi Munatius eas litteras legendas dedit, quas ipsi miseras, et eas, quas
publice. Placuit nobis, ut statim ad M. Cornutum praetorem urbanum litteras
deferremus, qui, quod consules aberant, consulare munus sustinebat more maiorum:
senatus est continuo convocatus frequensque convenit propter famam atque
exspectationem tuarum litterarum. Recitatis litteris oblata religio Cornuto est
pullariorum admonitu, non satis diligenter eum auspiciis operam dedisse, idque a
nostro collegio comprobatum est; itaque res dilata est in posterum. Eo autem die
magna mihi pro tua dignitate contentio cum Servilio, qui cum gratia effecisset,
ut sua sententia prima pronuntiaretur, frequens eum senatus reliquit et in alia
omnia discessit, meaeque sententiae, quae secunda pronuntiata erat, cum
frequenter assentiretur senatus, rogatu Servilii P. Titius intercessit: res in
posterum dilata. Venit paratus Servilius, Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res
agebatur. Hunc quemadmodum fregerim quantaque contentione Titium intercessorum
abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere; unum hoc ex meis: senatus
gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit, quam tum fuit, nec
vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas; mirabiliter enim populus Romanus
universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem publicam
conspiravit. Perge igitur, ut agis, nomenque tuum commenda immortalitati, atque
haec omnia, quae habent speciem gloriae collectam inanissimis splendoris
insignibus, contemne, brevia, fugacia, caduca existima. Verum decus in virtute
positum est, quae maxime illustratur magnis in rem publicam meritis: eam
facultatem habes maximam; quam quoniam complexus es, tene: perfice, ut ne minus
res publica tibi quam tu rei publicae debeas. Me tuae dignitatis non modo
fautorem, sed etiam amplificatorem cognosces: id cum rei publicae, quae mihi
vita est mea carior, tum nostrae necessitudini debere me iudico. Atque in his
curis, quas contuli ad dignitatem tuam, cepi magnam voluptatem, quod bene
cognitam mihi T. Munatii prudentiam et fidem magis etiam perspexi in eius
incredibili erga te benevolentia et diligentia. III. Idus Apr.
XIII. Scr. Romae mense Maio (ante Id.) a.u.c. 711. Ut primum mihi potestas data est augendae dignitatis tuae, nihil praetermisi
in te ornando, quod positum esset aut in praemio virtutis aut in honore
verborum: id ex ipso senatus consulto poteris cognoscere; ita enim est
perscriptum, ut a me de scripto dicta sententia est, quam senatus frequens
secutus est summo studio magnoque consensu. Ego quamquam ex tuis litteris, quas
mihi misisti, perspexeram te magis iudicio bonorum quam insignibus gloriae
delectari, tamen considerandum nobis existimavi, etiamsi tu nihil postulares,
quantum tibi a re publica deberetur. Tu contexes extrema cum primis: qui enim
Antonium oppresserit, is bellum confecerit; itaque Homerus non Aiacem nec
Achillem, sed Ulixem appellavit ptolipÒryion.
XIV. Scr. Romae III. Nonas Maias a.u.c. 711. O gratam famam biduo ante victoriam de subsidio tuo, de studio, de
celeritate, de copiis! Atqui etiam hostibus fusis spes omnis est in te; fugisse
enim ex proelio Mutinensi dicuntur notissimi latronum duces; est autem non minus
gratum extrema delere quam prima depellere. Equidem exspectabam iam tuas
litteras, idque cum multis, sperabamque etiam Lepidum rei publicae temporibus
admonitum tecum et reip.[ublicae] esse facturum. In illam igitur curam incumbe,
mi Plance, ut ne quae scintilla taeterrimi belli relinquatur; quod si erit
factum, et rem publicam divino beneficio affeceris et ipse aeternam gloriam
consequere. D. III. Non Mai.
XV. Scr. in Allobrogibus mense Maio (pr. aut III. Id.)
a.u.c. 711. His litteris scriptis, quae postea accidissent, scire te ad rem publicam
putavi pertinere. Sedulitas mea, ut spero, et mihi et rei publicae tulit
fructum: namque assiduis internuntiis cum Lepido egi, ut omissa omni contentione
reconcilataque voluntate nostra communi consilio rei publicae succurreret, se,
liberos urbemque pluris quam unum perditum abiectumque latronem putaret
obsequioque meo, si ita faceret, ad omnes res abuteretur. Profeci: itaque per
Laterensem internuntium fidem mihi dedit se Antonium, si prohibere provincia sua
non potuisset, bello persecuturum, me, ut venirem copiasque coniungerem,
rogavit, eoque magis, quod et Antonius ab equitatu firmus esse dicebatur et
Lepidus ne mediocrem quidem equitatum habebat; nam etiam ex paucitate eius non
multis ante diebus decem, qui optimi fuerant, ad me transierunt. Quibus rebus
ego cognitis cunctatus non sum: in cursu bonorum consiliorum Lepidum adiuvandum
putavi. Adventus meus quid profecturus esset, vidi, vel quod equitatu meo
persequi Antonium atque opprimere equitatum eius possem, vel quod exercitus
Lepidi eam partem, quae corrupta est et ab re publica alienata, et corrigere et
coercere praesentia mei exercitus possem. Itaque in Isara, flumine maximo, quod
in finibus est Allobrogum, ponte uno die facto exercitum a. d. IIII. Idus Maias
traduxi. Cum vero mihi nuntiatum esset L. Antonium praemissum cum equitibus et
cohortibus ad Forum Iulii venisse, fratrem cum equitum quattuor milibus, ut
occurreret ei, misi a. d. V. Idus Maias; ipse maximis itineribus cum quattuor
legionibus expeditis et reliquo equitatu subsequar. Si nos mediocris modo
fortuna rei publicae adiuverit, et audaciae perditorum et nostrae sollicitudinis
hic finem reperiemus; quod si latro praecognito nostro adventu rursus in Italiam
se recipere coeperit, Bruti erit officium occurrere ei, cui scio nec consilium
nec animum defuturum; ego tamen, si id acciderit, fratrem cum equitatu mittam,
qui sequatur, ut Italiam a vastatione defendat. Fac valeas meque mutuo diligas.
XVI. Scr. Romae mense Iunio (circ. Nonas) a.u.c. 711. Nihil post hominum memoriam gloriosius, nihil gratius, ne tempore quidem ipso
opportunius accidere vidi quam tuas, Plance, litteras; redditae sunt enim
frequenti senatu Cornuto, cum is frigidas sane et inconstantes recitasset
litteras Lepidi; sub eas statim recitatae sunt tuae, non sine magnis quidem
clamoribus; cum rebus enim ipsis essent et studiis beneficiisque in rem publicam
gratissimae, tum erant gravissimis verbis ac sententiis. Flagitare senatus
institit Cornutum, ut referret statim de tuis litteris; ille se considerare
velle. Cum ei magnum convicium fieret cuncto a senatu, quinque tribuni plebi
rettulerunt. Servilius rogatus rem distulit; ego eam sententiam dixi, cui sunt
assensi omnes ad unum: ea quae fuerit, ex senatus consulto cognosces. Tu.
quamquam consilio non eges vel abundas potius, tamen hoc animo esse debes, ut
nihil huc reiicias neve in rebus tam subitis tamque angustis a senatu consilium
petendum putes, ipse tibi sis senatus, quocumque te ratio rei publicae ducet,
sequare, cures, ut ante factum aliquid a te egregium audiamus, quam futurum
putarimus. Illud tibi promitto, quidquid erit a te factum, id senatum non modo
ut fideliter, sed etiam ut sapienter factum comprobaturum.
XVII. Scr. in Allobrogibus mense Maio (post Idus) a.u.c.
711. Antonius Id. Maiis ad Forum Iulii cum primis copiis venit; Ventidius bidui
spatio abest ab eo; Lepidus ad Forum Voconii castra habet, qui locus a Foro
Iulii quattuor et viginti milia passuum abest, ibique me exspectare constituit,
quemadmodum ipse mihi scripsit. Quod si omnia mihi integra et ipse et fortuna
servarit, recipio vobis celeriter me negotium ex sententia confecturum. Fratrem
meum assiduis laboribus concursationibusque confectum graviter se habuisse antea
tibi scripsi; sed tamen, cum primum posse ingredi coepit, non magis sibi quam
rei publicae se convaluisse existimans ad omnia pericula princeps esse non
recusabat; sed ego eum non solum hortatus sum, verum etiam coegi isto
proficisci, quod et illa valetudine magis conficere se quam me iuvare posset in
castris, et quod acerbissimo interitu consulum rem publicam nudatam tali cive
praetore in urbanis officiis indigere existimabam; quod si qui vestrum non
probabit, mihi prudentiam in consilio defuisse sciat, non illi erga patriam
fidelitatem. Lepidus tandem, quod ego desiderabam, fecit, ut Apellam ad me
mitteret, quo obside fidei illius et societatis in re publica administranda
uterer. Studium mihi suum L. Gellius de tribus fratribus +Segaviano+ probavit,
quo ego interprete novissime ad Lepidum sum usus; amicum eum rei publicae
cognosse videor, libenterque ei sum testimonio et omnibus ero, qui bene
merentur. Fac valeas meque mutuo diligas dignitatemque meam, si mereor, tuearis,
sicut adhuc singulari cum benevolentia fecisti.
XVIII. Scr. in castris XII. Kal. Iunias a.u.c. 711. Quid in animo habuerim, cum Laevus Nervaque discesserunt a me, et ex
litteris, quas eis dedi, et ex ipsis cognoscere potuisti, qui omnibus rebus
consiliisque meis interfuerunt. Accidit mihi, quod homini prudenti et cupido
satisfaciendi rei publicae bonisque omnibus accidere solet, ut consilium
sequerer periculosum magis, dum me probarem, quam tutum, quod habere posset
obtrectationem. Itaque post discessum legatorum, cum binis continuis litteris et
Lepidus me, ut venirem, rogaret, et Laterensis multo etiam magis prope implorans
obtestaretur non ullam rem aliam extimescens quam eandem, quae mihi quoque facit
timorem, varietatem atque infidelitatem exercitus eius, non dubitandum putavi,
quin succurrerem meque communi periculo offerrem; sciebam enim, etsi cautius
illud erat consilium, exspectare me ad Isaram, dum Brutus traiiceret exercitum,
et cum collega consentiente, sicut milites faciunt, hostibus obviam ire, tamen,
si quid Lepidus bene sentiens detrimenti cepisset, hoc omne assignatum iri aut
pertinaciae meae aut timori videbam, si aut hominem offensum mihi, coniunctum
cum re publica non sublevassem aut ipse a certamine belli tam necessarii me
removissem. Itaque potius periclitari volui, si possem mea praesentia et Lepidum
tueri et exercitum facere meliorem, quam nimis cautus videri; sollicitiorem
certe hominem, non suis contractis, neminem puto fuisse; nam, quae res nullam
habebat dubitationem, si exercitus Lepidi abesset, ea nunc magnam affert
sollicitudinem magnumque habet casum; mihi enim si contigisset, ut prior
occurrerem Antonio, non mehercules horam constitisset: tantum ego et mihi
confido et sic perculsas illius copias Ventidiique mulionis castra despicio; sed
non possum non exhorrescere, si quid intra cutem subest vulneris, quod prius
nocere potest, quam sciri curarique possit. Sed certe, nisi uno loco me tenerem,
magnum periculum ipse Lepidus, magnum ea pars exercitus adiret, quae bene de re
publica sentit; magnam etiam perditi hostes accessionem sibi fecissent, si quas
copias a Lepido abstraxissent: quae si adventus meus represserit, agam gratias
fortunae constantiaeque meae, quae ad hanc experientiam me excitavit. Itaque a.
d. XII. Kalend. Iun. ab Isara castra movi; pontem tamen, quem in Isara feceram,
castellis duobus ad capita positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut
venienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus. Ipse, ut
spero, diebus octo, quibus has litteras dabam, cum Lepidi copiis me coniungam.
XIX. Scr. Romae exeunte mense Maio a.u.c. 711. Quamquam gratiarum actionem a te non desiderabam, cum te re ipsa atque animo
scirem esse gratissimum, tamen—fatendum est enim—fuit ea mihi periucunda;
sic enim vidi, quasi ea, quae oculis cernuntur, me a te amari. Dices: "quid
antea?" Semper equidem, sed numquam illustrius. Litterae tuae mirabiliter
gratae fuerunt senatui—cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae,
fortissimi animi summique consilii, tum etiam gravitate sententiarum atque
verborum. Sed, mi Plance, incumbe, ut belli extrema perficias: in hoc erit summa
et gratia et gloria. Cupio omnia rei publicae causa; sed mehercules in ea
conservanda iam defetigatus non multo plus patriae faveo quam tuae gloriae,
cuius maximam facultatem tibi di immortales, ut spero, dederunt, quam
complectere, obsecro; qui enim Antonium oppresserit, is hoc bellum taeterrimum
periculosissimumque confecerit.
XX. Scr. Romae IV. Kal. Iunias a.u.c. 711. Ita erant omnia, quae istim afferebantur, incerta, ut, quid ad te scriberem,
non occurreret; modo enim, quae vellemus, de Lepido, modo contra nuntiabantur;
de te tamen fama constans, nec decipi posse nec vinci, quorum alterius fortuna
partem habet quandam, alterum proprium est prudentiae tuae. Sed accepi litteras
a collega tuo, datas Idibus Maiis, in quibus erat te ad se scripsisse a Lepido
non recipi Antonium: quod erit certius, si tu ad nos idem scripseris; sed minus
audes fortasse propter inanem laetitiam litterarum superiorum. Verum, ut errare,
mi Plance, potuisti—quis enim id effugerit?—, sic decipi te non potuisse
quis non videt? nunc vero etiam erroris causa sublata est; culpa enim illa
"bis ad eundem" vulgari reprehensa proverbio est. Sin, ut scripsisti
ad collegam, ita se res habet, omni cura liberati sumus, nec tamen erimus prius,
quam ita esse tu nos feceris certiores. Mea quidem, ut ad te saepius scripsi,
haec sententia est: qui reliquias huius belli oppresserit, eum totius belli
confectorem fore; quem te et opto esse et confido futurum. Studia mea erga te,
quibus certe nulla esse maiora potuerunt, tibi tam grata esse, quam ego putavi
fore, minime miror vehementerque laetor: quae quidem tu, si recte istic erit,
maiora et graviora cognosces. IIII. Kalendas Iunias.
XXI. Scr. in castris ad Isaram biduo post ep. XV. Puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate
penderent. Omnia feci, qua re Lepido coniuncto ad rem publicam defendundam
minore sollicitudine vestra perditis resisterem: omnia ei et petenti recepi et
ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse
usurum communique consilio bellum administraturum; credidi chirographis eius,
affirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconcilaremque me
Lepido fidemque haberem orabat. Non licuit diutius bene de eo sperare: illud
certe cavi et cavebo, ne mea credulitate rei publicae summa fallatur. Cum Isaram
flumen uno die ponte effecto exercitum traduxissem pro magnitudine rei
celeritatem adhibens, quod petierat per litteras ipse, ut maturarem venire,
praesto mihi fuit stator eius cum litteris, quibus, ne venirem, denuntiabat; se
posse per se conficere negotium; interea ad Isaram exspectarem. Indicabo
temerarium meum consilium tibi: nihilo minus ire decreram existimans eum socium
gloriae vitare; putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quidquam
et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere
celeriter possem. Ego non malus homo hoc suspicabar: at Laterensis, vir
sanctissimus, suo chirographo mittit mihi litteras in iisque desperans de se, de
exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum [in quibus] aperte denuntiat,
videam, ne fallar; suam fidem solutam esse; rei publicae ne desim. Exemplar eius
chirographi Titio misi: ipsa chirographa omnia, et quibus credidi, et ea, quibus
fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis
interfuit rebus. Accessit eo, ut milites eius, cum Lepidus concionaretur,
improbi per se, corrupti etiam per eos, qui praesunt, Canidios Rufrenosque et
ceteros, quos, cum opus erit, scietis, conclamarent, viri boni, pacem se velle
neque esse cum ullis pugnaturos duobus iam consulibus singularibus amissis, tot
civibus pro patria occisis, hostibus denique omnibus iudicatis bonisque
publicatis; neque hoc aut vindicarat Lepidus aut sanarat. Huc me venire et
duobus exercitibus coniunctis obiicere exercitum fidelissimum, auxilia maxima,
principes Galliae, provinciam cunctam summae dementiae et temeritatis esse vidi,
mihique, si ita oppressus essem remque publicam mecum prodidissem, mortuo non
modo honorem, sed misericordiam quoque defuturam: itaque rediturus sum nec tanta
munera perditis hominibus dari posse sinam. Exercitum locis habeam opportunis,
provinciam tuear, etiamsi ille exercitus descierit, omniaque integra servem,
dabo operam, quoad exercitus huc summittatis parique felicitate rem publicam hic
vindicetis; nec depugnare, si occasio tulerit, nec obsideri, si necesse fuerit,
nec mori, si casus inciderit, pro vobis paratior fuit quisquam. Quare hortor te,
mi Cicero, exercitum huc traiiciendum quam primum cures et matures, priusquam
hostes magis corroborentur et nostri perturbentur: in quo si celeritas erit
adhibita, res publica in possessione victoriae deletis sceleratis permanebit.
Fac valeas meque diligas.
XXII. Scr. Romae mense Iunio (post Id.) a.u.c. 711. In te et in collega omnis spes est dis approbantibus. Concordia vestra, quae
senatui declarata litteris vestris est, mirifice et senatus et cuncta civitas
delectata est. Quod ad me scripseras de re agraria, si consultus senatus esset,
ut quisque honorificentissimam de te sententiam dixisset, eam secutus esset; qui
certe ego fuissem; sed, propter tarditatem sententiarum moramque rerum cum ea,
quae consulebantur, ad exitum non pervenirent, commodissimum mihi Plancoque
fratri visum est uti eo senatus consulto, quod ne nostro arbitratu componeretur,
quis fuerit impedimento, arbitror te ex Planci litteris cognovisse. Sed, sive in
senatus consulto sive in ceteris rebus desideras aliquid, sic tibi persuade,
tantam esse apud omnes bonos tui caritatem, ut nullum genus amplissimae
dignitatis excogitari possit, quod tibi non paratum sit. Litteras tuas
vehementer exspecto, et quidem tales, quales maxime opto. Vale.
XXIII. Scr. Cularone in finibus Allobrogum VIII. Idus
Iun. a.u.c. 711. Numquam mehercules, mi Cicero, me poenitebit maxima pericula pro patria
subire, dum, si quid acciderit mihi, a reprehensione temeritatis absim.
Confiterer imprudentia me lapsum, si umquam Lepido ex animo credidissem;
credulitas enim error est magis quam culpa, et quidem in optimi cuiusque mentem
facillime irrepit; sed ego non hoc vitio paene sum deceptus, Lepidum enim
pulchre noram. Quid ergo est? pudor me, qui in bello maxime est periculosus,
hunc casum coegit subire; nam, nisi uno loco essem, verebar, ne cui
obtrectatorum viderer et nimium pertinaciter Lepido offensus et mea patientia
etiam alere bellum. Itaque copias prope in conspectum Lepidi Antoniique adduxi
quadragintaque milium passuum spatio relicto consedi eo consilio, ut vel
celeriter accedere vel salutariter recipere me possem. Adiunxi haec in loco
eligendo, flumen oppositum ut haberem, in quo mora transitus esset, Vocontii sub
manu ut essent, per quorum loca fideliter mihi pateret iter. Lepidus desperato
adventu meo, quem non mediocriter captabat, se cum Antonio coniunxit a. d. IIII.
Kal. Iunias, eodemque die ad me castra moverunt; viginti milia passuum cum
abessent, res mihi nuntiata est. Dedi operam deum benignitate, ut et celeriter
me reciperem et hic discessus nihil fugare simile haberet: non miles ullus, non
eques, non quidquam impedimentorum amitteretur aut ab illis ferventibus
latronibus interciperetur. Itaque pridie Nonas Iunias omnes copias Isaram
traieci pontesque, quos feceram, interrupi, ut et spatium colligendi se homines
haberent et ego me interea cum collega coniungerem, quem triduo, cum has dabam
litteras, exspectabam. Laterensis nostri et fidem et animum singularem in rem
publicam semper fatebor; sed certe nimia eius indulgentia in Lepidum ad haec
pericula perspicienda fecit eum minus sagacem; qui quidem cum in fraudem se
deductum videret, manus, quas iustius in Lepidi perniciem armasset, sibi afferre
conatus est, in quo casu tamen interpellatus et adhuc vivit et dicitur victurus,
sed tamen de hoc parum mihi certum est. Magno cum dolore parricidarum elapsus
sum iis; veniebant enim eodem furore in me, quo in patriam, incitati, iracundias
autem harum rerum recentes habebant: quod Lepidum castigare non destiteram, ut
exstingueret bellum, quod colloquia facta improbabam, quod legatos fide Lepidi
missos ad me in conspectum venire vetueram, quod C. Catium Vestinum, tribunum
mill., missum ab Antonio ad eum cum litteris exceperam: in quo hanc capio
voluptatem, quod certe, quo magis me petiverunt, tanto maiorem iis frustratio
dolorem attulit. Tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter
nervoseque nos, qui stamus in acie, subornes. Veniat Caesar cum copiis, quas
habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur; cuius
ipsius magnum periculum agitur: quidquid aliquando futurum fuit in castris
perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit; pro urbis vero salute cur non
omnibus facultatibus, quas habemus, utamur? Quod si vos istic non defueritis,
profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei publicae satisfaciam. Te
quidem, mi Cicero, in dies mehercules habeo cariorem sollicitudinesque meas
quotidie magis tua merita exacuunt, ne quid aut ex amore aut ex iudicio tuo
perdam. Opto, ut mihi liceat iam praesenti pietate meorum officiorum tua
beneficia tibi facere iucundiora. VIII. Idus Iun. Cularone, ex finibus
Allobrogum.
XXIV. Scr. in castris V. Kal. Sextiles a.u.c. 711. Facere non possum, quin in singulas res meritaque tua tibi gratias agam, sed
mehercules facio cum pudore; neque enim tanta necessitudo, quantam tu mihi tecum
esse voluisti, desiderare videtur gratiarum actionem, neque ego libenter pro
maximis tuis beneficiis tam vili munere defungor orationis, et malo praesens
observantia, indulgentia, assiduitate memorem me tibi probare. Quod si mihi vita
contigerit, omnes gratas amicitias atque eitiam pias propinquitates [in tua
observantia, indulgentia, assiduitate] vincam; amor enim tuus ac iudicium de me
utrum mihi plus dignitatis in perpetuum an voluptatis quotidie sit allaturus,
non facile dixerim. De militum commodis fuit tibi curae; quos ego non potentiae
meae causa—nihil enim me non salutariter cogitare scis—ornari volui a
senatu, se dprimum, quod ita meritos iudicabam, deinde, quod ad omnes casus
coniunctiores rei publicae esse volebam, novissime, ut ab omni omnium
sollicitatione aversos eos tales vobis praestare possem, quales adhuc fuerunt.
Nos adhuc hic omnia integra sustinuimus: quod consilium nostrum, etsi, quanta
sit aviditas hominum non sine causa talis victoriae, scio, tamen vobis probari
spero; non enim, si quid in his exercitibus sit offensum, magna subsidia res
publica habet expedita, quibus subito impetu ac latrocinio parricidarum
resistat. Copias vero nostras notas tibi esse arbitror: in castris meis legiones
sunt veteranae tres, tironum, vel luculentissima ex omnibus, una; in castris
Bruti una veterana legio, altera bima, octo tironum. Ita universus exercitus
numero amplissimus est, firmitate exiguus; quantum autem in acie tironi sit
committendum, nimium saepe expertum habemus. Ad hoc robur nostrorum exercituum
sive Africanus exercitus, qui est veteranus, sive Caesaris accessisset, aequo
animo summam rem publicam in discrimen deduceremus; aliquanto autem propius esse
quod Caesarem videbamus, nihil destiti eum litteris hortari, neque ille
intermisit affirmare se sine mora venire, cum interim aversum illum ab hac
cogitatione ad alia consilia video se contulisse. Ego tamen ad eum Furnium
nostrum cum mandatis litterisque misi, si quid forte proficere posset. Scis tu,
mi Cicero, quod ad Caesaris amorem attinet, societatem mihi esse tecum, vel quod
in familiaritate Caesaris vivo illo iam tueri eum et diligere fuit mihi necesse,
vel quod ipse, quoad ego nosse potui, moderatissimi atque humanissimi fuit
sensus, vel quod ex tam insigni amicitia mea atque Caesaris hunc filii loco et
illius et vestro iudicio substitutum non proinde habere turpe mihi videtur.
Sed—quidquid tibi scribo, dolenter mehercule magis quam inimice facio—quod
vivit Antonius hodie, quod Lepidus una est, quod exercitus habent non
contemnendos, quod sperant, quod audent, omne Caesari acceptum referre possunt.
Neque ego superiora repetam; sed, ex eo tempore, quo ipse mihi professus est se
venire, si venire voluisset, aut oppressum iam bellum esset aut in adversissimam
illis Hispaniam cum detrimento eorum maximo extrusum. Quae mens eum, aut quorum
consilia, a tanta gloria, sibi vero etiam necessaria ac salutari, avocarit et ad
cogitationem consulatus bimestris summo cum terrore hominum et insulsa cum
efflagitatione transtulerit, exputare non possum. Multum in hac re mihi videntur
necessarii eius et rei publicae et ipsius causa proficere posse, plurimum, ut
puto, tu quoque, cuius ille tanta merita habet, quanta nemo praeter me; numquam
enim obliviscar maxima ac plurima me tibi debere. De his rebus ut exigeret cum
eo, Furnio mandavi: quod si, quantam debeo, habuero apud eum auctoritatem,
plurimum ipsum iuvero. Nos interea duriore condicione bellum sustinemus, quod
neque expeditissimam dimicationem putamus neque tamen refugiendo commissuri
sumus, ut maius detrimentum res publica accipere possit. Quod si aut Caesar se
respexerit aut Africanae legiones celeriter venerint, securos vos ab hac parte
reddemus. Tu, ut instituisti, me diligas rogo propieque tuum esse tibi
persuadeas. V. Kal. Sext. ex castris.
XXV. Scr. Romae mense Maio (ante Id.) a.u.c. 711. Si interest, id quod homines arbitrantur, rei publicae te, ut instituisti
atque fecisti, navare operam rebusque maximis, quae ad exstinguendas reliquias
belli pertinent, interesse, nihil videris melius neque laudabilius neque
honestius facere posse istamque operam tuam, navitatem, animum in rem publicam
celeritati praeturae anteponenda censeo; nolo enim te ignorare, quantam laudem
consecutus sis, mihi crede, proximam Planco, idque ipsius Planci testimonio,
praeterea fama sententiaque omnium. Quamobrem si quid operis tibi etiam nunc
restat, id maximo opere censeo persequendum; quid enim honestius aut quid
honesto anteponendum? sin autem satisfactum rei publicae putas, celeriter ad
comitia, quoniam mature futura sunt, veniendum censeo, dum modo ne quid haec
ambitiosa festinatio imminuat eius gloriae, quam consecuti sumus. Multi
clarissimi viri, cum rei publicae darent operam, annum petitionis suae non
obierunt; quod eo facilius nobis est, quod non est annus hic tibi destinatus,
ut, si aedilis fuisses, post biennium tuus annus esset: nunc nihil
praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum; videbam
autem Planco consule, etsi etiam sine eo rationes expeditas haberes, tamen
splendiorem petitionem tuam, si modo ista ex sententia confecta essent. Omnino
plura me scribere, cum tuum tantum consilium iudiciumque sit, non ita necesse
arbitrabar; sed tamen sententiam meam tibi ignotam esse nolebam, cuius est haec
summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione, maioremque fructum
ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae. Haec eadem locutus
sum domi meae adhibito Quinto, fratre meo, et Caecina et Calvisio,
studiosissimis tui, cum Dardanus, libertus tuus, interesset: omnibus probari
videbatur oratio mea; sed tu optime iudicabis.
XXVI. Scr. Romae mense Iunio (post Id.) a.u.c. 711. Lectis tuis litteris, quibus declarabas aut omittendos Narbonenses aut cum
periculo dimicandum, illud magis timui; quod vitatum non moleste fero. Quod de
Planci et Bruti concordia scribis, in eo vel maximam spem pono victoriae. De
Gallorum studio nos aliquando cognoscemus, ut scribis, cuius id opera maxime
excitatum sit; sed iam, mihi crede, cognovimus. Itaque iucudissimis tuis
litteris stomachatus sum in extremo; scribis enim, si in Sextilem comitia, cito
te, sin iam confecta, citius, ne diutius cum periculo fatuus sis. O mi Furni,
quam tu tuam causam non nosti, qui alienas tam facile discas! Tu nunc candidatum
te putas et id cogitas, ut aut ad comitia curras aut, si iam confecta, domi tuae
sis, ne cum maximo periculo, ut scribis, stultissimus sis? Non arbitror te ita
sentire; omnes enim tuos ad laudem impetus novi: quod si, ut scribis, ita
sentis, non magis te quam de te iudicium reprehendo meum. Te adipiscendi
magistratus levissimi et divulgatissimi, si ita adipiscare, ut plerique,
praepropera festinatio abducet a tantis laudibus, quibus te omnes in caelum iure
et vere ferunt? Scilicet ad agitur, utrum hac petitione an proxima praetor fias,
non ut ita de re publica mereare, omni honore ut dignissimus iudicere. Utrum
nescis, quam alte ascenderis, an pro nihilo id putas? si nescis, tibi ignosco,
nos in culpa sumus; sin intelligis, ulla tibi est praetura vel officio, quod
pauci, vel gloria, quam omnes sequuntur, dulcior? Hac de re et ego et Calvisius,
homo magni iudicii tuique amantissimus, te accusamus quotidie. Comitia tamen,
quoniam ex iis pendes, quantum facere possumus, quod multis de causis rei
publicae arbitramur conducere, in Ianuarium mensem protrudimus. Vince igitur et
vale.
XXVII. Scr. Romae mense Martio (post XIII. K. Apr.)
a.u.c. 711. Quod mihi pro summa mea erga te benevolentia magnae curae est, ut quam
amplissima dignitate sis, moleste tuli te senatui gratias non egisse, cum esses
ab eo ordine ornatus summis honoribus. Pacis inter cives conciliandae te cupidum
esse laetor: eam si a servitute seiunges, consules et rei publicae et dignitati
tuae; sin ista pax perditum hominem in possessionem impotentissimi dominatus
restitutura est, hoc animo scito omnes esse sanos, ut mortem servituti
anteponant. Itaque sapientius meo quidem iiudicio facies, si te in istam
pacificationem non interpones, quae neque senatui neque populo nec cuiquam bono
probatur. Sed haec audies ex aliis aut certior fies litteris: tu pro tua
prudentia, quid optimum factu sit, videbis.
XXVIII. Scr. Romae mense Februario a.u.c 711. Quam vellem ad illas pulcherrimas epulas me Idibus Martiis invitasses!
reliquiarum nihil haberemus: at nunc cum iis tantum negotii est, ut vestrum
illud divinum in rem publicam beneficium nonnullam habeat querelam. Quod vero a
te, viro optimo, seductus est tuoque beneficio adhuc vivit haec pestis,
interdum, quod mihi vix fas est, tibi subirascor; mihi enim negotii plus
reliquisti uni quam praeter me omnibus; ut enim primum post Antonii foedissimum
discessum senatus haberi libere potuit, ad illum animum meum reverti pristinum,
quem tu cum civi acerrimo, patre tuo, in ore et amore semper habuisti; nam, cum
senatum a. d. XIII. Kalendas Ianuarias tribuni pl. vocavissent deque alia re
referrent, totam rem publicam sum complexus egique acerrime senatumque iam
languentem et defessum ad pristinam virtutem consuetudinemque revocavi magis
animi quam ingenii viribus. Hic dies meaque contentio atque actio spem primum
populo Romano attulit libertatis recuperandae; nec vero ipse postea tempus ullum
intermisi de re publica non cogitandi solum, sed etiam agendi. Quod nisi res
urbanas actaque omnia ad te perferri arbitrarer, ipse perscriberem, quamquam
eram maximis occupationibus impeditus. Sed illa cognosces ex aliis; a me pauca,
et ea summatim: habemus fortem senatum, consulares partim timidos, partim male
sentientes; magnum damnum factum est in Servio; L. Caesar optime sentit, sed,
quod avunculus est, non acerrimas dicit sententias; consules egregii, praeclarus
D. Brutus, egregius puer Caesar, de quo spero equidem reliqua, hoc vero certum
habeto, nisi ille veteranos celeriter conscripsisset legionesque duae de
exercitu Antonii ad eius se auctoritatem contulissent atque is oppositus esset
terror Antonio, nihil Antonium sceleris, nihil crudelitatis praeteriturum
fuisse. Haec tibi, etsi audita esse arbitrabar, volui tamen notiora esse. Plura
scribam, si plus otii habuero.
XXIX. Scr. anno a.u.c. 711 (paullo ante XI, 22). De meo studio erga salutem et incolumitatem tuam credo te cognosse ex
litteris tuorum, quibus me cumulatissime satisfecisse certo scio, nec iis
concedo, quamquam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint quam
ego. Illi mihi necesse est concedant, ut tibi plus quam ipsi hoc tempore
prodesse possim; quod quidem nec destiti facere nec desistam et iam in maxima re
feci et fundamenta ieci salutis tuae. Tu fac bono animo magnoque sis meque tibi
nulla re defuturum esse confidas. Pridie Nonas Quinctiles.
XXX. Scr. in castris ad Mutinam a. d. XVI. Kal. Maias
a.u.c. 711. A. d. XVII. Kal. Maias, quo die Pansa in castris Hirtii erat futurus, cum quo
ego eram—nam ei obviam processeram milia passuum centum, quo maturius
veniret—, Antonius legiones eduxit duas, secundam et quintam tricesimam, et
cohortes praetorias duas, unam suam, alteram Silani, et evocatorum partem: ita
obviam venit nobis, quod nos quattuor legiones tironum habere solum
arbitrabatur; sed noctu, quo tutius venire in castra possemus, legionem Martiam,
cui ego praeesse solebam, et duas cohortes praetorias miserat Hirtius nobis. Cum
equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes
praetoriae potuerunt; quas sequi coepimus coacti, quoniam retinere eas non
potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat neque sciri
volebat se legiones habere: tantum equitatum et levem armaturam ostendebat.
Posteaquam vidit se invito legionem ire Pansa, sequi se duas legiones iussit
tironum. Posteaquam angustias paludis et silvarum transiimus, acies est
instructa a nobis XII. cohortium; nondum venerant legiones duae: repente
Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita
pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari; etsi dexterius
cornu, in quo ego eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo
fugaverat legionem XXXV. Antonii, ut amplius passus ultra aciem, quo loco
steterat, processerit. Itaque, cum equites nostrum cornu circumire vellent,
recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos
nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post
me esse aliquanto: repente equum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat
ex castris, scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila coniicere velle:
ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa
Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu
sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant et
cohors praetoria, pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circumibantur, quo
vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere
me novissimus coepi ad castra; Antonius tamquam victor castra putavit se posse
capere: quo cum venit, complures ibi amisit nec egit quidquam. Audita re Hirtius
cum cohortibus XX. veteranis redeunti Antonio in sua castra occurrit copiasque
eius omnes delevit fugavit eodem die eodemque loco, ubi erat pugnatum, ad Forum
Gallorum; Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra una ad Mutinam
recepit; Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones
reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum
Antonius amisit veteranarum; nec id tamen sine aliqua iactura cohortium
praetoriarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa LX.
sunt relata Antonii: res bene gesta est. A. d. XVI. K. Mai. ex castris.
XXXI. Scr. Cordubae XVII. Kal. Apriles a.u.c. 711. Minime mirum tibi debet videri nihil me scripsisse de re publica, posteaquam
itum est ad arma; nam saltus Castulonensis, qui semper tenuit nostros
tabellarios, etsi nunc frequentioribus latrociniis infestior factus est, tamen
nequaquam tanta in mora est, quanta qui locis omnibus dispositi ab utraque parte
scrutantur tabellarios et retinent; itaque, nisi nave perlatae litterae essent,
omnino nescirem, quid istic fieret. Nunc vero nactus occasionem, posteaquam
navigari coeptum est, cupidissime et quam creberrime potero scribam ad te. Ne
movear eius sermonibus, quem tametsi nemo est qui videre velit, tamen nequaquam
proinde, ac dignus est, oderunt homines, periculum non est; adeo est enim
invisus mihi, ut nihil non acerbum putem, quod commune cum illo sit; natura
autem mea et studia trahunt me ad pacis et libertatis cupiditatem. Itaque illud
initium civilis belli saepe deflevi; cum vero non liceret mihi nullius partis
esse, quia utrubique magnos inimicos habebam, ea castra fugi, in quibus plane
tutum me ab insidiis inimici sciebam non futurum; compulsus eo, quo minime
volebam, ne in extremis essem [plane], pericula non dubitanter adii. Caesarem
vero, quod me in tanta fortuna modo cognitum vetustissimorum familiarium loco
habuit, dilexi summa cum pietate et fide. Quae mea sententia gerere mihi licuit,
ita feci, ut optimus quisque maxime probarit; quod iussus sum, eo tempore atque
ita feci, ut appareret invito imperatum esse. Cuius facti iniustissima invidia
erudire me potuit, quam iucunda libertas et quam misera sub dominatione vita
esset. Ita, si id agitur, ut rursus in potestate omnia unius sint, quicumque is
est, ei me profiteor inimicum, nec periculum est ullum, quod pro libertate aut
refugiam aut deprecer; sed consules neque senatus consulto neque litteris suis
praeceperant mihi, quid facerem; unas enim post Idus Martias demum a Pansa
litteras accepi, in quibus hortatur me, ut senatui scribam me et exercitum in
potestate eius futurum: quod, cum Lepidus concionaretur atque omnibus scriberet
se consentire cum Antonio, maxime contrarium fuit; nam quibus commeatibus invito
illo per illius provinciam legiones ducerem? aut, si cetera transissem, num
etiam Alpes poteram transvolare, quae praesidio illius tenentur? adde huc, quod
perferri litterae nulla condicione potuerunt; sexcentis enim locis excutiuntur,
deinde etiam retinentur ab Lepido tabellari. Illud me Cordubae pro concione
dixisse nemo vocabit in dubium, provinciam me nulli, nisi qui ab senatu missus
venisset, traditurum: nam, de legione tricesima tradenda quantas contentiones
habuerim, quid ego scribam? qua tradita quanto pro re publica infirmior futurus
fuerim, quis ignorat? hac enim legione noli acrius aut pugnacius quidquam putare
esse. Quare eum me existima esse, qui primum pacis cupidissimus sim—omnes enim
cives plane studeo esse salvos—, deinde qui et me et rem publicam vindicare in
libertatem paratus sim. Quod familiarem meum tuorum numero habes, opinione tua
mihi gratius est; invideo illi tamen, quod ambulat et iocatur tecum. Quaeres,
quanti id aestimem. Si umquam licuerit vivere in otio, experieris; nullum enim
vestigium abs te discessurus sum. Illud vehementer admiror, non scripsisse te
mihi, manendo in provincia an ducendo exercitum in Italiam rei publicae magis
satisfacere possim: ego quidem, etsi mihi tutius ac minus laboriosum est manere,
tamen, quia video tali tempore multo magis legionibus opus esse quam provinciis,
quae praesertim reciperari nullo negotio possint, constitui, ut nunc est, cum
exercitu proficisci. Deinde ex litteris, quas Pansae misi, cognosces omnia; nam
tibi earum exemplar misi. XVII. Kal. April. Corduba.
XXXII. Scr. Cordubae VI. Idus Iunias a.u.c. 711. Balbus quaestor magna numerata pecunia, magno pondere auri, maiore argenti
coacto de publicis exactionibus, ne stipendio quidem militibus reddito duxit se
a Gadibus et triduum tempestate retentus ad Calpen Kal. Iuniis traiecit sese in
regnum Bogudis plane bene peculiatus. His rumoribus utrum Gades referatur an
Romam—ad singulos enim nuntios turpissime consilia mutat—, nondum scio. Sed
praeter furta et rapinas et virgis caesos socios haec quoque fecit, ut ipse
gloriari solet, eadem, quae C. Caesar: ludis, quos Gadibus fecit, Herennium
Gallum histrionem summo ludorum die anulo aureo donatum in XIIII sessum
deduxit—tot enim fecerat ordines equestris loci—; quattuorviratum sibi
prorogavit; comitia biennii biduo habuit, hoc est renuntiavit, quos ei visum
est; exsules reduxit, non horum temporum, sed illorum, quibus a seditiosis
senatus trucidatus aut expulsus est Sex. Varo procos. Illa vero iam ne Caesaris
quidem exemplo: quod ludis praetextam de suo itinere ad L. Lentulum procos.
sollicitandum posuit, et quidem, cum ageretur, flevit memoria rerum gestarum
commotus; gladiatoribus autem Fadium quendam, militem Pompeianum, quia, cum
depressus in ludum bis gratis depugnasset, auctorari sese nolebat et ad populum
confugerat, primum Gallos equites immisit in populum—coniecti enim lapides
sunt in eum, cum abriperetur Fadius—, deinde abstractum defodit in ludo et
vivum combussit, cum quidem pransus nudis pedibus, tunica soluta, manibus ad
tergum reiectis inambularet et illi misero quiritanti: "c. R. natus
sum" responderet: "abi nunc, populi fidem implora"; bestiis vero
cives Romanos, in iis circulatorem quendam auctionum, notissimum hominem
Hispali, quis deformis erat, obiecit. Cum huiuscemodi portento res mihi fuit.
Sed de illo plura coram; nunc, quod praestat: quid me velitis facere,
constituite. Tres legiones firmas habeo, quarum unam, XXVIII, cum ad se initio
belli arcessisset Antonius hac pollicitatione, quo die in castra venisset,
denarios quingenos singulis militibus daturum, in victoria vero eadem praemia,
quae suis legionibus—quorum quis ullam finem aut modum futurum putabit?—,
incitatissimam retinui, aegre mehercules, nec retinuissem, si uno loco
habuissem, upote cum singulae quaedam cohortes seditionem fecerint. Reliquas
quoque legiones non destitit litteris atque infinitis pollicitationibus
incitare. Nec vero minus Lepidus ursit me et suis et Antonii litteris, ut
legionem XXX mitterem sibi. Itaque, quem exercitum neque vendere ullis praemiis
volui nec eorum periculorum metu, quae victoribus illis portendebantur,
deminuere, debetis existimare retentum et conservatum rei publicae esse, atque
ita credere, me, quodcumque imperassetis, facturum fuisse, si, quod iussistis,
feci: nam et provinciam in otio et exercitum in mea potestate tenui; finibus
meae provinciae nusquam excessi; militem non modo legionarium, sed ne
auxiliarium quidem ullum quoquam misi et, si quos equites discedentes nactus
sum, supplicio affeci: quarum rerum fructum satis magnum re publica salva
tulisse me putabo: sed, res publica si me satis novisset et maior pars senatus,
maiores ex me fructus tulisset. Epistulam, quam Balbo, cum etiam nunc in
provincia esset, scripsi, legendam tibi misi; etiam praetextam, si voles legere,
Gallum Cornelium, familiarem meum, poscito. VI. Idus Iunias, Corduba.
XXXIII. Scr. in Hispania ulteriore ineunte mense Iunio
(ante VI. Id.) a.u.c. 711. S. v. b. e. e. q. v. Quo tardius certior fierem de proeliis apud Mutinam
factis, Lepidus effecit, qui meos tabellarios novem dies retinuit; tametsi
tantam calamitatem rei publicae quam tardissime audire optandum est, sed illis,
qui prodesse nihil possunt neque mederi. Atque utinam eodem senatus consulto,
quo Plancum et Lepidum in Italiam arcessistis, me quoque iussissetis venire!
profecto non accepisset res publica hoc vulnus: quo si qui laetantur in
praesentia, quia videntur et duces et veterani Caesaris partium interisse, tamen
postmodo necesse est doleant, cum vastitatem Italiae respexerint; nam et robur
et suboles militum interiit, si quidem, quae nuntiantur, ulla ex parte vera
sunt. Neque ego non videbam, quanto usui rei publicae essem futurus, si ad
Lepidum venissem; omnem enim cunctationem eius discussissem, praesertim adiutore
Planco; sed scribenti ad me eiusmodi litteras, quas leges, [et] concionibus
videlicet, quas Narbone habuisse dicitur, similes, palparer necesse erat, si
vellem commeatus per provinciam eius iter faciens habere. Praeterea verebar, ne,
si, antequam ego incepta perficerem, proelium confectum esset, pium consilium
meum raperent in contrariam partem obtrectatores mei propter amicitiam, quae
mihi cum Antonio, non maior tamen, quam Planco, fuit. Itaque a Gadibus mense
Aprili binis tabellariis in duas naves impositis et tibi et consulibus et
Octaviano scripsi, ut me faceretis certiorem, quonam modo plurimum possem
prodesse rei publicae; sed, ut rationem ineo, quo die proelium Pansa commisit,
eodem a Gadibus naves profectae sunt; nulla enim post hiemem fuit ante eam diem
navigatio. Et hercules longe remotus ab omni suspicione futuri civilis tumultus
penitus in Lusitania legiones in hibernis collocaram; ita porro festinavit
uterque confligere, tamquam nihil peius timerent, quam ne sine maximo rei
publicae detrimento bellum componeretur; sed, si properandum fuit, nihil non
summi ducis consilio gessisse Hirtium video. Nunc haec mihi scribuntur ex Gallia
Lepidi et nuntiantur: Pansae exercitum concisum esse; Pansiam ex vulneribus
mortuum; eodem proelio Martiam legionem interisse et L. Fabatum et C. Peducaeum
et D. Carfulenum; Hirtino autem proelio et quartam legionem et omnes peraeque
Antonii caesas, item Hirtii; quartam vero, cum castra quoque Atnonii cepisset, a
quinta legione concisam esse; ibi Hirtium quoque perisse et Pontium Aquilam;
dici etiam Octavianum cecidisse—quae si, quo di prohibeant! vera sunt, non
mediocriter doleo—; Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse, sed
habere equitum V. M., legiones sub signis armatas tres et P. Bagienni unam,
inermes bene multos; Ventidium quoque se cum legione VII, VIII, VIIII
coniunxisse; si nihil in Lepido spei sit, descensurum ad extrema et non modo
nationes, sed etiam servitia concitaturum; Parmam direptam; L. Antonium Alpes
occupasse. Quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est nec exspectandum,
quid decernat senatus; res enim cogit huic tanto incendio succurrere omnes, qui
aut imperium aut nomen denique populi Romani salvum volunt esse; Brutum enim
cohortes XVII et duas non frequentes tironum legiones, quas conscripserat
Antonius, habere audio; neque tamen dubito, quin omnes, qui supersint de Hirtii
exercitu, confluant ad eum; nam in delectu non multum spei puto esse, praesertim
cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi esse Antonio dari. Anni
autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia frumenta aut in agris
aut in villis sunt. Itaque proximis litteris consilium meum expedietur; nam
neque deesse neque superesse rei publicae volo; maxime tamen doleo adeo et longo
et infesto itinere ad me veniri, ut die quadragesimo post aut ultra etiam, quam
facta sunt, omnia nuntientur.
XXXIV. Scr. in castris ad Pontem Argenteum XI. Kal. Iun.
a.u.c. 711. S. v. b. e. e. v. Cum audissem Antonium cum suis copiis praemisso L. Antonio
cum parte equitatus in provinciam meam venire, cum exercitu meo ab confluente ab
Rhodano castra movi ac contra eos venire institui. Itaque continuis itineribus
ad Forum Voconii veni et ultra castra ad flumen Argenteum contra Antonianos
feci. P. Ventidius suas legiones tres coniunxit cum eo et ultra me castra
posuit; habebat antea legionem V et ex reliquis legionibus magnam multitudinem,
sed inermorum. Equitatum habet magnum; nam omnis ex proelio integer discessit
ita, ut sint amplius equitum milia quinque. Ad me complures milites et equites
ab eo transierunt et in dies singulos eius copiae minuuntur: Silanus et Culleo
ab eo discesserunt; nos, etsi graviter ab iis alesi eramus, quod contra nostram
voluntatem ad Antonium ierant, tamen nostrae humanitatis et necessitudinis causa
eorum salutis rationem habuimus, nec tamen eorum opera utimur neque in castris
habemus neque ulli negotio praefecimus. Quod ad bellum hoc attinet, nec senatui
nec rei publicae deerimus. Quae postea egerimus, faciam te certiorem.
Etsi omni tempore summa studia officii mutuo inter nos certatim constiterunt
pro nostra inter nos familiaritate et proinde diligenter ab utroque conservata
sunt, tamen non dubito, in tanto et tam repentino motu rei publicae quin
nonnulla de me falsis rumoribus a meis obtrectatoribus me indigna ad te delata
sint, quae tuum animum magno opere moverent pro tuo amore in rem publicam. Ea te
moderate accepisse neque temere credendum iudicasse a meis procuratoribus
certior sum factus; quae mihi, ut debent, gratissima sunt, memini enim et illa
superiora, quae abs tua voluntate profecta sunt ad meam dignitatem augendam et
ornandam, quae perpetuo in animo meo fixa manebunt. Abs te, mi Cicero, magno
opere peto, si meam vitam, studium diligentissime superioribus temporibus in re
publica administranda, quae Lepido digna sint, perspecta habes, ut paria aut eo
ampliora reliquo tempore exspectes et proinde tua auctoritate me tuendum
existimes, quo tibi plura tuo merito debeo. Vale. D. XI. Kalendas Iunias, ex
castris, ex Ponte Argenteo.
XXXV. Data est a Ponte Argenteo III. Kal. Iun. a.u.c.
711. S. v. liberique vestri v. b. e. e. q. v. Deos hominesque testor, patres
conscripti, qua mente et quo animo semper in rem publicam fuerim et quam nihil
antiquius communi salute ac libertate iudicarim; quod vobis brevi probassem,
nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset; nam exercitus cunctus
consuetudinem suam in civibus conservandis communique pace seditione facta
retinuit meque tantae multitudinis civium Romanorum salutis atque incolumitatis
causam suscipere, ut vere dicam, coegit. In qua re ego vos, patres conscripti,
oro atque obsecro, ut privatis offensionibus omissis summae rei publicae
consulatis neve misericordiam nostram exercitusque nostri in civili dissensione
sceleris loco ponatis. Quod si salutis omnium ac dignitatis reationem
habueritis, melius et vobis et rei publicae consuletis. D. III. Kal. Iun. a
Ponte Argenteo. I. Scr. mense Aprili a.u.c. 710. Quo in statu simus, cognoscite: heri vesperi apud me Hirtius fuit; qua mente
esset Antonius, demonstravit, pessima scilicet et infidelissima; nam se neque
mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam
nostrum: adeo esse militum concitatos animos et plebis; quod utrumque esse
falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum, quod Hirtius demonstrabat,
timere eum, ne, si mediocre auxilium dignitatis nostrae habuissemus, nullae
partes his in re publica relinquerentur. Cum in his angustiis versarer, placitum
est mihi, ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris, ut aliqua
causa proficiscendi honesta quaereretur. Hoc se impetraturum pollicitus est, nec
tamen impetraturum confido: tanta est hominum insolentia et nostri insectatio;
ac, si dederint, quod petimus, tamen paullo post futurum puto ut hostes
iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur. "Quid ergo est,"
inquis, "tui consili?" Dandus est locus fortunae: cedendum ex Italia,
migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror. Si melior casus fuerit,
revertemur Romam; si mediocris, in exsilio vivemus; si pessimus, ad novissima
auxilia descendemus. Succurret fortasse hoc loco alicui vestrum, cur novissimum
tempus exspectemus potius, quam nunc aliquid moliamur. Quia, ubi consistamus,
non habemus praeter Sex. Pompeium et Bassum Caecilium, qui mihi videntur hoc
nuntio de Caesare allato firmiores futuri; satis tempore ad eos accedemus, ubi,
quid valeant, scierimus. Pro Cassio et te, si quid me velitis recipere,
recipiam; postulat enim hoc Hirtius ut faciam. Rogo vos quam primum mihi
rescribatis—nam non dubito, quin de his rebus ante horam quartam Hirtius
certiorem me sit facturus—: quem in locum convenire possimus, quo me velitis
venire, rescribite. Post novissimum Hirtii sermonem placitum est mihi postulare,
ut liceret nobis Romae esse publico praesidio: quod illos nobis concessuros non
puto; magnam enim invidiam iis faciemus. Nihil tamen non postulandum putavi,
quod aequum esse statuerem.
II. Scr. Lanuvii mense Maio a.u.c. 710. De tua fide et benevolentia in nos nisi persuasum esset nobis, non
conscripsissemus haec tibi; quae profecto, quoniam istum animum habes in optimam
partem accipies. Scribitur nobis magnam veteranorum multitudinem Romam
convenisse iam et ad Kalendas Iunias futuram multo maiorem: de te si dubitemus
aut vereamur, simus nostri dissimiles; sed certe, cum ipsi in tua potestate
fuerimus tuoque adducti consilio dimiserimus ex municipiis nostros necessarios,
neque solum edicto, sed etiam litteris id fecermius, digni sumus, quos habeas
tui consilii participes, in ea praesertim re, quae ad nos pertinet. Quare
petimus a te, facias nos certiores tuae voluntatis ni nos: putesne nos tutos
fore in tanta frequentia militum veteranorum, quos etiam de reponenda ara
cogitare audimus, quod velle et probare vix quisquam posse videtur, qui nos
salvos et honestos velit. Nos ab initio spectasse otium nec quidquam aliud
libertate communi quaesisse exitus declarat. Fallere nemo nos potest nisi tu,
quod certe abest ab tua virtute et fide; sed alius nemo facultatem habet
decipiendi nos, tibi enim uni credidimus et credituri sumus. Maximo timore de
nobis afficiuntur amici nostri, quibus etsi tua fides explorata est, tamen illud
in mentem venit, multitudinem veteranorum facilius impelli ab aliis quolibet
quam a te retineri posse. Rescribas nobis ad omnia rogamus; nam illud valde leve
est ac nugatorium, ea re denuntiatum esse veteranis, quod de commodis eorum
mense Iunio laturus esses; quem enim impedimento futurum putas, cum de nobis
certum sit nos quieturos? Non debemus cuiquam videri nimium cupidi vitae, cum
accidere nobis nihil possit sine pernicie et confusione omnium rerum.
III. Scr. prid. Non. Sext. a.u.c. 710. S. v. b. e. Litteras tuas legimus simillimas edicti tui, contumeliosas,
minaces, minime dignas, quae a te nobis mitterentur. Nos, Antoni, te nulla
lacessiimus iniuria neque miraturum credidimus, si praetores et ea dignitate
homines aliquid edicto postulassemus a consule; quod si indignaris ausos esse id
facere, concede nobis, ut doleamus ne hoc quidem abs te Bruto et Cassio tribui.
Nam de delectibus habitis et pecuniis imperatis, exercitibus sollicitatis et
nuntiis trans mare missis quod te questum esse negas, nos quidem tibi credimus
optimo animo te fecisse, sed tamen neque agnoscimus quidquam eorum et te
miramur, cum haec reticueris, non potuisse continere iracundiam tuam, quin nobis
de morte Caesaris obiiceres. Illud vero quemadmodum ferundum sit, tute cogita,
non licere praetoribus concordiae ac libertatis causa per edictum de suo iure
decedere, quin consul arma minetur: quorum fiducia nihil est quod nos terreas;
neque enim decet aut convenit nobis periculo ulli submittere animum nostrum
neque est Antonio postulandum, ut iis imperet, quorum opera liber est. Nos si
alia hortarentur, ut bellum civile suscitare vellemus, litterae tuae nihil
proficerent; nulla enim minantis auctoritas apud liberos est; sed pulchre
intelligis non posse nos quoquam impelli, et fortasse ea re minaciter agis, ut
iudicium nostrum metus videatur. Nos in hac sententia sumus, ut te cupiamus in
libera re publica magnum atque honestum esse, vocemus te ad nullas inimicitias,
sed tamen pluris nostram libertatem quam tuam amicitiam aestimemus. Tu etiam
atque etiam vide, quid suscipias, quid sustinere possis, neque quamdiu vixerit
Caesar, sed, quam non diu regnarit, fac cogites. Deos quaesumus, consilia tua
rei publicae salutaria sint ac tibi: si minus, ut salva atque honesta re publica
tibi quam minimum noceant, optamus. Pridie Nonas Sext.
IV. Scr. in Gallia citeriore exeunte mense Novembri a.u.c.
710. Si de tua in me voluntate dubitarem, multis a te verbis peterm, ut dignitatem
meam tuerere, sed profecto est ita, ut mihi persuasi, me tibi esse curae.
Progressus sum ad Inalpinos cum exercitu, non tam nomen imperatorium captans
quam cupiens militibus satisfacere firmosque eos ad tuendas nostras res
efficere: quod mihi videor consecutus; nam et liberalitatem nostram et animum
sunt experti. Cum omnium bellicosissimis bellum gessi; multa castella cepi,
multa vastavi: non sine causa ad senatum litteras misi. Adiuva nos tua
sententia; quod cum facies, ex magna parte communi commodo inservieris.
V. Scr. Romae medio mense Decembri a.u.c. 710. Lupus familiaris noster cum a te venisset cumque Romae quosdam dies
commoraretur, ego eram in iis locis, in quibus maxime tuto me esse arbitrabar:
eo factum est, ut ad te Lupus sine meis litteris rediret, cum tamen curasset
tuas ad me perferendas. Romam autem veni a. d. V. Idus. Dec., nec habui quidquam
antiquius, quam ut Pansam statim convenirem, ex quo ea de te cognovi, quae
maxime optaram. Quare hortatione tu quidem non eges, si ne in illa quidem re,
quae a te gesta est post hominum memoriam maxima, hortatorem desiderasti; illud
tamen breviter significandum videtur, populum Romanum omnia a te exspectare
atque in te aliquando recuperandae libertatis omnem spem ponere. Tu, si dies
noctesque memineris, quod te facere certo scio, quantam rem gesseris, non
obliviscere profecto, quantae tibi etiam nunc gerendae sint; si enim iste
provinciam nactus erit, cui quidem ego semper amicus fui, antequam illum
intellexi non modo aperte, sed etiam libenter cum re publica bellum gerere, spem
reliquam nullam video salutis. Quamobrem te obsecro iisdem precibus, quibus
senatus populusque Romanus, ut in perpetuum rem publicam dominatu regio liberes,
ut principiis consentiant exitus. Tuum est hoc munus, tuae partes; a te hoc
civitas vel omnes potius gentes non exspectant solum, sed etiam postulant:
quamquam, cum hortatione non egeas, ut supra scripsi, non utar ea pluribus
verbis, faciam illud, quod meum est, ut tibi omnia mea officia, studia, curas,
cogitationes pollicear, quae ad tuam laudem et gloriam pertinebunt. Quamobrem
velim tibi ita persuadeas, me cum rei publicae causa, quae mihi vita mea est
carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, [me]
tuis optimis consiliis, amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.
VI. Scr. Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710. Lupus noster cum Romam sexto die Mutina venisset, postridie me mane convenit:
tua mihi mandata diligentissime exposuit et litteras reddidit. Quod mihi tuam
dignitatem commendas, eodem tempore existimo te mihi meam [dignitatem]
commendare, quam mehercule non habeo tua cariorem: quare mihi gratissimum
facies, si exploratum habebis tuis laudibus nullo loco nec consilium nec studium
meum defuturum. Cum tribuni pl. edixissent, senatus adesset a. d. XIII. Kal.
Ian., haberentque in animo de praesidio consulum designatorum referre, quamquam
statueram in senatum ante Kal. Ian. non venire, tamen, cum eo die ipso edictum
tuum propositum esset, nefas esse dixi aut ita haberi senatum, ut de tuis
divinis in rem publicam meritis sileretur—quod factum esset, nisi ego
venissem—, aut etiam, si quid de te honorifice diceretur, me non adesse.
Itaque in senatum veni mane; quod cum esset animadversum, frequentissimi
senatores convenerunt. Quae de te in senatu egerim, quae in concione maxima
dixerim, aliorum te litteris malo cognoscere: illud tibi persuadeas velim, me
omnia, quae ad tuam dignitatem augendam pertinebunt, quae est per se amplissima,
summo semper studio suscepturum et defensurum; quod quamquam intelligo me cum
multis esse facturum, tamen appetam huius rei principatum.
VII. Scr. Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710. Cum adhibuisset domi meae Lupus me et Libonem et Servium, consobrinum tuum,
quae mea fuerit sententia, cognosse te ex M. Seio arbitror, qui nostro sermoni
interfuit: reliqua, quamquam statim Seium Graeceius est subsecutus, tamen ex
Graeceio poteris cognoscere. Caput autem est hoc, quod te diligentissime
percipere et meminisse volam, ut ne in libertate et salute populi Romani
conservanda auctoritatem senatus exspectes nondum liberi, ne et tuum factum
condomnes—nullo enim publico consilio rem publicam liberavisti, quo etiam est
res illa maior et clarior—, et adolescentem vel puerum potius Caesarem iudices
temere fecisse, qui tantam causam publicam privato consilio susceperit, denique
homines rusticos, sed fortissimos viros civesque optimos, dementes fuisse
iudices, primum milites veteranos, commilitones tuos, deinde legionem Martiam,
legionem quartam, quae suum consulem hostem iudicaverunt seque ad salutem rei
publicae defendendam contulerunt. Voluntas senatus pro auctoritate haberi debet,
cum auctoritas impeditur metu. Postremo suscepta tibi causa iam bis est, ut non
sit integrum: primum Idibus Martiis, deinde proxime, exercitu novo et copiis
comparatis. Quamobrem ad omnia ita paratus, ita animatus debes esse, non ut
nihil facias nisi iussus, sed ut ea geras, quae ab omnibus summa cum admiratione
laudentur.
VIII. Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 711. Eo tempore Polla tua misit, ut ad te si quid vellem darem litterarum, cum,
quid scriberem, non habebam; omnia enim erant suspensa propter exspectationem
legatorum, qui quid egissent, nihildum nuntiabatur. Haec tamen scribenda
existimavi: primum senatum populumque Romanum de te laborare non solum salutis
suae causa, sed etiam dignitatis tuae; admirabilis enim est quaedam tui nominis
caritas amorque in te singularis omnium civium; ita enim sperant atque
confidunt, ut antea rege, sic hoc tempore regno te rem publicam liberaturum.
Romae delectus habetur totaque Italia, si hic delectus appellandus est, cum
ultro se offerunt omnes: tantus ardor animos hominum occupavit desiderio
libertatis odioque diutinae servitutis. De reliquis rebus a te iam exspectare
litteras debemus, quid ipse agas, quid noster Hirtius, quid Caesar meus, quos
spero brevi tempore societate victoriae tecum copulatos fore. Reliquum est, ut
de me id scribam, quod te ex tuorum litteris et spero et malo cognoscere, me
neque deesse ulla in re neque umquam defuturum dignitati tuae.
IX. Scr. in castris Regii III Kal. Maias a.u.c. 711. Pansa amisso quantum detrimenti res publica acceperit, non te praeterit: nunc
auctoritate et prudentia tua prospicias oportet, ne inimici nostri consulibus
sublatis sperent se convalescere posse. Ego, ne consistere possit in Italia
Antonius, dabo operam: sequar eum confestim; utrumque me praestaturum spero, ne
aut Ventidius elabatur aut Antonius in Italia moretur. In primis rogo te, ad
hominem ventosissimum, Lepidum, mittas, ne bellum nobis redintegrare possit
Antonio sibi coniunctio; nam de Pollione Asinio puto te perspicere, quid
tacturus sit. Multae et bonae et firmae sunt legiones Lepidi et Asinii. Neque
haec idcirco tibi scribo, quod te non eadem animadvertere sciam, sed quod mihi
persuasissimum est Lepidum recte facturum numquam, si forte vobis id de hoc
dubium est. Plancum quoque confirmetis oro, quem spero pulso Antonio rei
publicae non defuturum. Si se Alpes Antonius traiecerit, constitui praesidium in
Alpibus collocare et te de omni re facere certiorem. III. Kal. Maias, ex
castris, Regio.
X. Scr. in castris Dertonae III. Non. Maias a.u.c. 711. Non mihi rem publicam plus debere arbitror, quam me tibi. Gratiorem me esse
in te posse, quam isti perversi sint in me, exploratum habes; si tamen hoc
temporis videatur dici causa, malle me tuum iudicium quam ex altera parte omnium
istorum; tu enim a certo sensu et vero iudicas de nobis; quod isti ne faciant,
summa malevolentia et livore impediuntur. Interpellent me, quo minus honoratus
sim, dum ne interpellent, quo minus res publica a me commode administrari
possit; quae quanto sit in periculo, quam potero brevissime exponam. Primum
omnium, quantam perturbationem rerum urbanarum afferat obitus consulum
quantamque cupiditatem hominibus iniiciat vacuitas, non te fugit: satis me multa
scripsisse, quae litteris commendari possint, arbitror; scio enim, cui scribam.
Revertor nunc ad Antonium, qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet
inermium, ergastula solvendo omneque genus hominum arripiendo satis magnum
numerum videtur effecisse; huc accessit manus Ventidii, quae trans Appenninum
itinere facto difficillimo ad Vada pervenit atque ibi se cum Antonio coniunxit.
Est numerus veteranorum et armatorum satis frequens cum Ventidio. Consilia
Antonii haec sint necesse est: aut ad Lepidum ut se conferat, si recipitur, aut
Appennino Alpibusque se teneat et decursionibus per equites, quos habet multos,
vastet ea loca, in quae incurrerit, aut rursus se in Etruriam referat, quod ea
pars Italiae sine exercitu est. Quod si me Caesar audisset atque Appenninum
transisset, in tantas angustias Antonium compulissem, ut inopia potius quam
ferro conficeretur; sed neque Caesari imperari potest nec Caesar exercitui suo,
quod utrumque pessimum est. Cum haec talia sint, quo minus, quod ad me
pertinebit, homines interpellent, ut supra scripsi, non impedio; haec
quemadmodum explicari possint aut, a te cum explicabuntur, ne impediantur,
timeo. Alere iam milites non possum. Cum ad rem publicam liberandam accessi, HS.
mihi fuit pecuniae … CCCC … amplius. Tantum abest, ut meae rei familiaris
liberum sit quidquam, ut omnes iam meos amicos aere alieno obstrinxerim. Septem
numerum nunc legionum alo; qua difficultate, tu arbitrare: non, si Varronis
thesauros haberem, subsistere sumptui possem. Cum primum de Antonio exploratum
habuero, faciam te certiorem. Tu me amabis ita, si hoc idem me in te facere
senseris. III. Non. Mai. ex castris, Dertona.
XI. Data est ex castris, ex finibus Statiellensium, prid.
Nonas Maias a.u.c. 711. Eodem exemplo a te mihi litterae redditae sunt, quo pueri mei attulerunt.
Tantum me tibi debere existimo, quantum persolvere difficile est. Scripsi tibi,
quae hic gererentur. In itinere est Antonius, ad Lepidum proficiscitur; ne de
Planco quidem spem adhuc abiecit, ut ex libellis eius animadverti, qui in me
inciderunt, in quibus, quos ad Asinium, quos ad Lepidum, quos ad Plancum
mitteret, scribebat. Ego tamen non habui ambiguum et statim ad Plancum misi; et
biduo ab Allobrogibus et totius Galliae legatos exspecto, quos confirmatos domum
remittam. Tu, quae istic opus erunt administrari, prospicies, ut ex tua
voluntate reique publicae commodo fiant. Malevolentiae hominum in me, si
poteris, occurres; si non potueris, hoc consolabere, quod me de statu meo nullis
contumeliis deterrere possunt. Pr. Non. Mai. ex castris, ex finibus
Statiellensium.
XII. Scr. Romae paullo ante XIV. Kal. Iun. a.u.c. 711. Tres uno die a te accepi epistulas: unam brevem, quam Flacco Volumnio
dederas; duas pleniores, quarum alteram tabellarius T. Vibii attulit, alteram ad
me misit Lupus. Ex tuis litteris et ex Graeceii oratione non modo non restinctum
bellum, sed etiam inflammatum videtur. Non dubito autem pro tua singulari
prudentia, quin perspicias, si aliquid firmitatis nactus sit Antonius, omnia tua
illa praeclara in rem publica merita ad nihilum esse ventura; ita enim Romam
erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu,
fracto animo fugisse Antonium. Qui si ita se habet, ut, quemadmodum audiebam de
Graeceio, confligi cum eo sine periculo non possit, non ille mihi fugisse a
Mutina videtur, sed locum belli gerendi mutasse. Itaque homines alii facti sunt:
nonnulli etiam queruntur, quod persecuti non sitis; opprimi potuisse, si
celeritas adhibita esset, existimant. Omnino est hoc populi maximeque nostri, in
eo potissimum abuti libertate, per quem eam consecutus sit; sed tamen
providendum est, ne quae iusta querela esse possit. Res se sic habet: is bellum
confecerit, qui Antonium oppresserit; hoc quam vim habeat, te existimare malo,
quam me apertius scribere.
XIIIa. Scr. Idibus Iuniis aut paullo post Idus a. 711. Iam non ago tibi gratias; cui enim re vix referre possum, huic verbis non
patitur res satisfieri: attendere te volo, quae in manibus sunt; qua enim
prudentia es, nihil te fugiet, si meas litteras diligenter legeris. Sequi
confestim Antonium his de causis, Cicero, non potui: eram sine equitibus, sine
iumentis; Hirtium perisse nesciebam; Caesari non credebam, priusquam convenissem
et collocutus essem. Hic dies hoc modo abiit. Postero die mane a Pansa sum
arcessitus Bononiam: cum in itinere essem, nuntiatum mihi est eum mortuum esse.
Recurri ad meas copiolas; sic enim vere eas appellare possum: sunt
extenuatissimae et inopia omnium rerum pessime acceptae. Biduo me Antonius
antecessit, itinera multo maiora fugiens, quam ego sequens; ille enim iit
passim, ego ordinatim. Quacumque iit, ergastula solvit, homines arripuit,
constitit nusquam, priusquam ad Vada venit; quem locum volo tibi esse notum:
iacet inter Appenninum et Alpes, impeditissimus ad iter faciendum. Cum abessem
ab eo milia passuum XXX. et se iam Ventidius coniunxisset, concio eius ad me est
allata, in qua petere coepit a militibus, ut se trans Alpes sequerentur; sibi
cum M. Lepido convenire. Succlamatum est ei frequenter a militibus
Ventidianis—nam suos valde quam paucos habet—, sibi aut in Italia pereundum
esse aut vincendum, et orare coeperunt, ut Pollentiam iter facerent. Cum
sustinere eos non posset, in posterum diem iter suum contulit. Hac re mihi
nuntiata statim quinque cohortes Pollentiam praemisi meumque iter eo contuli:
hora ante praesidium meum Pollentiam venit quam Trebellius cum equitibus. Sane
quam sum gavisus; in hoc enim victoriam puto consistere ****.
In spem venerant, quod neque Planci quattuor legiones omnibus suis copiis
pares arbitrabantur neque ex Italia tam celeriter exercitum traiici posse
credebant. Quos ipsi adhuc satis arrogatner Allobroges equitatusque omnis, qui
eo praemissus erat a nobis, sustinebant, nostroque adventu sustineri facilius
posse confidimus. Tamen, si quo etiam casu Isaram se traiecerint, ne quod
detrimentum rei publicae iniungant, summa a nobis dabitur opera. Vos magnum
animum optimamque spem de summa re publica habere volumus, cum et nos et
exercitus nostros singulari concordia coniunctos ad omnia pro vobis videatis
paratos; sed tamen nihil de diligentia remittere debetis dareque operam, ut quam
paratissimi [et] ab exercitu reliquisque rebus pro vestra salute contra
sceleratissimam conspirationem hostium confligamus; qui quidem eas copias, quas
diu simulatione rei publicae comparabant, subito ad patriae periculum
converterunt.
XIIIb. Scr. a.u.c. 711. Parmenses miserrimos **.
XIV. Scr. Romae circa X. Kal. Iun. a.u.c. 711. Mirabiliter, mi Brute, laetor, mea consilia measque sententias a te probari
de decemviris, de ornando adolescente; sed quid refert? mihi crede, homini non
glorioso: plane iam, Brute, frigeo; –rganon enim erat meum senatus; id iam est
dissolutum. Tantam spem attulerat exploratae victoriae tua praeclara Mutina
eruptio, fuga Antonii conciso exercitu, ut omnium animi relaxati sint meaeque
illae vehementes contentiones tamquam sxiamax¤ai esse videantur. Sed, ut ad rem
redeam, legionem Martiam et quartam negant, qui illas norunt, ulla condicione ad
te posse perduci; pecuniae, quam desideras, ratio potest haberi eaque habebitur.
De Bruto arcessendo Caesareque ad Italiae praesidium tenendo valde tibi
assentior; sed, ut scribis, habes obtrectatores, quos equidem facillime
sustineo, sed impediunt tamen. Ex Africa legiones exspectantur; sed bellum istuc
renatum mirantur homines: nihil tam praeter spem umquam; nam die tuo natali
victoria nuntiata in multa saecula videbamus rem publicam liberatam, nunc novi
timores retexunt superiora. Scripsisti autem ad me iis, quas Idibus Maiis
dedisti, modo te accepisse a Planco litteras non recipi Antonium a Lepido. Id si
ita est, omnia faciliora; sin aliter, magnum negotium, cuius exitum ne
extimescam, tuae partes sunt: ego plus, quam feci, facere non possum; te tamen,
id quod spero, omnium maximum et clarissimum videre cupio.
XV. Scr. Romae mense Iunio (post Id.) a.u.c. 711. Etsi mihi tuae litterae iucundissimae sunt, tamen iucundius fuit, quod in
summa occupatione tua Planco collegae mandasti, ut te mihi per litteras
excusaret; quod fecit ille diligenter. Mihi autem nihil amabilius officio tuo et
diligentia. Coniunctio tua cum collega concordiaque vestra, quae litteris
communibus declarata est, senatui populoque Romano gratissima accidit. Quod
superest, perge, mi Brute, et iam non cum aliis, sed tecum ipse certa. Plura
scribere non debeo, praesertim ad te, quo magistro brevitatis uti cogito.
Litteras tuas vehementer exspecto et quidem tales, quales maxime opto.
XVI. Scr. mense incerto (exeunte Aprili?) a.u.c. 711. Permagni interest, quo tibi haec tempore epistula reddita sit, utrum cum
sollicitudinis aliquid haberes, an cum ab omni molestia vacuus esses: itaque ei
praecepi, quem ad te misi, ut tempus observaret epistulae tibi reddendae: nam,
quemadmodum coram, qui ad nos intempestive adeunt, molesti saepe sunt, sic
epistulae offendunt non loco redditae; si autem, ut spero, nihil te perturbat,
nihil impedit, et ille, cui mandavi satis scite et commode tempus ad te cepit
adeundi, confido me, quod velim, facile a te impetraturum. L. Lamia praeturam
petit. Hoc ego utor uno omnium plurimum: magna vetustas, magna consuetudo
intercedit, quodque plurimum valet, nihil mihi eius est familiaritate iucundius.
Magno praeterea beneficio eius magnoque merito sum obligatus; nam Clodianis
temporibus, cum equestris ordinis princeps esset proque mea salute acerrime
propugnaret, a Gabinio consule relegatus est, quod ante id tempus civi Romano
Romae contigit nemini. Hoc cum populus Romanus meminit, me ipsum non meminisse
turpissimum est. Quapropter persuade tibi, mi Brute, me petere praeturam;
quamquam enim Lamia summo splendore, summa gratia est magnificentissimo munere
aedilicio, tamen, quasi ea ita non essent, ego suscepi totum negotium. Nunc si
me tanti facis, quanti certi facis, quoniam equitum centurias tenes, in quibus
regnas, mitte ad Lupum nostrum, ut is nobis eas enturias conficiat. Non tenebo
te pluribus; ponam in extremo, quod sentio: nihil est, Brute, cum omnia a te
exspectem, quod mihi gratius facere possis.
XVII. Scr. eodem tempopre, quo ep. XVI, a.u.c. 711. Lamia uno omnium familiarissime utor; magna eius in me, non dico officia, sed
merita, eaque sunt populo Romano notissima: is magnificentissimo munere
aedilitatis perfunctus petit praeturam, omnesque intelligunt nec dignitatem ei
deesse nec gratiam; sed is ambitus excitari videtur, ut ego omnia pertimescam
totamque petitionem Lamiae mihi sustinendam putem. In ea re quantum me possis
adiuvare, facile perspicio, nec vero, quantum mea causa velis, dubito. Velim
igitur, mi Brute, tibi persuadeas nihil me maiore studio a te petere, nihil te
mihi gratius facere posse, quam si omnibus tuis opibus, omni studio Lamiam in
petitione iuveris; quod ut facias, vehementer te rogo.
XVIII. Scr. Romae XIIII. Kal. Iun. a.u.c. 711. Etsi ex mandatis, quae Galbae Volumnioque ad senatum dedisti, quid timendum
putares, suspicabamur, tamen timidiora mandata videbantur, quam erat dignum tua
populique Romani victoria. Senatus autem, mi Brute, fortis est et habet fortes
duces: itaque moleste ferebat se a te, quem omnium quicumque fuissent,
fortissimum iudicaret, timidum atque ignavum iudicari. Etenim, cum te incluso
spem maximam omnes habuissent in tua virtute florente Antonio, quis erat, qui
quidquam timeret profligato illo, te liberato? Nec vero Lepidum timebamus; quis
enim esset, qui illum tam furiosum arbitraretur, ut, qui in maximo bello pacem
velle se dixisset, is in optatissima pace bellum rei publicae indiceret? Nec
dubito, quin tu plus provideas; sed tamen tam recenti gratulatione, quam tuo
nomine ad omnia deorum templa fecimus, renovatio timoris magnam molestiam
afferebat. Quare velim equidem, id quod spero, ut plane abiectus et fractus sit
Antonius; sin aliquid virium forte collegerit, sentiet nec senatui consilium nec
populo Romano virtutem deesse nec rei publicae te vivo imperatorem. XIIII. Kal.
Iun.
XIX. Scr. Vercellis XII. Kal. Iun. a.u.c. 711. Ad senatum quas litteras misi, velim prius perlegas et, si qua tibi
videbuntur, commutes. Necessario me scripsisse ipse animadvertes; nam, cum
putarem quartam et Martiam legiones mecum futuras, ut Druso Paulloque placuerat
vobis assentientibus, minus de reliquis rebus laborandum existimavi, nunc vero,
cum sim cum tironibus egentissimis, valde et meam et vestram vicem timeam
necesse est. Vicetini me et M. Brutum praecipue observant: his ne quam patiare
iniuriam fieri in senatu vernarum causa, a te peto. Causam habent optimam,
officium in rem publicam summum, genus hominum adversariorum seditiosum et
incertissimum. XII. Kal. Iun. Vercellis.
XX. Scr. Eporediae VIIII. Kal. Iun. a.u.c. 711. Quod pro me non facio, id pro te facere amor meus in te tuaque officia
cogunt, ut timeam; saepe enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum,
novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se
fuisse multumque sermonem de te habitum esse; ipsum Caesarem nihil sane de te
questum, nisi dictum quod diceret te dixisse, laudandum adolescentem, ornandum,
tollendum; se non esse commissurum, ut tolli posset. Hoc ego Labeonem credo illi
rettulisse aut finxisse dictum, non ab adolescente prolatum; veteranos vero
pessime loqui volebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum,
maximeque indignari, quod in decemviris neque Caesar neque ego habiti essemus
atque omnia ad vestrum arbitrium esset collata. Haec cum audissem et iam in
itinere essem, committendum non putavi, prius ut Alpes transgrederer, quam, quid
istic ageretur, scirem; nam de tuo periculo, crede mihi iactatione verborum et
denuntiatione periculi sperare eos te pertimefacto, adolescente impulso posse
magna consequi praemia, et totam istam cantilenam ex hoc pendere, ut quam
plurimum lucri faciant. Neque tamen non te cautum esse volo et insidias
vitantem; nihil enim tua mihi vita potest esse iucundius neque carius: illud
vide, ne timendo magis timere cogare et, quibus rebus potest occurri veteranis,
occurras: primum, quod desiderant de decemviris, facias; deinde de praemiis, si
tibi videtur, agros eorum militum, qui cum Antonio veterani fuerunt, iis dandos
censeas ab utriusque nobis; de lente ac ratione habita pecuniae senatum de ea re
constituturum. Quattuor legionibus iis, quibus agros dandos censuistis, video
facultatem fore ex agris Sullanis et agro Campano; aequaliter aut sorte agros
legionibus assignari puto oportere. Haec me tibi scribere non prudentia mea
hortatur, sed amor in te et cupiditas otii, quod sine te consistere non potest.
Ego, nisi valde necesse fuerit, ex Italia non excedam; legiones armo, paro;
spero me non pessimum exercitum habiturum ad omnes casus et impetus hominum. De
exercitu, quem Pansa habuit, legionem mihi Caesar non remittit. Ad has litteras
statim mihi rescribe turoumque aliquem mitte, si quid reconditum magis erit
meque scire opus esse putaris. VIIII. Kal. Iun. Eporedia.
XXI. Scr. Romae prid. Nonas Iunias a.u.c. 711. Di isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui
fuerunt, qui futuri sunt! quid? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui
neminem praetermiserit, quicum loqui poterit, cui non eadem ista dixerit. Te
tamen, mi Brute, sic amo, ut debeo, quod istud quidquid esset nugarum me scire
voluisti; signum enim magnum amoris dedisti. Nam, quod idem Segulius, veteranos
queri, quod tu et Caesar in decemviris non essetis, utinam ne ego quidem essem!
quid enim molestius? Sed tamen, cum ego sensissem de iis, qui exercitus
haberent, sententiam ferri oportere, iidem illi, qui solent, reclamarunt: itaque
excepti etiam estis me vehementer repugnante. Quocirca Segulium negligamus, qui
res novas quaerit, non quo veterem comederit—nullam enim habuit—, sed hanc
ipsam recentem novam devoravit. Quod autem scribis te, quod pro te ipso non
facias, id pro me facere, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique
carissime Brute, de me metu libero; ego enim, quae provideri poterunt, non
fallar in iis, quae cautionem non habebunt, de iis non ita valde laboro; sin
enim impudens, si plus postulem, quam homini a rerum natura tribui potest. Quod
mihi praecipis, ut caveam, ne timendo magis timere cogar, et sapienter et
amicissime praecipis; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc
genere virtutis, ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti
proxime accedere; quamobrem nec metuam quidquam et cavebo omnia. Sed vide, ne
tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quidquam timeam; tuis enim opibus et
consulatu tuo, etiamsi timidi essemus, tamen omnem timorem abiiceremus,
praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi.
Consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris assignandis ab
utroque vestrum, vehementer assentior: itaque, cum quidam de collegis nostris
agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque vobis integram
reservavi. Si quid erit occultius et, ut scribis, magis reconditum, meorum
aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. Non. Iun.
XXII. Scr. Romae mense Quinctili (paullo ante pr. Non.)
a.u.c. 711. Cum Appio Claudio C. f. summa mihi necessitudo est multis eius officiis et
meis mutuis constituta. Peto a te maiorem in modum vel humanitatis tuae vel mea
causa, ut eum auctoritate tua, quae plurimum valet, conservatum velis. Volo te,
cum fortissimus vir cognitus sis, etiam clementissimum existimari. Magno tibi
erit ornamento nobilissimum adolescentem beneficio tuo esse salvum: cuius quidem
causa hoc melior debet esse, quod pietate adductus propter patris restitutionem
se cum Antonio coniunxit; quare, etsi minus veram causam habebis, tamen vel
probabilem aliquam poteris inducere. Nutus tuus potest hominem summo loco natum,
summo ingenio, summa virtute, officiosissimum praeterea et gratissimum,
incolumem in civitate retinere: quod ut facias, ita a te peto, ut maiore studio
magisve ex animo petere non possim.
XXIII. Scr. Eporediae VIII. Kal. Iunias. a.u.c. 711. Nos hic valemus recte et, quo melius valeamus, operam dabimus. Lepidus
commode nobis sentire videtur: omni timore deposito debemus libere rei publicae
consulere. Quod si omnia essent aliena, tamen tribus tantis exercitibus,
propriis rei publicae, valentibus magnum animum habere debebas, quem et semper
habuisti et nunc fortuna adiuvante augere potes. Quae tibi superioribus litteris
mea manu scripsi, terrendi tui causa homines loquumtur: si frenum momorderis,
peream, si te omnes, quotquot sunt, conantem loqui ferre poterunt. Ego, tibi ut
antea scripsi, dum mihi a te litterae veniant, in Italia morabor. VIII. Kal.
Iunias Eporedia.
XXIV. Scr. Romae VIII. Idus Iunias a.u.c. 711. Narro tibi: antea subirascebar brevitati tuarum litterarum, nunc mihi loquax
esse videor; te igitur imitabor. Quam multa quam paucis! te recte valere
operamque dare, ut quotidie melius; Lepidum commode sentire; tribus exercitibus
quidvis nos oportere confidere. Si timidus essem, tamen ista epistula mihi omnem
metum abstersisses; sed, ut mones, frenum momordi, etenim, qui te incluso omnem
spem habuerim in te, quid nunc putas? cupio iam vigiliam meam, Brute, tibi
tradere, sed ita, ut ne desim constantiae meae. Quod scribis in Italia te
moraturum, dum tibi litterae meae veniant, si per hostem licet, non
erraris—multa enim Romae—, sin adventu tuo bellum confici potest, nihil tibi
sit antiquius. Pecunia expeditissima quae erat, tibi decreta est. Habes
amantissimum tui Servium; nos non desumus. VIII. Idus Iunias.
XXV. Scr. Romae XIIII. Kal. Quinctiles a.u.c. 711. Exspectanti mihi tuas quotidie litteras Lupus noster subito denuntiavit, ut
ad te scriberem, si quid vellem. Ego autem, etsi, quid scriberem, non
habebam—acta enim ad te mitti sciebam, inanem autem sermonem litterarum tibi
iniucundum esse audiebam—, brevitatem secutus sum te magistro. Scito igitur in
te et in collega spem omnem esse. De Bruto autem nihil adhuc certi; quem ego,
quemadmodum praecipis, privatis litteris ad bellum commune vocare non desino:
qui utinam iam adesset! intestinum urbis malum, quod est non mediocre, minus
timeremus. Sed quid ago? non imitor laxvnismÚn tuum: altera iam pagella
procedit. Vince et vale. XIIII. K. Quinctil.
XXVI. Scr. in castris III. Nonas Iunias a.u.c. 711. In maximo meo dolere hoc solatio utor, quod intelligunt homines non sine
causa me timuisse ista, quae acciderunt. Deliberent, utrum traiiciant legiones
ex Africa necne et ex Sardinia, et Brutum arcessant necne, et mihi stipendium
dent an non decernant: ad senatum litteras misi. Crede mihi, nisi ista omnia ita
fiunt, quemadmodum scribo, magnum nos omnes adituros periculum. Rogo te, videte,
quibus hominibus negotium detis, qui ad me legiones adducant: et fide opus est
et celeritate. III. Non. Iun. ex castris.
XXVII. Scr. in Tusculano V. Kal. Iun. a.u.c. 710. Nondum satis constitui, molestiaene plus an voluptatis attulerit mihi
Trebatius noster, homo cum plenus officii, tum utriusque nostrum amantissimus:
nam, cum in Tusculanum vesperi venissem, postridie ille ad me, nondum satis
firmo corpore cum esset, mane venit; quem cum obiurgarem, quod parum valetudini
parceret, tum ille, nihil sibi longius fuisse, quam ut me videret.
"Numquidnam," inquam, "novi?" Detulit ad me querelam tuam,
de qua priusquam respondeo, pauca proponam. Quantum memoria repetere praeterita
possum, nemo est mihi te amicus antiquior; sed vetustas habet aliquid commune
cum multis, amor non habet: dilexi te, quo die cognovi, meque a te diligi
iudicavi; tuus deinde discessus isque diuturnus, ambitio nostra et vitae
dissimilitudo non est passa voluntates nostras consuetudine conglutinari; tuum
tamen erga me animum agnovi multis annis ante bellum civile, cum Caesar esset in
Gallia; quod enim vehementer mihi utile esse putabas nec inutile ipsi Caesari,
perfecisti, ut ille me diligeret, coleret, haberet in suis. Multa praetereo,
quae temporibus illis inter nos familiarissime dicta, scripta, communicata sunt;
graviora enim consecuta sunt. Et initio belli civilis, cum Brundisium versus
ires ad Caesarem, venisti ad me in Formianum: primum hoc ipsum quanti,
praesertim temporibus illis! deinde oblitum me putas consilii, sermonis,
humanitatis tuae? quibus rebus interesse memini Trebatium. Nec vero sum oblitus
litterarum tuarum, quas ad me misisti, cum Caesari obviam venisses in agro, ut
arbitror, Trebulano. Secutum illud tempus est, cum me ad Pompeium proficisci
sive pudor meus coegit sive officium sive fortuna: quod officium tuum, quod
studium vel in absentem me vel in praesentes meos defuit? quem porro omnes mei
et mihi et sibi te amiciorem iudicaverunt? Veni Brundisium: oblitumne me putas,
qua celeritate, ut primum audieris, ad me Tarento advolaris? quae tua fuerit
assessio, oratio, confirmatio animi mei fracti communium miseriarum metu? Tandem
aliquando Romae esse coepimus: quid defuit nostrae familiaritati? in maximis
rebus quonam modo gererem me adversus Caesarem, usus tuo consilio sum, in
reliquis officio: cui tu tribuisti excepto Caesare praeter me, ut domum
ventitares horasque multas saepe suavissimo sermone consumeres? tum, cum etiam,
si meministi, ut haec philosophoumena scriberem, tu me impulisti. Post Caesaris
reditum quid tibi maiori curae fuit, quam ut essem ego illi quam
familiarissimus? quod effeceras. Quorsum igitur haec oratio longior, quam
putaram? Quis sum admiratus te, qui haec nosse deberes, quidquam a me commissum,
quod esset alienum nostra amicitia, credidisse; nam praeter haec, quae
commemoravi, quae testata sunt et illustria, habeo multa occultiora, quae vix
verbis exsequi possum. Omnia me tua delectant, sed maxime maxima cum fides in
amicitia, consilium, gravitas, constantia, tum lepos, humanitas, litterae.
Quapropter—redeo nunc ad querelam—ego te suffragium tulisse in illa lege
primum non credidi; deinde, si credidissem, numquam id sine aliqua iusta causa
existimarem te fecisse. Dignitas tua facit, ut animadvertatur, quidquid facias;
malevolentia autem hominum, ut nonnulla durius, quam a te facta sint,
proferantur: ea tu si non audis, quid dicam, nescio; equidem, si quando audio,
tam defendo, quam me scio a te contra iniquos meos solere defendi. Defensio
autem est duplex: alia sunt, quae liquido negare soleam, ut de isto ipso
suffragio; alia, quae defendam a te pie fieri et humane, ut de curatione
ludorum. Sed te, hominem doctissimum, non fugit, si Caesar rex fuerit—quod
mihi quidem videtur—, in utramque partem de tuo officio disputari posse, vel
in eam, qua ego soleo uti, laudandam esse fidem et humanitatem tuam, qui amicum
etiam mortuum diligas, vel in eam, qua nonnulli utuntur, libertatem patriae
vitae amici anteponendam. Ex his sermonibus utinam essent delatae ad te
disputationes meae! Illa vero duo, quae maxima sunt laudum tuarum, quis aut
libentius quam ego commemorat aut saepius? te et non suscipiendi belli civilis
gravissimum auctorem fuisse et moderandae victoriae, in quo qui mihi non
assentiretur, inveni neminem. Quare habeo gratiam Trebatio, familari nostro, qui
mihi dedit causam harum litterarum, quibus nisi credideris, me omnis officii et
humanitatis expertem iudicaris; quo nec mihi gravius quidquam potest esse nec a
te alienius.
XXVIII. Scr. Roame exeunte mense Maio a.u.c. 710. Magnam voluptatem ex tuis litteris cepi, quod, quam speraram atque optaram,
habere te de me opinionem cognovi; de qua etsi non dubitabam, tamen, quia maximi
aestimabam, ut incorrupta maneret, laborabam. Conscius autem mihi eram nihil a
me commissum esse, quod boni cuiusquam offenderet animum: eo minus credebam
plurimis atque optimis artibus ornato tibi temere quidquam persuaderi potuisse,
praesertim in quem mea propensa et perpetua fuisset atque esset benevolentia;
quod quoniam, ut volui, scio esse, respondebo criminibus, quibus tu pro me, ut
par erat tua singulari bonitate et amicitia nostra, saepe restitisti. Nota enim
mihi sunt, quae in me post Caesaris mortem contulerint: vitio mihi dant, quod
mortem hominis necessarii graviter fero atque eum, quem dilexi, perisse
indignor; aiunt enim patriam amicitae praeponendam esse, proinde ac si iam
vicerint obitum eius rei publicae fuisse utilem. Sed non agam astute: fateor me
ad istum gradum sapiente no pervenisse; neque enim Caesarem in dissensione
civili sum secutus, sed amicum, quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque
bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam nascentem
exstingui summe studui. Itaque in victoria hominis necessarii neque honoris
neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum
quam ego cum possent, immoderate sunt abusi. Atque etiam res familiaris mea lege
Caesaris deminuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur,
remanserunt in civitate. Civibus victis ut parceretur, aeque ac pro mea salute
laboravi. Possum igitur, qui omnes voluerim incolumes, eum, a quo id impetratum
est, perisse non indignari? cum praesertim iidem homines illi et invidiae et
exitio fuerint. "Plecteris ergo," inquiunt, "quoniam factum
nostrum improbare audes." O superbiam inauditam, alios in facinore
gloriari, aliis ne dolere quidem impunite licere! At haec etiam servis semper
libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius
arbitrio; quae nunc, ut quidem isti dictitant libertatis auctores, metu nobis
extorquere conantur; sed nihil agunt: nullius umquam periculi terroribus ab
officio aut ab humanitate desciscam; numquam enim honestam mortem fugiendam,
saepe etiam oppetendam putavi. Sed quid mihi suscensent, si id opto, ut
poeniteat eos sui facti? cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam.
"At debeo pro civili parte rem publica velle salvam." Id quidem me
cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo
vincere non postulo. Quare maiorem in modum te rogo, ut rem potiorem oratione
ducas mihique, si sentis expedire recte fieri, credas nullam communionem cum
improbis esse posse. An, quod adolescens praestiti, cum etiam errare cum
excusatione possem, id nunc aetate praecipitata communem commutem ac me ipse
retexam? Non faciam neque, quod displiceat, committam, praeterquam quod hominis
mihi coniunctissimi ac viri amplissimi doleo gravem casum. Quod si aliter essem
animatus, numquam, quod facerem, negarem, ne et in peccando improbus et in
dissimulando timidus ac vanus existimarer. "At ludos, quos Caesaris
victoriae Caesar adolescens fecit, curavi." At id ad privatum officium, non
ad statum rei publicae pertinet; quod tamen munus et hominis amicissimi memoriae
atque honoribus praestare etiam mortui debui et optimae spei adolescenti ac
dignissimo Caesare petenti negare non potui. Veni etiam consulis Antonii domum
saepe salutandi causa; ad quem, qui me parum patriae amantem esse existimant,
rogandi quidem aliquid aut auferendi causa frequentes ventitare reperies. Sed
quae haec ast arrogantia, quod Caesar numquam interpellavit, quin, quibus vellem
atque etiam quos ipse non diligebat, tamen iis uterer, eos, qui mihi amicum
eripuerunt, carpendo me efficere conari, ne, quos velim, diligam? Sed non
vereor, ne aut meae vitae modestia parum valitura sit in posterum contra falsos
rumores, aut ne etiam ii, qui me non amant propter meam in Caesarem constantiam,
non malint mei quam sui similes amicos habere. Mihi quidem si optata contingent,
quod reliquum est vitae, in otio Rhodi degam; sin casus aliquis interpellarit,
ita ero Romae, ut recte fieri semper cupiam. Trebatio nostro magnas ago gratias,
quod tuum erga me animum simplicem atque amicum aperuit et quod, eum, quem
semper libenter dilexi, quo magis iure colere atque observare deberem, fecit.
Bene vale et me dilige.
XXIX. Scr. ineunte mense Quinctili a.u.c. 710. Dubitanti mihi—quod scit Atticus noster—de hoc toto consilio
profectionis, quod in utramque partem in mentem multa veniebant, magnum pondus
accessit ad tollendam dubitationem iudicium et consilium tuum; nam et scripsisti
aperte, quid tibi videretur, et Atticus ad me sermonem tuum pertulit. Semper
iudicavi in te et in capiendo consilio prudentiam summam esse et in dando fidem,
maximeque sum expertus, cum initio civilis belli per litteras te consuluissem,
quid mihi faciendum esse censeres, eundumne ad Pompeium an manendum in Italia;
suasisti, ut consulerem dignitati meae; ex quo, quid sentires, intellexi et sum
admiratus fidem tuam et in consilio dando religionem, quod, cum aliud malle
amicissimum tuum putares, antiquius tibi officium meum quam illius voluntas
fuit. Equidem et ante hoc tempus te dilexi et semper me a te diligi sensi: et,
cum abessem atque in magnis periculis essem, et me absentem et meos praesentes a
te cultos et defensos esse memini et post meum reditum, quam familiariter mecum
vixeris, quaeque ego de te et senserim et praedicarim, omnes, qui solent haec
animadvertere, testes habemus; gravissimum vero iudicium de mea fide et
constantia fecisti, cum post mortem Caesaris totum te ad amicitiam meam
contulisti, quod tuum iudicium nisi mea summa benevolentia erga te omnibusque
meritis comprobaro, ipse me hominem non putabo. Tu, mi Oppi, conservabis amorem
tuum—etsi more magis hoc quidem scribo, quam quo te admonendum putem—meaque
omnia tuebere: quae tibi ne ignota essent, Attico mandavi; a me autem, cum
paullum otii nacti erimus, uberiores litteras exspectato. Da operam, ut valeas:
hoc mihi gratius facere nihil potes.
I. Scr. exeunte mense Maio a.u.c. 710. Finem nullam facio, mihi crede, Cassi, de te et Bruto nostro, id est de tota
re publica, cogitandi, cuius omnis spes in vobis est et in D. Bruto; quam quidem
iam habeo ipse meliorem, re publica a Dolabella meo praeclarissime gesta;
manabat enim illud malum urbanum et ita corroborabatur quotidie, ut ego quidem
et urbi et otio diffiderem urbano, sed ita compressum est, ut mihi videamur omne
iam ad tempus ab illo dumtaxat sordidissimo periculo tuti futuri. Reliqua magna
sunt ac multa, sed posita omnia in vobis: quamquam primum quidque explicemus.
Nam, ut adhuc quidem actum est, non regno, sed rege liberati videmur; interfecto
enim rege regios omnes nutus tuemur. Neque vero id solum, sed etiam, quae ipse
ille, si viveret, non faceret, ea nos quasi cogitata ab illo probamus. Nec eius
quidem rei finem video: tabulae figuntur: immunitates dantur; pecuniae maximae
describuntur; exsules reducuntur; senatus consulta falsa deferentur: ut
tantummodo odium illud hominis impuri et servitutis dolor depulsus esse
videatur, res publica iaceat in iis perturbationibus, in quas eam ille coniecit.
Haec omnia vobis sunt expedienda, nec hoc cogitandum, satis iam habere rem
publicam a vobis: habet illa quidem tantum, quantum numquam mihi in mentem venit
optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et beneficii vestri a
vobis magna desiderat. Adhuc ulta suas iniurias est per vos interitu tyranni;
nihil amplius: ornamenta vero sua quae reciperavit? ad quod ei mortuo paret,
quem vivum ferre non poterat? cuius aera refigere debebamus, eius etiam
chirographa defendimus? "At enim ita decrevimus." Fecimus id quidem
temporibus cedentes, quae valent in re publica plurimum; sed immoderate quidam
et integrate nostra facilitate abutuntur. Verum haec propediem et multa alia
coram: interim velim sic tibi persuadeas, mihi quum rei publicae, quam semper
habui carissimam, tum amoris nostri causa maximae curae esse tuam dignitatem. Da
operam, ut valeas. Vale.
II. Scr. Romae exeunte mense Septembri a.u.c. 710. Vehementer laetor tibi probari sententiam et orationem meam; qua si saepius
uti liceret, nihil esset negotii libertatem et rem publicam reciperare; sed homo
amens et perditus multoque nequior quam ille ipse, quem tu nequissimum occisum
esse dixisti, caedis initium quaerit, nullamque aliam ob causam me auctorem
fuisse Caesaris interficiendi criminatur, nisi ut in me veterani incitentur:
quod ego periculum non extimesco, modo vestri facti gloriam cum mea laude
communicet. Ita nec Pisoni, qui in eum primus invectus est nullo assentiente,
nec mihi, qui idem tricesimo post die feci, nec P. Servilio, qui me est
consecutus, tuto in senatum venire licet; caedem enim gladiator quaerit eiusque
initium a. d. XIII. Kal. Octobr. a me se facturum putavit, ad quem paratus
venerat, quum in villa Metelli complures dies commentatus esset; quae autem in
lustris et in vino commentatio potuit esse? itaque omnibus est visus, ut ad te
antea scripsi, vomere suo more, non dicere. Quare, quod scribis te confidere
auctoritate et eloquentia nostra aliquid profici posse, nonnihil, ut in tantis
malis, est profectum; intelligit enim populus Romanus tres esse consulares, qui,
quia, quae de re publica bene senserit, libere locuti sint, tuto in senatum
venire non possint. Nec est praeterea, quod quidquam exspectes; tuus enim
necessarius affinitate nova delectatur: itque iam non est studiosus ludorum
infinitoque fratris tui plausu dirumpitur; alter item affinis novis commentariis
Caesaris delenitus est. Sed haec tolerabilia: illud non ferendum, quod est, qui
vestro anno filium suum consulem futurum putet ob eamque causam se huic latroni
deservire prae se ferat. Nam L. Cotta, familiaris meus, fatali quadam
desperatione, ut ait, minus in senatum venit; L. Caesar, optimus et fortissimus
civis, valetudine impeditur; Ser. Sulpicius et summa auctoritate et optime
sentiens non adest; reliquos exceptis designatis ignosce mihi si non numero
consulares. Habes auctores consilii publici: qui numerus etiam bonis rebus
exiguus esset, quid censes perditis? quare spes est omnis in vobis, qui si
idcirco abestis, ut sitis in tuto, ne in vobis quidem: sin aliquid dignum vestra
gloria cogitatis, velim salvis nobis; sin id minus, res tamen publica per vos
brevi tempore ius suum reciperabit. Ego tuis neque desum neque deero: qui sive
ad me referent sive non referent, mea tibi tamen benevolentia fidesque
praestabitur. Vale.
III. Scr. Romae ineunte mense Octobri a.u.c. 710. Auget tuus amicus furorem in dies: primum in statua, quam possit in rostris,
inscripsit PARENTI OPTIME MERITO, ut non modo sicarii, sed iam etiam parricidae
iudicemini, quid dico, iudicemini? iudicemur potius; vestri enim pulcherrimi
facti ille furiosus me principem dicit fuisse. Utinam quidem fuissem! molestus
nobis non esset. Sed hoc vestrum est; quod quoniam praeteriit, utinam haberem,
quid vobis darem consilii! sed ne mihi quidem ipsi reperio quid faciundum sit;
quid enim est, quod contra vim sine vi fieri possit? Consilium omne autem hoc
est illorum, ut mortem Caesaris persequantur; itaque ante diem VI. Non. Oct.
productus in concionem a Cannutio turpissime ille quidem discessit, sed tamen ea
dixit de conservatoribus patriae, quae dici deberent de proditoribus; de me
quidem non dubitanter, quin omnia de meo consilio et vos fecissetis et Cannutius
faceret. Cetera cuiusmodi sint, ex hoc iudica, quod legato tuo viaticum
eripuerunt: quid eos interpretari putas, quum hoc faciunt? ad hostem scilicet
portari. O rem miseram! dominum ferre non potuimus, conservo servimus. Et tamen,
me quidem favente magis quam sperante, etiam nunc residet spes in virtute tua.
Sed ubi sunt copiae? de reliquo malo te ipsum tecum loqui quam nostra dicta
cognoscere. Vale.
IV. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 711. Vellem Idibus Martiis me ad coenam invitasses: reliquiarum nihil fuisset.
Nunc me reliquiae vestrae exercent, et quidem praeter ceteros me: quamquam
egregios consules habemus, sed turpissimos consulares, senatum fortem, sed
infimo quemque honore fortissimum; populo vero nihil fortius, nihil melius
Italiaque universa. Nihil autem foedius Philippo et Pisone legatis, nihil
flagitiosius; qui quum essent missi, ut Antonio ex senatus sententia certas res
denuntiarent, quum ille earum rerum nulli paruisset, ultro ab illo ad nos
intolerabilia postulata rettulerunt: itaque ad nos concurritur, factique iam in
re salutari populares sumus. Sed, tu quid ageres, quid acturus, ubi denique
esses, nesciebam: fama nuntiabat te esse in Syria; auctor erat nemo. De Bruto,
quo propius est, eo firmiora videntur esse, quae nuntiantur. Dolabella valde
vituperabatur ab hominibus non insulsis, quod tibi tam cito succederet, quum tu
vixdum XXX dies in Syria fuisses; itaque constabat eum recipi in Syriam non
oportere. Summa laus et tua et Bruti est, quod exercitum praeter spem
existimamini comparasse. Scriberem plura, si rem causamque nossem: nunc, quae
scribo, scribo ex opinione hominum atque fama. Tuas litteras avide exspecto.
Vale.
V. Scr. Romae mense Februario a.u.c. 711. Hiemem credo adhuc prohibuisse, quo minus de te certum haberemus, quid ageres
maximeque ubi esses; loquebantur omnes tamen—credo, quod volebant—in Syria
te esse, habere copias; id autem eo facilius credebatur, quia simile veri
videbatur. Brutus quidem noster egregiam laudem est consecutus; res enim tantas
gessit tamque inopinatas, ut eae quum per se gratae essent, tum ornatiores
propter celeritatem. Quod si tu ea tenes, quae putamus, magnis subsidiis fulta
res publica est; a prima enim ora Graeciae usque ad Aegyptum optimorum civium
imperiis muniti erimus et copiis: quamquam, nisi me fallebat, res se sic
habebat, ut totius belli omne discrimen in D. Bruto positum videretur, qui si,
ut sperabamus, erupisset Mutina, nihil belli reliqui fore videbatur. Parvis
omnino iam copiis obsidebatur, quod magno praesidio Bononiam tenebat Antonius;
erat autem Claternae noster Hirtius, ad Forum Cornelium Caesar, uterque cum
firmo exercitu, magnasque Romae Pansa copias ex delectu Italiae comparat. Hiems
adhuc rem geri prohibuerat; Hirtius nihil nisi considerate, ut mihi crebris
litteris significat, acturus videbatur; praeter Bononiam, Regium Lepidi, Parmam
totam Galliam tenebamus studiosissimam rei publicae; tuos etiam clientes
Transpadanos mirifice coniunctos cum causa habebamus; erat firmissimus senatus
exceptis consularibus, ex quibus unus L. Caesar firmus est et rectus; Ser.
Sulpicii morte magnum praesidium amisimus; reliqui partim inertes, partim
improbi; nonnulli invident eorum laudi, quos in re publica probari vident;
populi vero Romani totiusque Italiae mira consensio est. Haec erant fere, quae
tibi nota esse vellem; nunc autem opto, ut ab istis Orientis partibus virtutis
tuae lumen eluceat. Vale.
VI. Scr. Romae mense Aprili (ante XVI. Kal. Maias) a.u.c.
711. Qui status rerum fuerit tum, quum has litteras dedi, scire poteris ex C.
Titio Strabone, viro bono et optime de re publica sentiente; nam quid dicam
"cupidissimo tui," qui domo et fortunis relictis ad te potissimum
profectus sit? itaque eum tibi ne commendo quidem; adventus ipsius ad te satis
eum commendabit. Tu velim sic existimes tibique persuadeas, omne perfugium
bonorum in te et Bruto esse positum, si, quod nolim, adversi quid evenerit. Res,
quum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen; Brutus enim Mutinae vix
iam sustinebat: qui si conservatus erit, vicimus; sin—quod di omen
avertant!—, omnis omnium cursus est ad vos. Proinde fac animum tantum habeas
tantumque apparatum, quanto opus est ad universam rem publicam recuperandam.
Vale.
VII. Scr. Romae exeunte mense Martio a.u.c. 711. Quanto studio dignitatem tuam et in senatu et ad populum defenderim, ex tuis
te malo quam ex me cognoscere; quae mea sententia in senatu facile valuisset,
nisi Pansa vehementer obstitisset. Ea sententia dicta productus sum in concionem
ab tribuno pl. M. Servilio: dixi de te, quae potui, tanta contentione, quantum
forum est, tanto clamore consensuque populi, ut nihil umquam simile viderim. Id
velim mihi ignoscas quod invita socru tua fecerim: mulier timida verebatur, ne
Pansae animus offenderetur. In concione quidem Pansa dixit matrem quoque tuam et
fratrem illam a me sententiam noluisse dici; sed me haec non movebant, alia
valebant: favebam et rei publicae, cui semper favi, et dignitati ac gloriae
tuae. Quod autem et in senatu pluribus verbis disserui et dixi in concione, in
eo velim fidem meam liberes; promisi enim et prope confirmavi te non exspectasse
nec exspectaturum decreta nostra, sed te ipsum tuo more rem publicam defensurum.
Et, quamquam nihildum audieramus, nec ubi esses nec quas copias haberes, tamen
sic statuebam, omnes, quae in istis partibus essent opes copiaeque, tuas esse,
per teque Asiam provinciam confidebam iam rei publicae reciperatam. Tu fac in
augenda gloria te ipse vincas. Vale.
VIII. Scr. Romae mense Iunio (post VIII Id.) a.u.c. 711. Scelus affinis tui Lepidi summamque levitatem et inconstantiam ex actis, quae
ad te mitti certo scio, cognosse te arbitror: itaque nos confecto bello, ut
arbitrabamur, renovatum bellum gerimus spemque omnem in D. Bruto et Planco
habemus, si verum quaeris, in te et in M. Bruto, non solum ad praesens
perfugium, si, quod nolim, adversi quid acciderit. Sed etiam ad confirmationem
perpetuae libertatis. Nos hic de Dolabella audiebamus, quae vellemus, sed certos
auctores non habebamus. Te quidem magnum hominem et praesenti iudicio et reliqui
temporis exspectatione scito esse: hoc tibi proposito fac ut ad summa contendas;
nihil est tantum, quod non populus Romanus a te perfici atque obtineri posse
iudicet. Vale.
IX. Scr. Romae mense Iunio a.u.c. 711. Brevitas tuarum litterarum me quoque breviorem in scribendo facit, et, vere
ut dicam, non satis occurrit, quid scribam; nostras enim res in actis perferri
ad te certo scio, tuas autem ignoramus; tamquam enim clausa sit Asia, sic nihil
perfertur ad nos praeter rumores de oppresso Dolabella, satis illos quidem
constantes, sed adhuc sine auctore. Nos, confectum bellum quum putaremus,
repente a Lepido tuo in summam sollicitudinem sumus adducti: itaque tibi
persuade maximam rei publicae spem in te et in tuis copiis esse. Firmos omnino
exercitus habemus, sed tamen, ut omnia, ut spero, prospere procedant, multum
interest te venire; exigua enim spes est rei publicae—nam nullam non libet
dicere—, sed, quaecumque est, ea despondetur anno consulatus tui. Vale.
X. Scr. Romae ineunte mense Quinctili a.u.c. 711. Lepidus, tuus affinis, meus familiaris, pr. K. Quinctiles sententiis omnibus
hostis a senatu iudicatus est ceterique, qui una cum illo a re publica
defecerunt; quibus tamen ad sanitatem redeundi ante K. Sept. potestas facta est.
Fortis sane senatus, sed maxime spe subsidii tui. Bellum quidem, quum haec
scribebam, sane magnum erat scelere et levitate Lepidi. Nos de Dolabella
quotidie, quae volumus, audimus, sed adhuc sine capite, sine auctore, rumore
nuntio. Quod quum ita esset, tamen litteris tuis, quas Nonis Maiis ex castris
datas acceperamus, ita persuasum erat civitati, ut illum iam oppressum omnes
arbitrarentur, te autem in Italiam venire cum exercitu, ut, si haec ex sententia
confecta essent, consilio atque auctoritate tua, sin quid forte titubatum, ut
fit in bello, exercitu tuo niteremur: quem quidem ego exercitum quibuscumque
potuero rebus ornabo; cuius rei tum tempus erit, quum, quid opis rei publicae
laturus is exercitus sit aut quid iam tulerit, notum esse coeperit; nam adhuc
tantum conatus audiuntur, optimi illi quidem et praeclarissimi, sed gesta res
exspectatur, quam quidem aut iam esse aliquam aut appropinquare confido. Tua
virtute et magnitudine animi nihil est nobilius; itaque optamus, ut quam primum
te in Italia videamus: rem publicam nos habere arbitrabimur, si vos habebimus.
Praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset
Antonium; itaque numquam tanto odio civitati Antonius fuit, quanto est Lepidus;
ille enim ex turbulenta re publica, hic ex pace et victoria bellum excitavit.
Huic oppositos consules designatos habemus, in quibus est magna illa quidem
spes, sed anceps cura propter incertos exitus proeliorum. Persuade tibi igitur,
in te et in Bruto tuo esse omnia, vos exspectari, Brutum quidem iam iamque. Quod
si, ut spero, victis hostibus nostris veneritis, tamen auctoritate vestra res
publica exsurget et in aliquo statu tolerabili consistet; sunt enim permulta,
quibus erit medendum, etiamsi res publica satis esse videbitur sceleribus
hostium liberata. Vale.
XI. Scr. in castris Taricheis Nonis Martiis a.u.c. 711. S. v. b. e. e. q. v. In Syriam me profectum esse scito ad L. Murcum et Q.
Crispum imperatores: viri fortes optimique cives, posteaquaqm audierunt, quae
Romae gererentur, exercitus mihi tradiderunt ipsique mecum una fortissimo animo
rem publicam administrant. Item legionem, quam Q. Caecilius Bassus habuit, ad me
venisse scito, quattuorque legiones, quas A. Allienus ex Aegypto eduxit,
traditas ab eo mihi esse scito. Nunc te cohortatione non puto indigere, ut nos
absentes remque publicam, quantum est in te, defendas: scire te volo firma
praesidia vobis senatuique non deesse, ut optima spe et maximo animo rem
publicam defendas. Reliqua tecum aget L. Carteius, familiaris meus. Vale. D.
Nonis Martiis ex castris Taricheis.
XII. Scr. in castris Nonis Maiis a.u.c. 711. S. v. b. e. e. q. v. Legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me
amorem recognovi; videbaris enim non solum favere nobis—id quod et nostra et
rei publicae causa semper fecisti—, sed etiam gravem curam suscepisse
vehementerque esse de nobis sollicitus. Itaque, quod te primum existimare
putabam nos oppressa re publica quiescere non posse, deinde, quum suspicarere
nos moliri, quod te sollicitum esse et de salute nostra et de rerum eventu
putabam, simul ac legiones accepi, quas A. Allienus eduxerat ex Aegypto, scripsi
ad te tabellariosque complures Romam misi; scripsi etiam ad senatum litteras,
quas reddi vetui priusuam tibi recitatae essent, si forte mei obtemperare mihi
voluerunt. Quod si litterae perlatae non sunt, non dubito, quin Dolabella, qui
nefarie Trebonio occiso Asiam occupavit, tabellarios meos deprehenderit
litterasque interceperit. Exercitus omnes, qui in Syria fuerunt, teneo. Habui
pollulum morae, dum promissa militibus persolvo: nunc iam sum expeditus. A te
peto, ut dignitatem meam commendatam tibi habeas, si me intelligis nullum neque
periculum neque laborem patriae denegasse, si contra importunissimos latrones
arma cepi te hortante et auctore, si non solum exercitus ad rem publicam
libertatemque defendendam comparavi, sed etiam crudelissimis tyrannis eripui,
quos si occupasset Dolabella, non solum adventu, sed etiam opinione et
exspectatione exercitus sui Antonium confirmasset. Quas ob res milites tuere, si
eos mirifice de re publica meritos esse animadvertis, et effice, ne quem
poeniteat rem publicam quam spem praedae et rapinarum sequi maluisse. Item Murci
et Crispi imperatorum dignitatem, quantum est in te, tuere; nam Bassus misere
noluit mihi legionem tradere; quod nisi milites invito eo legatos ad me
misissent, clausam Apameam tenuisset, quoad vi esset expugnata. Haec a te peto
non solum rei publicae, quae tibi semper fuit carissima, sed etiam amicitiae
nostrae nomine, quam confido apud te plurimum posse. Crede mihi hunc exercitum,
quem habeo, senatus atque optimi cuiusque esse maximeque tuum, de cuius
voluntate assidue audiendo mirifice te diligit carumque habet: qui si
intellexerit commoda sua curae tibi esse, debere etiam se tibi omnia putabit.
Litteris scriptis audivi Dolabellam in Ciliciam venisse cum suis copiis:
proficiscar in Ciliciam. Quid egerim, celeriter ut scias, dabo operam; ac velim,
ut meremur de re publica, sic felices simus. Fac valeas meque ames. Nonis Maiis
ex castris.
XIII. Data est Cypro a Crommyoacride Idibus Iuniis a.u.c.
711. S. v. b. e. e. v. Quum rei publicae vel salute vel victoria gaudemus, tum
instauratione tuarum laudum, quod maximus consularis maximum consulem te ipse
vicisti, et laetamur et mirari satis non possumus. Fatale nescio quid tuae
virtuti datum, id quod saepe iam experti sumus; est enim tua toga omnium armis
felicior; quae nunc quoque nobis paene victam rem publicam ex manibus hostium
eripuit ac reddidit. Nunc ergo vivemus liberi; nunc te, omnium maxime civis et
mihi carissime—id quod maximis rei publicae tenebris comperisti—, nunc te
habebimus testem nostri et in te et in coniunctissimam tibi rem publicam amoris,
et, quae saepe pollicitus es te et taciturum, dum serviremus, et dicturum de me
tum, quum mihi profutura essent, nunc illa non ego quidem dici tanto opere
desiderabo quam sentiri a te ipso; neque enim omnium iudicio malim me a te
commendari quam ipse tuo iudicio digne ac mereor commendatus esse, ut haec
novissima nostra facta non subita nec inconvenientia, sed similia illis
cogitationibus, quarum tu testis es, fuisse iudices meque ad optimam spem
patriae non minimum tibi ipsi producendum putes. Sunt tibi, M. Tulli, liberi
propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi; esse etiam habent in re
publica proxime hos cari, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio
tibi copiam; sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me
excipere et ad omnia, quae velis et probes, producere. Animum tibi nostrum
fortasse probavimus; ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus
tamen, quam erat, passa est videri. Nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex
insulis quas potuimus naves deduximus; delectum remigum magna contumacia
civitatium tamen satis celeriter habuimus; secuti sumus classem Dolabellae, cui
L. Figulus praeerat, qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non
recedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit; nos
illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur
classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, cui
Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus; ibi quae cognovimus, scribere ad
vos quam celerrime voluimus. Dolabellam ut Tarsenses, pessimi socii, ita
Laodiceni multo amentiores ultro arcessierunt; ex quibus utrisque civitatibus
Graecorum militum numero speciem exercitus effecit. Castra habet ante oppidum
Laodiceam posita et partem muri demolitus est et castra oppido coniunxit.
Cassius noster cum decem legionibus et cohortibus XX auxiliariis et quattuor
milium equitatu a milibus passuum viginti castra habet posita PltŸ et
existimat se sine proelio posse vincere; nam iam ternis tetrachmis triticum apud
Dolabellam est: nisi quid navibus Laodicenorum supportarit, cito fame pereat
necesse est: ne supportare possit, et Cassii classis bene magna, cui praeest
Sextilius Rufus, et tres, quas nos adduximus, ego, Turullius, Patiscus, facile
praestabunt. Te volo bene sperare et rem publicam, ut vos istic expedistis, ita
pro nostra parte celeriter a nobis expediri posse confidere. Vale. D. Idib. Iun.
Cypro, a Crommyoacride.
XIV. Scr. Pergae IV. Nonas Iunias a.u.c. 711. Quum Brutum nostrum convenissem eumque tardius in Asiam venturum
animadverterem, in Asiam redii, ut reliquias mei laboris colligerem et pecuniam
quam primum Romam mitterem. Interim cognovi in Lycia esse classem Dolabellae
ampliusque centum naves onerarias, in quas exercitus eius imponi posset, idque
Dolabellam ea mente comparasse, ut, si Syriae spes eum frustrata esset,
conscenderet in naves et Italiam peteret seque cum Antoniis et reliquis
latronibus coniungeret: cuius rei tanto in timore fui, ut omnibus rebus relictis
cum paucioribus et minoribus navibus ad illas ire conatus sim. Quae res, si a
Rhodiis non essem interpellatus, fortasse tota sublata esset, tamen magna ex
parte profligata est, quoniam quidem classis dissipata est adventus nostri
timore, milites ducesque effugerunt, onerariae omnes ad unam a nobis sunt
exceptae. Certe—quod maxime timui—videor esse consecutus, ut non possit
Dolabella in Italiam pervenire nec suis sociis firmatis durius vobis efficere
negotium. Rhodii nos et rem publicam quam valde desperaverint, ex litteris, quas
publice misi, cognosces. Et quidem multo parcius scripsi; mirari noli: mira est
eorum amentia. Nec moverunt me meae ullae privatim iniuriae umquam: malus animus
eorum in nostram salutem, cupiditas partium aliarum, perseverantia in
contemptione optimi cuiusque ferenda mihi non fuit. Nec tamen omnes perditos
esse puto; sed iidem illi, qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui
Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, iidem tamquam aliquo
fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos, qui sunt in magistratu, in sua
habent potestate: itaque eadem superbia in pravitate utuntur; quorum
improbitatem aliquando retundi et non pati impunitate augeri non solum utile est
rei publicae nostrae, sed etiam necessarium. De nostra dignitate velim tibi ut
semper curae sit et, quocumque tempore occasionem habueris, et in senatu et
ceteris rebus laudi nostrae suffragere. Quoniam consulibus decreta est Asia et
permissum est iis, ut, dum ipsi venirent, darent negotium, qui Asiam obtineant,
rogo te, petas ab iis, ut hanc dignitatem potissimum nobis tribuant et mihi dent
negotium, ut Asiam obtineam, dum ipsorum alteruter venit; nam, quod huc
properent in magistratu venire aut exercitum mittere, causam non habent;
Dolabella enim in Syria est, et, ut tu divina tua mente prospexisti et
praedicasti, dum isti veniunt, Cassius eum opprimet; exclusus enim ab Antiochea
Dolabella et in oppugnando male acceptus, nulla alia confisus urbe, Laodiceam,
quae est in Syria ad mare, se contulit: ibi spero celeriter eum poenas daturum;
nam neque, quo refugiat, habet neque diutius ibi poterit tantum exercitum Cassii
sustinere: spero etiam confectum esse iam et oppressum Dolabellam. Quare non
puto Pansam et Hirtium in consulatu properaturos in provincias exire, sed Romae
acturos consulatum: itaque, si ab iis petieris, ut interea nobis procurationem
Asiae dent, spero te posse impetrare. Praeterea mihi promiserunt Pansa et
Hirtius coram et absenti mihi scripserunt Verrioque nostro Pansa affirmavit se
daturum operam, ne in suo consulatu mihi succedatur. Ego porro non medius fidius
cupiditate provinciae produci longius spatium mihi volo; nam mihi fuit ista
provincia plena laboris, periculi, detrimenti, quae ego ne frustra subierim
neve, priusquam reliquias meae diligentiae consequar, decedere cogar, valde
laboro; nam, si potuissem, quam exegeram pecuniam, universam mittere,
postularem, ut mihi succederetur: nunc, quod Cassio dedi, quod Trebonii morte
amisimus, quod etiam crudelitate Dolabellae aut perfidia eorum, qui fidem mihi
reique publicae non praestiterunt, id consequi et reficere volo, quod aliter non
potest fieri, nisi spatium habuero: id ut per te consequar, velim, ut solet,
tibi curae sit. Ego me de re publica puto esse meritum, ut non provinciae istius
beneficium exspectare debeam, sed tantum, quantum Cassius et Bruti, non solum
illius facti periculique societate, sed etiam huius temporis studio et virtute;
primus enim ego leges Antonias fregi, primus equitatum Dolabellae ad rem
publicam traduxi Cassioque tradidi, primus delectus habui pro salute omnium
contra coniurationem sceleratissimam, solus Cassio et rei publicae Syriam
exercitusque, qui ibi erant, coniunxi, nam, nisi ego tantum pecuniam tantaque
praesidia et tam celeriter Cassio dedissem, ne ausus quidem esset ire in Syriam,
et nunc non minora pericula rei publicae a Dolabella instarent quam ab Antonio.
Atque haec omnia is feci, qui sodalis et familiarissimus Dolabellae eram,
coniunctissimus sanguine Antoniis, provinciam quoque illorum beneficio habebam,
sed patr¤da §m±n m*llon fil«n omnibus meis bellum primus indixi. Haec etsi
adhuc non magno opere mihi tulisse fructum animadverto, tamen non despero nec
defetigabor permanere non solum in studio libertatis, sed etiam in labore et
periculis. Ac tamen, si etiam aliqua gloria iusta et merita provocabimur senatus
et optimi cuiusque officiis, maiore cum auctoritate apud ceteros erimus et eo
plus prodesse rei publicae poterimus. Filium tuum, ad Brutum quum veni, videre
non potui ideo, quod iam in hiberna cum equitibus erat profectus, sed medius
fidius ea esse eum opinione et tua et ipsius et in primis mea causa gaudeo;
fratris enim loco mihi est, qui ex te natus teque dignus est. Vale. D. IIII.
Non. Iun. Perga.
XV. Scr. Pergae IIII. Nonas Iunias a.u.c. 711. S. v. l. q. v. v. b. e. e. v. Scelere Dolabellae oppressa Asia in proximam
provinciam Macedoniam praesidiaque rei publicae, quae M. Brutus, v. c., tenebat,
me contuli et id egi, ut, per quos celerrime possent, Asia provincia
vectigaliaque in vestram potestatem redigerentur: quod quum pertimuisset
Dolabella vastataque provincia, correptis vectigalibus, praecipue civibus
Romanis omnibus crudelissime denudatis ac divenditis celerius Asia excessisset,
quam eo praesidium adduci potuisset, diutius morari aut exspectare praesidium
non necesse habui et quam primum ad meum officium revertendum mihi esse
existimavi, ut et reliqua vectigalia exigerem et quam deposui pecuniam
colligerem, quidque ex ea correptum esset aut quorum id culpa accidisset,
cognoscerem quam primum et vos de omni re facerem certiores. Interim quum per
insulas in Asiam naviganti mihi nuntiatum esset classem Dolabellae in Lycia esse
Rhodiosque naves complures instructas et paratas in aqua habere, cum iis
navibus, quas aut mecum adduxeram aut comparaverat Patiscus proq., homo mihi
quum familiaritate, tum etiam sensibus in re publica coniunctissimus, Rhodum
deverti confisus auctoritate vestra senatusque consulto, quo hostem Dolabellam
iudicaratis, foedere quoque, quod cum iis M. Marcello Ser. Sulpicio coss.
renovatum erat, quo iuraverant Rhodii eosdem hostes se habituros, quos senatus
populusque R: quae res nos vehementer fefellit; tantum enim afuit, ut illorum
praesidio nostram firmaremus classem, ut etiam a Rhodiis urbe, portu, statione,
quae extra urbem est, commeatu, aqua denique prohiberentur nostri milites, nos
vix ipsi singulis cum navigolis reciperemur. Quam indignitatem deminutionemque
non solum iuris nostri, sed etiam maiestatis imperiique populi Romani idcirco
tulimus, quod interceptis litteris cognoramus Dolabellam, si desperasset de
Syria Aegyptoque, quod necesse erat fieri, in naves cum omnibus suis latronibus
atque omni pecunia conscendere esse paratum Italiamque petere; idcirco etiam
naves onerarias, quarum minor nulla erat duum milium amphorum, contractas in
Lycia a classe eius obsideri. Huius rei timore, p. c., percitus iniurias perpeti
et cum contumelia etiam nostra omnia prius experiri malui: itaque ad illorum
voluntatem introductus in urbem et in senatum eorum quam diligentissime potui
causam rei publicae egi periculumque omne, quod instaret, si ille latro cum suis
omnibus naves conscendisset, exposui; Rhodios autem tanta in pravitate
animadverti, ut omnes firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et
conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent
esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc
confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique
omnia, quae improbi fingebant, magis vera existimarent, quam quae vere facta
erant et a nobis docebantur. Qua mente etiam ante nostrum adventum post Trebonii
indignissimam caedem ceteraque tot tamque nefaria facinora binae profectae erant
ad Dolabellam legationes eorum, et quidem novo exemplo, contra leges ipsorum,
prohibentibus iis, qui tum magistratus gerebant. Haec sive timore, ut dictitant,
de agris, quos in continenti habent, sive furore, sive potentia paucorum, qui et
antea pari contumelia viros clarissimos affecerant et nunc maximos magistratus
gerentes, nullo exemplo neque nostra ex parte neque nostro praesentium neque
imminenti Italiae urbique nostrae periculo, si ille parricida cum suis
latronibus navibus ex Asia Syriaque expulsus Italiam petisset, mederi, quum
facile possent, voluerunt. Nonnullis etiam ipsi magistratus veniebant in
suspicionem detinuisse nos et demorati esse, dum classis Dolabellae certior
fieret de adventu nostro; quam suspicionem consecutae res aliquot auxerunt,
maxime quod subito ex Lycia Sex. Marius et C. Titius, legati Dolabellae, a
classe discesserunt navique longa profugerunt onerariis relictis, in quibus
colligendis non minimum temporis laborisque consumpserant. Itaque, quum ab Rhodo
cum iis, quas habueramus, navibus in Lyciam venissemus, naves onerarias
recepimus dominisque restituimus, iidemque, quod maxime verebamur, ne posset
Dolabella cum suis latronibus in Italiam venire, timere desiimus: classem
fugientem persecuti sumus usque Sidam, quae extrema regio est provinciae meae.
Ibi cognovi partem navium Dolabellae diffugisse, reliquas Syriam Cyprumque
petisse: quibus disiectis, quum scirem C. Cassii, singularis civis et ducis,
classem maximam fore praesto in Syria, ad meum officium reverti, daboque operam,
ut meum studium, diligentiam vobis, p. c., reique publicae praestem, pecuniamque
quam maximam potero et quam celerrime cogam omnibusque rationibus ad vos mittam.
Si pecurrero provinciam et cognovero, qui nobis et rei publicae fidem
praestiterint in conservanda pecunia a me deposita, quique scelere ulrto
deferentes pecuniam publicam hoc munere societatem facinorum cum Dolabella
inierint, faicma vos certiores. De quibus, si vobis videbitur, si, ut meriti
sunt, graviter constitueritis nosque vestra auctoritate firmaveritis, facilius
et reliqua exigere vectigalia et exacta servare poterimus. Interea quo commodius
vectigalia tueri provinciamque ab iniuria defendere possim, praesidium
voluntarium necessariumque comparavi. His litteris scriptis milites circiter
XXX, quos Dolabella ex Asia conscripserat, ex Syria fugientes in Pamphyliam
venerunt: hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam, quae in Syria est, venisse; non
receptum conatum esse aliquoties vi introire; repulsum semper esse cum magno suo
detrimento itaque c. circiter amissis, aegris relictis noctu Antiochea
profugisse Laodiceam versus; ea nocte omnes fere Asiaticos milites ab eo
discessisse; ex iis ad octingentos Antiocheam redisse et se iis tradidisse, qui
a Cassio relicti urbi illi praeerant, ceteros per Amanum in Ciliciam
descendisse, quo ex numero se quoque esse dicebant; Cassium autem cum suis
omnibus copiis nuntiatum esse quatridui iter a Laodicea afuisse tum, quum
Dolabella eo tenderet; quamobrem opinione celerius confido sceleratissimum
latronem poenas daturum. IIII. Non. Iun. Perga.
XVI. Scr. Athenis VIII. Kal. Iun. a.u.c. 710. S. v. b. e. Athenas veni a. d. XI Kal. Iun. atque ibi, quod maxime optabam,
vidi filium tuum, deditum optimis studiis summaque modestiae fama: qua ex re
quantam voluptatem ceperim, scire potes etiam me tacente; non enim nescis,
quanti te faciam et quam pro nostro veterrimo verissimoque amore omnibus tuis
etiam minimis commodis, non modo tanto bono gaudeam. Noli putare, mi Cicero, me
hoc auribus tuis dare: nihil adolescente tuo atque adeo nostro—nihil enim mihi
a te potest esse seiunctum—aut amabilius omnibus iis, qui Athenis sunt, est
aut studiosius earum artium, quas tu maxime amas, hoc est optimarum. Itaque
tibi, quod vere facere possum, libenter quoque gratulor nec minus etiam nobis,
quod eum, quem necesse erat diligere, qualiscumque esset, talem habemus, ut
libenter quoque diligamus. Qui quum mihi in sermone iniecisset se velle Asiam
visere, non modo invitatus, sed etiam rogatus est a me, ut id potissimum nobis
obtinentibus provinciam faceret; cui nos et caritate et amore tuum officium
praestaturos non debes dubitare. Illud quoque erit nobis curae, ut Cratippus una
cum eo sit, ne putes in Asia feriatum illum ab iis studiis, in quae tua
cohortatione incitatur, futurum; nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno
gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se
procedat. Vos quid ageretis in re publica, quum has litteras dabam, non sciebam:
audiebam quaedam turbulenta, quae scilicet cupio esse falsa, ut aliquando otiosa
libertate fruamur; quod vel minime mihi adhuc contigit. Ego tamen nactus in
navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto
meo, et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra
subscripsi: in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis eÈyurrhmon°sterow
videbor, turpitudo personae eius, in quam liberius invehimur, nos vindicabit;
ignosces etiam iracundiae nostrae, quae iusta est in eiusmodi et homines et
cives; deinde qui magis hoc Lucilio licuerit assumere libertatis quam nobis?
quum, etiamsi odio pari fuerit in eos, quos laesit, tamen certe non magis dignos
habuerit, in quos tanta libertate verborum incurreret. Tu, sicut mihi pollicitus
es, adiunges me quam primum ad tuos sermones; namque illud non dubito, quin, si
quid de interitu Caesaris scribas, non patiaris me minimam partem et rei et
amoris tui ferre. Vale et matrem meosque tibi commendatos habe. D. VIII K. Iun.
Athenis.
XVII. Scr. Romae (post Quinct.) a.u.c. 708. Grata mihi vehementer est memoria nostri tua, quam significasti litteris;
quam ut conserves, non quo de tua constantia dubitem, sed quia mos est ita
rogandi, rogo. Ex Syria nobis tumultuosiora quaedam nuntiata sunt, quae, quia
tibi sunt propiora quam nobis, tua me causa magis movent quam mea. Romae summum
otium est, sed ita, ut malis salubre aliquod et honestum negotium: quod spero
fore; video id curae esse Caesari. Me scito, dum tu absis, quasi occasionem
quandam et licentiam nactum scribere audacius, et cetera quidem fortasse, quae
etiam tu concederes, sed proxime scripsi de optimo genere dicendi, in quo saepe
suspicatus sum te a iudicio nostro, sic scilicet, ut doctum hominem ab non
indocto, paullum dissidere: huic tu libro maxime velim ex animo, si minus,
gratiae causa suffragere. Dicam tuis, ut eum, si velint, describant ad teque
mittant; puto enim, etiamsi rem minus probabis, tamen in ista solitudine,
quidquid a me profectum sit, iucundum tibi fore. Quid mihi existimationem tuam
dignitatemque commendas, facis tu quidem omnium more, sed velim sic existimes,
me quum amori, quem inter nos mutuum esse intelligo, plurimum tribuam, tum de
summo ingenio et de studiis tuis optimis et de spe amplissimae dignitatis ita
iudicare, ut neminem tibi anteponam, comparem paucos.
XVIII. Scr. Romae sub finem a.u.c. 708. Quod extremum fuit in ea epistula, quam a te proxime accepi, ad id primum
respondebo; animum adverti enim hoc vos magnos oratores facere nonnumquam:
epistulas requiris meas; ego autem numquam, quum mihi denuntiatum esset a tuis
ire aliquem, non dedi. Quod mihi videor ex tuis litteris intelligere, te nihil
commissurum esse temere nec ante, quam scisses, quo iste nescio qui Caecilius
Bassus erumperet, quidquam certi constituturum, id ego et speraram prudentia tua
fretus et ut confiderem fecerunt tuae gratissimae mihi litterae, idque ut facias
quam saepissime, ut et quid tu agas et quid agatur scire possim et etiam quid
acturus sis, valde te rogo. Etsi periniquo patiebar animno te a me digredi,
tamen eo tempore me consolabar, quod et in summum otium te ire arbitrabar et ab
impendentibus magnis negotiis discedere: utrumque contra accidit; istic enim
bellum est exortum, hic pax consecuta, sed tamen eiusmodi pax, in qua, si
adesses, multa te non delectarent, ea tamen, quae ne ipsum Caesarem quidem
delectant; bellorum enim civilium ii semper exitus sunt, ut non ea solum fiant,
quae velit victor, sed etiam, ut iis mos gerendus sit, quibus adiutoribus sit
parta victoria. Equidem sic iam obdurui, ut ludis Caesaris nostri animo
aequissimo viderem T. Plancum, audirem Laberii et Publilii poemata. Nihil mihi
tam deesse scito quam quicum haec familiariter docteque rideam: is tu eris, si
quam primum veneris; quod ut facias, non mea solum, sed etiam tua interesse
arbitror.
XIX. Scr. Romae sub finem a.u.c. 708. Libentissime legi tuas litteras, in quibus iucundissimum mihi fuit, quod
cognovi meas tibi redditas esse; non enim dubitabam, quin eas libenter lecturus
esses, verebar, ut redderentur. Bellum, quod est in Syria, Syriamque provinciam
tibi tributam esse a Caesare ex tuis litteris cognovi: eam quidem rem tibi volo
bene et feliciter evenire; quod ita fore confido fretus et industria et
prudentia tua. Sed, de Parthici belli suspicione quod scribis, sane me commovit:
quid copiarum haberes, quum ipse coniectura consequi poteram, tum ex tuis
litteris cognovi: itaque opto, ne se illa gens moveat hoc tempore, dum ad te
legiones eae perducantur, quas audio duci; quod si pares copias ad confligendum
non habebis, non te fugiet uti consilio M. Bibuli, qui se oppido munitissimo et
copiosissimo tamdiu tenuit, quamdiu in provincia Parthi fuerunt. Sed haec melius
ex re et ex tempore constitues: mihi quidem usque curae erit, quid agas, dum,
quid egeris, sciero. Litteras ad te numquam habui cui darem, quin dederim: a te,
ut idem facias, peto, in primisque ut ita ad tuos scribas, ut me tuum sciant
esse.
XX. Scr. Romae anno incerto. Gratae mihi tuae litterae, nisi quos Sinuessanum deversoriolum contempsisti;
quam quidem contumeliam villa pusilla iniquo animo feret, nisi in Cumano et
Pompeiano reddideris pnta perÐ pntvn. Sic igitur facies meque amabis et
scripto aliquo lacesses; ego enim respondere facilius possum quam provocare.
Quod si, ut es, cessabis, lacessam, nec tua ignavia etiam mihi inertiam afferet.
Plura otiosus; haec, quum essem in senatu, exaravi.
XXI. Scr. mense incerto a.u.c. 710. C. Anicius, familiaris meus, vir omnibus rebus ornatus, negotiorum suorum
causa legatus est in Africam legatione libera: eum velim rebus omnibus adiuves
operamque des, ut quam commodissime sua negotia conficiat, in primisque, quod ei
carissimum est, dignitatem eius tibi commendo, idque a te peto, quod ipse in
provincia facere sum solitus non rogatus, ut omnibus senatoribus lictores darem;
quod idem acceperam et id cognoveram a summis viris factitatum. Hoc igitur, mi
Cornifici, facies ceterisque rebus omnibus eius dignitati reique, si me amas,
consules: erit id mihi gratissimum. Da operam, ut valeas.
XXII. Scr. Romae exeunte mense Decembri a.u.c. 710. Nos hic cum homine gladiatore omnium nequissimo, collega nostro, Antonio,
bellum gerimus, sed non pari condicione, contra arma verbis. At etiam de te
concionatur, nec impune; nam sentiet, quos lacessierit. Ego autem acta ad te
omnia arbitror perscribi ab aliis; a me futura debes cognoscere, quorum quidem
non est difficilis coniectura: oppressa omnia sunt, nec habent ducem boni,
nostrique tyrannoctoni longe gentium absunt. Pansa et sentit bene et loquitur
fortiter; Hirtius noster tardius convalescit. Quid futurum sit, plane nescio;
spes tamen una est aliquando populum Romanum maiorum similem fore. Ego certe rei
publicae non deero et, quidquid acciderit, a quo mea culpa absit, animo forti
feram; illud profecto, quoad potero: tuam famam et dignitatem tuebor. A. d. XIII
K. Ian. senatus frequens mihi est assensus quum de ceteris rebus magnis et
necessariis, tum de provinciis ab iis, qui obtinerent, retinendis neque cuiquam
tradendis, nisi qui ex senatus consulto successisset: hoc ego quum rei publicae
casua censui, tum mehercule in primis retinendae dignitatis tuae; quamobrem te
amoris nostri causa rogo, rei publicae causa hortor, ut ne cui quidquam iuris in
tua provincia esse patiare atque ut omnia referas ad dignitatem, qua nihil esse
potest praestantius. Vere tecum agam, ut necessitudo nostra postulat: in
Sempronio, si meis litteris obtemperasses, maximam ab omnibus laudem adeptus
esses; sed illud et praeteriit et levius est, haec magna res est: fac, ut
provinciam retineas in potestate rei publicae. Plura scripsissem, nisi tui
festinarent: itaque Chaerippo nostro me velim excuses.
XXIII. Scr. Romae medio mense Octobri a.u.c. 710. Omnem condicionem imperii tui statumque provinciae mihi demonstravit
Tratorius. O multa intolerabilia locis omnibus! sed, quo tua maior dignitas, eo,
quae tibi acciderunt, minus ferenda; neque enim, quae tu propter magnitudinem et
animi et ingenii moderate fers, ea non ulciscenda sunt, etiamsi non sunt
dolenda. Sed haec posterius. Rerum urbanarum acta tibi mitti certo scio; quod ni
ita putarem, ipse perscriberem, in primisque Caesaris Octaviani conatum; de quo
multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adolescentis
impetum faceret, prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. Quid
quaeris? magna spes est in eo: nihil est, quod non existimetur laudis et gloriae
causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse
intelligit, ut, quum interfectores suos domi comprehenderit, rem proferre non
audeat. A. d. VII Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus
Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem
adducere et in cervicibus nostris collocare. Habes formam rei publicae, si in
castris potest esse res publica; in quo tuam vicem saepe doleo, quod nullam
partem per aetatem sanae et salvae rei publicae gustare potuisti. Atque antehac
quidem sperare saltem licebat; nunc etiam id ereptum est; quae enim est spes,
quum in concione dicere ausus sit Antonius Cannutium apud eos locum sibi
quaerere, quibus se salvo locus in civisate esse non posset? Equidem et haec et
omnia, quae homini accidere possunt, sic fero, ut philosophiae magnam habeam
gratiam, quae me non modo ab sollicitudine abducit, sed etiam contra omnes
fortunae impetus armat, tibique idem censeo faciundum nec, a quo culpa absit,
quidquam in malis numerandum. Sed haec tu melius. Tratorium nostrum quum semper
probassem, tum maxime in tuis rebus summam eius fidem, diligentiam prudentiamque
cognovi. Da operam, ut valeas: hoc mihi gratius facere nihil potes.
XXIV. Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 711. Ego nullum locum praetermitto—nec enim debeo—non modo laudandi tui, sed
ne ornandi quidem; sed mea studia erga te et officia malo tibi ex tuorum
litteris quam ex meis esse nota. Te tamen hortor, ut omni cura in rem publicam
incumbas: hoc est animi, hoc est ingenii tui, hoc eius spei, quam habere debes,
amplificandae dignitatis tuae. Sed hac de re alias ad te pluribus; quum enim
haec scribebam, in exspectatione erant omnia: nondum legati redierant, quos
senatus non ad pacem deprecandam, sed ad denuntiandum bellum miserat, nisi
legatorum nutio paruisset. Ego tamen, ut primum occasio data est, meo pristino
more rem publicam defendi: me principem senatui populoque Romano professus sum,
nec postea, quam suscepi causam libertatis, minimum tempus amisi tuendae salutis
libertatisque communis. Sed haec quoque te ex aliis malo. T. Pinarium,
familiarissimum meum, tanto tibi studio commendo, ut maiore non possim; cui quum
propter omnes virtutes, tum etiam propter studia communia sum amicissimus. Is
procurat rationes negotiaque Dionysii nostri, quem et tu multum amas et ego
omnium plurimum; ea tibi ego non debeo commendare, sed commendo tamen. Facies
igitur, ut ex Pinarii, gratissimi hominis, litteris tuum et erga illum et erga
Dionysium studium perspiciamus.
XXV. Scr. Romae sive XIV. Kal. Apriles sive paullo post
a.u.c. 711. Liberalibus litteras accepi tuas, quas mihi Cornificius altero vicesimo die,
ut dicebat, reddidit: eo die non fuit senatus neque postero. Quinquatribus
frequenti senatu causam tuam egi non invita Minerva; etenim eo ipso die senatus
decrevit, ut Minerva nostra, custos urbis, quam turbo deiecerat, restitueretur.
Pansa tuas litteras recitavit: magna senatus approbatio consecuta est cum summo
meo gaudio et offensione Minotauri, id est Calvisii et Tauri; factum de te
senatus consultum honorificum. Postulabatur, ut etiam illi notarentur; sed Pansa
clementior. Ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum
et cunctantibus ceteris a. d. XIII K. Ian. fundamenta ieci rei publicae, eo ipso
die providi multum atque habui rationem dignitatis tuae; mihi enim est assensus
senatus de obtinendis provinciis; nec vero postea destiti labefactare eum, qui
summa cum tua iniuria contumeliaque rei publicae provinciam absens obtinebat;
itaque crebras vel potius quotidianas compellationes meas non tulit seque in
urbem recepit invitus; neque solem spe, sed certa re iam et possessione
deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio. Te tuam dignitatem summa
tua virtute tenuisse provinciaeque honoribus amplissimis affectum vehementer
gaudeo. Quod te mihi de Sempronio purgas, accipio excusationem; fuit enim illud
quoddam graecum tempus servitutis. Ego, tuorum consiliorum auctor dignitatisque
fautor, iratus temporibus in Graeciam desperata libertate rapiebar, quum me
etesiae quasi boni cives relinquentem rem publicam prosequi noluerunt, austerque
adversus maximo flatu me ad tribules tuos Regium rettulit, atque inde ventis
remis in patriam omni festinatione properavi postridieque in summa reliquorum
servitute liber unus fui. Sic sum in Antonium invectus, ut ille non ferret
omnemque suum vinulentum furorem in me unum effunderet meque tum elicere vellet
ad caedis causam, tum temptaret insidiis; quem ego ructantem et nauseantem
conieci in Caesaris Octaviani plagas; puer enim egregius praesidium sibi primum
et nobis, deinde summae rei publicae comparavit; qui nisi fuisset, Antonii
reditus a Brundisio pestis patriae fuisset. Quae deinceps acta sint, scire te
arbitror. Sed redeamus illuc, unde devertimus: accipio excusationem tuam de
Sempronio; neque enim statui quid in tanta perturbatione habere potuisti.
Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat,
ut ait Terentius; quamobrem, mi Quinte, conscende nobiscum, et quidem ad
puppim: una navis est iam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam ut rectam
teneamus; utinam prospero cursu! sed, quicumque venti erunt, ars nostra certe
non aberit; quid enim praestare aliud virtus potest? Tu fac ut magno animo sis
et excelso cogitesque omnem dignitatem tuam cum re publica coniunctam esse
debere.
(Scr. post V Kal. Mai. a. 711.)
P. Lucceium mihi meum commendas, quem, quibuscumque rebus potero, diligenter
tuebor. Hirtium quidem et Pansam, collegas nostros, homines in consulatu rei
publicae salutares, alieno sane tempore amisimus, re publica Antoniano quidem
latrocinio liberata, sed nondum omnino explicata; quam nos, si licebit, more
nostro tuebimur, quamquam admodum sumus iam defetigati; sed nulla lassitudo
impedire officium et fidem debet. Verum haec hactenus: ab aliis te de me quam a
me ipso malo cognoscere. De te audiebamus ea, quae maxime vellemus. De Cn.
Minucio, quem tu quibusdam litteris ad caelum laudibus extulisti, rumores
duriores erant: id quale sit omninoque quid istic agatur facias me velim
certiorem.
XXVI. Scr. mense incerto (post XIII. Kal. Ian.) a.u.c.
710. Q. Turius, qui in Africa negotiatus est, vir bonus et honestus, heredes fecit
similes sui, Cn. Saturninum, Sex. Aufidium, C. Anneium, Q. Considium Gallum, L.
Servilium Postumum, C. Rubellium: ex eorum oratione intellexi gratiarum actione
eos magis egere quam commendatione; tanta enim liberalitate se tua usos
praedicabant, ut iis plus a te tributum intelligerem, quam ego te auderem
rogare; audebo tamen, scio enim, quantum ponderis mea commendatio sit habitura.
Quare a te peto, ut ad eam liberalitatem, qua sine meis litteris usus es, quam
maximus his litteris cumulus accedat; caput autem est meae commendationis, ne
patiare Erotem Turium, Q. Turii libertum, ut adhuc fecit, hereditatem Turianam
avertere ceterisque omnibus rebus habeas eos a me commendatissimos. Magnam ex
eorum splendore et observantia capies voluptatem: quod ut velis, te vehementer
etiam atque enim rogo.
XXVII. Scr. mense incerto (post XIII. Kal. Ian.) a.u.c.
710. Sex. Aufidius et observantia, qua me colit, accedit ad proximos et splendore
equiti Romano nemini cedit; est autem ita temperatis moderatisque moribus, ut
summa severitas summa cum humanitate iungatur: cuius tibi negotia, quae sunt in
Africa, ita commendo, ut maiore studio magisve ex animo commendare non possim.
Pergratum mihi feceris, si dederis operam, ut is intelligat meas apud te
litteras maximum pondus habuisse: hoc te vehementer, mi Cornifici, rogo.
XXVIII. Scr. Romae mense Aprili (ante XVI. K. Maias)
a.u.c. 711. Assentior tibi eos, quos scribis Lilybaeo minari, istic poenas dare debuisse,
sed metuisti, ut ais, ne nimis liber in ulciscendo viderere; metuisti igitur, ne
gravis civis, ne nimis fortis, ne nimis te dignus viderere. Quod societatem rei
publicae conservandae tibi mecum a patre acceptam renovas, gratum est, quae
societas inter nos semper, mi Cornifici, manebit; gratum etiam illud, quod mihi
tuo nomine gratias agendas non putas, nec enim id inter nos facere debemus.
Senatus saepius pro dignitate tua appellaretur, si absentibus consulibus umquam
nisi ad rem novam cogeretur. Itaque nec de HS. XX nec de HS. DCC quidquam agi
nunc per senatum potest; tibi autem ex senatus consulto imperandum mutuumve
sumendum censeo. In re publica quid agatur, credo te ex eorum litteris
cognoscere, qui ad te acta debent perscribere. Ego sum spe bona; consilio, cura,
labore non desum; omnibus inimicis rei publicae esse me acerrimum hostem prae me
fero. Res neque nunc difficili loco mihi videtur esse et fuisset facillimo, si
culpa a quibusdam afuisset.
XXIX. Scr. Romae mense Aprili (ante XVI. K. Maius) a.u.c.
711. Non modo tibi, cui nostra omnia notissima sunt, sed neminem in populo Romano
arbitror esse, cui sit ignota ea familiaritas, quae mihi cum L. Lamia est;
etenim magno theatro spectata est tum, quum est ab A. Gabinio consule relegatus,
quod libere et fortiter salutem meam defendisset; nec ex eo amor inter nos natus
est, sed, quod erat vetus et magnus, propterea nullum periculum pro me adire
dubitavit. Ad haec officia vel merita potius iucundissima consuetudo accedit, ut
nullo prorsus plus homine delecter. Non puto te iam exspectare, quibus eum tibi
verbis commendarim; causa enim tanti amoris intelligis quae verba desideret: iis
me omnibus usum putato. Tantum velim existimes, si negotia Lamiae, procuratores,
libertos, familiam quibuscumque rebus opus erit defenderis, gratius mihi
futurum, quam si ea tua liberalitas pertinuisset ad rem familiarem meam, nec
dubito, quin sine mea commendatione, quod tuum est iudicium de hominibus, ipsius
Lamiae causa studiose omnia facturus sis: quamquam erat nobis dictum te
existimare alicui senatus consulto, quod contra dignitatem tuam fieret,
scribendo Lamiam affuisse, qui omnino consulibus illis numquam fuit ad
scribendum; deinde omnia tum falsa senatus consulta deferebantur; nisi forte
etiam illi Semproniano senatus consulto me censes affuisse, qui ne Romae quidem
fui, ut tum de eo ad te scripsi, re recenti. Sed haec hactenus. Te, mi
Cornifici, etiam atque etiam rogo, ut omnia Lamiae negotia mea putes esse
curesque, ut intelligat hanc commendationem maximo sibi usui fuisse: hoc mihi
gratius facere nihil potes. Cura, ut valeas.
XXX. Scr. Romae exeunte mense Maio a.u.c. 711. Itane? praeter litigatores nemo ad te meas litteras? Multae istae quidem; tu
enim perfecisti, ut nemo sine litteris meis tibi se commendatum putaret; sed
quis umquam tuorum mihi dixit esse, cui darem, quin dederim? aut quid mihi
iucundius quam, quum coram tecum loqui non possim, aut scribere ad te aut tuas
legere litteras? illud magis mihi solet esse molestum, tantis me impediri
occupationibus, ut ad te scribendi meo arbitratu facultas nulla detur; non enim
te epistulis, sed voluminibus lacesserem, quibus quidem me a te provocari
oportebat; quamvis enim occupatus sis, otii tamen plus habes; aut, si ne tu
quidem vacas, noli impudens esse nec mihi molestiam exhibere et a me litteras
crebiores, quum tu mihi raro mittas, flagitare. Nam, quum antea distinebar
maximis occupationibus, propterea quod omnibus curis rem publicam mihi tuendam
putabam, tum hoc tempore multo distineor vehementius; ut enim gravius aegrotant
ii, qui, quum levati morbo viderentur, in eum de integro inciderunt, sic
vehementius nos laboramus, qui profligato bello ac paene sublato renovatum
bellum gerere cogamur. Sed haec hactenus. Tu tibi, mi Cornifici, fac ut
persuadeas non esse me tam imbecillo animo, ne dicam inhumano, ut a te vinci
possim aut officiis aut amore. Non dubitabam equidem, verumtamen multo mihi
notiorem amorem tuum effecit Chaerippus. O hominem semper illum quidem mihi
aptum, nunc vero etiam suavem! vultus mehercule tuos mihi expressit omnes, non
solum animum ac verba pertulit; itaque noli vereri, ne tibi suscensuerim, quod
eodem exemplo ad me, quo ad ceteros: requisivi equidem proprias ad me unum
litteras, sed neque vehementer et amanter. De sumptu, quem te in rem militarem
facere et fecisse dicis, nihil sane possum tibi opitulari, propterea quod et
orbus est senatus consulibus amissis et incredibiles angustiae pecuniae
publicae, quae conquiritur undique, ut optime meritis militibus promissa
solvantur, quod quidem fieri sine tributo posse non arbitror. De Attio Dionysio,
nihil puto esse, quoniam mihi nihil dixit Tratorius. De P. Lucceio, nihil tibi
concedo, quo studiosor eius sis, quam ego sum; est enim nobis necessarius; sed,
a magistris quum contenderem de proferendo die, probarunt mihi sese, quo minus
id facerent, et compromisso et iure iurando impediri; quare veniendum arbitror
Lucceio: quamquam, si meis litteris obtemperavit, quum tu haec leges, illum
Roame esse oportebit. Ceteris de rebus maximaeque de pecunia, quum Pansae mortem
ignorares, scripsisti, quae per nos ab eo consequi te posse arbitrarere: quae te
non fefellissent, si viveret, nam te diligebat; post mortem autem eius quid
fieri posset non videbamus. De Venuleio, Latino, Horatio, valde laudo: illud non
nimium probo, quod scribis, quo illi animo aequiore ferrent, te tuis etiam
legatis lictores ademisse—honore enim digni cum ignominia dignis non erant
comparandi.—, euosque, ex senatus consulto si non decedunt, cognendos, ut
decedant, existimo. Haec fere ad eas litteras, quas eodem exemplo binas accepi:
de reliquo, velim tibi persuadeas non esse mihi meam dignitatem tua cariorem.
I. Scr. Athenis ineunte mense Quinctili a.u.c. 703. Etsi non satis mihi constiterat, cum aliquane animi mei molestia an potius
libenter te Athenis visurus essem, quod iniuria, quam accepisti, dolore me
afficeret, sapientia tua, qua fers iniuriam, laetitia, tamen vidisse te mallem;
nam, quod est molestiae, non sane multo levius est, quum te non video, quod esse
potuit voluptatis, certe, si vidissem te, plus fuisset. Itaque non dubitabo dare
operam, ut te videam, quum id satis commode facere potero: interea, quod per
litteras et agi tecum et, ut arbitror, confici potest, agam. Ac te illud primum
rogabo, ne quid invitus mea causa facias, sed id, quod mea intelliges multum,
tua nullam in partem interesse, ita mihi des, si tibi, ut id libenter facias,
ante persuaseris. Cum Patrone Epicurio mihi omnia sunt, nisi quod in philosophia
vehementer ab eo dissentio; sed et initio Romae, quum te quoque et tuos omnes
observabat, me coluit in primis et nuper, quum ea, quae voluit, de suis commodis
et praemiis consecutus est, me habuit suorum defensorum et amicorum fere
principem et iam a Phaedro, qui nobis, quum pueri essemus, antequam Philonem
cognovimus, valde ut philosophus, postea tamen ut vir bonus et suavis et
officiosus probabatur, traditus mihi commendatusque est: is igitur Patro quum ad
me Romam litteras misisset, uti te sibi placarem peteremque, ut nescio quid
illud Epicuri parietinarum sibi concederes, nihil scripsi ad te ob eam rem, quod
aedificationis tuae consilium commendatione mea nolebam impediri; idem, ut veni
Athenas, quum, idem ad te scriberem, rogasset, ob eam causam impetravit, quod te
abiecisse illam aedificationem constabat inter omnes amicos tuos. Quod si ita
est et si iam tua plane nihil interest, velim, si qua offensiuncula facta est
animi tui perversitate aliquorum--novi enim gentem illam--, des te ad lenitatem
vel propter summam tuam humanitatem vel etiam honoris mei causa. Equidem,
si, quid ipse sentiam, quaeris, nec cur ille tanto opere contendat video nec cur
tu repugnes, nisi tamen multo minus tibi concedi potest quam illi laborare sine
causa; quamquam Patronis et orationem et causam tibi cognitam esse certo scio:
honorem, officium, testamentorum ius, Epicuri auctoritatem, Phaedri
obtestationem, sedem, domicilium, vestigia summorum hominum sibi tuenda esse
dicit. Totam hominis viam rationemque, quam sequitur in philosophia, derideamus
licet, si hanc eius contentionem volumus reprehendere; sed mehercules, quoniam
illi ceterisque, quos illa delectant, non valde inimici sumus, nescio an
ignoscendum sit huic, si tanto opere laborat; in quo etiamsi peccat, magis
ineptiis quam improbitate peccat. Sed, ne plura--dicendum enim aliquando est--,
Pomponium Atticum sic amo, ut alterum fratrem; nihil est illo mihi nec carius
nec iucundius: is--non quo sit ex istis; est enim omni liberali doctrina
politissimus, sed valde diligit Patronem, valde Phaedrum amavit--sic a me hoc
contendit, homo minime ambitiosus, minime in rogando molestus, ut nihil umquam
magis, nec dubitat, quin ego a te nutu hoc consequi possem, etiamsi
aedificaturus esses; nunc vero, si audierit te aedificationem deposuisse neque
tamen me a te impetrasse, non te in me illiberalem, sed me in se negligentem
putabit. Quamobrem peto a te, ut scribas ad tuos posse tua voluntate decretum
illud Areopagitarum, quem ÕpomnhmatismŽn
illi vocant, tolli. Sed redeo ad prima: prius velim tibi persuadeas, ut hoc mea
causa libenter facias, quam ut facias; sic tamen habeto, si feceris, quod rogo,
fore mihi gratissimum. Vale.
II. Scr. anno incerto (704?) C. Avianio Evandro, qui habitat in tuo sacrario, et ipso multum utor et
patrono eius M. Aemilio familiarissime: peto igitur a te in maiorem modum, quod
sine tua molestia fiat, ut ei de habitatione commodes; nam propter opera
instituta multa multorum subitum est ei demigrare K. Quinctilibus. Impedior
verecundia, ne te pluribus verbis rogem; neque tamen dubito, quin, si tua nihil
aut non multum intersit, eo sis animo, quo ego essem, si quid tu me rogares:
mihi certe gratissimum feceris.
III. Scr. anno incerto (704?) A. Fufium, unum ex meis intimis, observantissimum studiosissimumque nostri,
eruditum hominem et summa humanitate tuaque amicitia dignissimum, velim ita
tractes, ut mihi coram recepisti: tam gratum mihi id erit, quam quod
gratissimum; ipsum praeterea summo officio et summa observantia tibi in
perpetuum devinxeris.
IV. Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. Cum municipibus Volaterranis mihi summa necessitudo est; magno enim meo
beneficio affecti cumulatissime mihi gratiam rettulerunt; nam nec in honoribus
meis nec in laboribus umquam defuerunt: cum quibus si mihi nulla causa
intercederet, tamen, quod te vehementissime diligo quodque me a te plurimi fieri
sentio, et monerem te et hortarer, ut eorum fortunis consuleres, praesertim quum
prope praecipuam causam haberent ad ius obtinendum: primum quod Sullani temporis
acerbitatem deorum immortalium benignitate subterfugerunt, deinde quod summo
studio populi Romani a me in consulatu meo defensi sunt; quum enim
tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui
populoque Romano persuasi, ut eos cives, quibus fortuna pepercisset, salvos esse
vellent. Hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria
comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum
liberavit, ut mihi dubium non sit, quin is, qui novas necessitudines adiungat,
vetera sua beneficia conservari velit. Quamobrem est tuae prudentiae aut sequi
eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus
es, aut certe illi integram omnem causam reservare; illud vero dubitare non
debes, quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo
beneficio in perpetuum obligari velis. Sed haec, quae supra scripta sunt, eo
spectant, ut et horter et suadeam: reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut
non solum tua causa tibi consilium me dare putes, sed etiam, quod mihi opus sit,
me a te petere et rogare. Gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos
omnibus rebus integros incolumesque esse volueris: eorum ego domicilia, sedes,
rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra
re publica civibus summo senatus populique Romani studio conservatae sunt, tuae
fidei, iustitiae bonitatique commendo. Si pro meis pristinis opibus facultatem
mihi res hoc tempore daret, ut ita defendere possem Volaterranos, quemadmodum
consuevi tueri meos, nullum officium, nullum denique certamen, in quo illis
prodesse possem, praetermitterem; sed, quoniam apud te nihilo minus hoc tempore
valere me confido, quam valuerim semper apud bonos omnes, pro nostra
summa necessitudine parique inter nos et mutua benevolentia abs te peto, ut ita
de Volaterranis mereare, ut existiment eum quasi divino consilio isti negotio
praepositum esse, apud quem unum nos, eorum perpetui defensores, plurimum valere
possemus.
V. Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. Non moleste fero eam necessitudinem, quae mihi tecum est, notam esse quam
plurimis, neque tamen ob eam causam--quod tu optime existimare potes--te
impedio, quo minus susceptum negotium pro tua fide et diligentia ex voluntate
Caesaris, qui tibi rem magnam difficilemque commisit, gerere possis; nam, quum
multi a me petant multa, quod de tua erga me voluntate non dubitent, non
committo, ut ambitione mea conturbem officium tuum. C. Curtio ab ineunte aetate
familiarissime sum usus; eius et Sullani temporis iniustissima calamitate dolui
et, quum iis, qui similem iniuriam acceperant, amissis omnibus fortunis reditus
tamen in patriam voluntate omnium concedi videretur, adiutor incolumitatis fui:
is habet in Volaterrano possessionem, quum in eam tamquam e naufragio reliquias
contulisset; hoc autem tempore eum Caesar in senatum legit, quem ordinem ille
ista possessione amissa tueri vix potest; gravissimum autem est, quum superior
factus sit ordine, inferiorem esse fortuna, minimeque convenit ex eo agro, qui
Caesaris iussu dividatur, eum moveri, qui Caesaris beneficio senator sit. Sed
mihi minus libet multa de aequitate rei scribere, ne causa potius apud te
valuisse videar quam gratia; quamobrem te in maiorem modum rogo, ut C. Curtii
rem meam putes esse: quidquid mea causa faceres, ut, id C. Curtii causa quum
feceris, existimes, quod ille per me habuerit, id me habere abs te. Hoc te
vehementer etiam atque etiam rogo.
VIa. Scr. Romae a.u.c. 698 (post m. Sept.). S. v. b. e. e. v. Credo te memoria tenere me et coram P. Cuspio tecum
locutum esse, quum te prosequerer paludatum, et item postea pluribus verbis
tecum egisse, ut, quoscumque tibi eius necessarios commendarem, haberes eos in
numero meorum necessariorum: id tu pro tua summa erga me benevolentia
perpetuaque observantia mihi liberalissime atque humanissime recepisti. Cuspius,
homo in omnes suos officiosissimus, mirifice quosdam homines ex ista provincia
tuetur et diligit propterea, quod fuit in Africa bis, quum maximis societatis
negotiis praeesset; itaque hoc eius officium, quod adhibetur erga illos, ego mea
facultate et gratia soleo, quantum possum, adiuvare; quare Cuspianorum omnium
commendationis causam hac tibi epistula exponendam putavi, reliquis epistulis
tantum faciam ut notam apponam eam, quae mihi tecum convenit, et simul
significem de numero esse Cuspii amicorum; sed hanc commendationem, quam his
litteris consignare volui, scito esse omnium gravissimam: nam P. Cuspius
singulari studio contendit a me, ut tibi quam diligentissime L. Iulium
commendarem. Eius ego studio vix videor mihi satisfacere posse, si utar verbis
iis, quibus, quum diligentissime quid agimus, uti solemus; nova quaedam postulat
et putat me eius generis artificium quoddam tenere: ei ego pollicitus sum me ex
intima nostra arte deprompturum mirificum genus commendationis. Id quoniam
assequi non possum, tu re velim efficias, ut ille genere mearum litterarum
incredibili quiddam profectum arbitretur: id facies, si omnes genus
liberalitatis, quod et ab humanitate et a potestate tua proficisci poterit, non
modo re, sed etiam verbis, vultu denique exprompseris; quae quantum in provincia
valeant, vellem expertus esse, sed tamen suspicor. Ipsum hominem, quem tibi
commendo, perdignum esse tua amicitia, non solum, quia mihi Cuspius dicit,
credo--tametsi id satis esse debebat--, sed quia novi eius iudicium in hominibus
et amicis deligendis. Harum litterarum vis quanta fuerit, propediem iudicabo
tibique, ut confido, gratias agam: ego, quae te velle quaeque ad te pertinere
arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo. Cura, ut valeas.
VIb. Scr. Romae a.u.c. 698. M. CICERO Q. VALERIO Q. F.
ORCAE PROCOS.
P. Cornelius, qui tibi litteras has dedit, est mihi a P. Cuspio
commendatus, cuius causa quanto opere cuperem deberemque, profecto ex me facile
cognosti. Vehementer te rogo, ut cures, ut ex hac commendatione mihi
Cuspius quam maximas quam primum quam saepissime gratias agat. Vale.
VII. Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. Quum in Galliam proficiscens pro nostra necessitudine proque tua suuma
in me observantia ad me domum venisses, locutus sum tecum de agro vectigali
municipii Atellani, qui esset in Gallia, quantoque opere eius municipii causa
laborarem, tibi ostendi; post tuam autem profectionem quum et maxima res
municipii honestissimi mihique coniunctissimi et summum meum officium ageretur,
pro tuo animo in me singulari existimavi me oportere ad te accuratius scribere,
etsi non sum nescius, et quae temporum ratio et quae tua potestas sit, tibique
negotium datum esse a C. Caesare, non iudicium, praeclare intelligo: quare a te
tantum peto, quantum et te facere posse et libenter mea causa facturum esse
arbitror. Et primum velim existimes, quod res est, municipii fortunas omnes in
isto vectigali consistere, his autem temporibus hoc municipium, maximis oneribus
pressum, summis affectum esse difficultatibus. Hoc etsi commune videtur esse cum
multis, tamen mihi crede singulares huic municipio calamitates accidisse, quas
idcirco non commemoro, ne de miseriis meorum necessariorum conquerens homines,
quos nolo, videar offendere. Itaque, nisi magnam spem haberem C. Caesari nos
causam municpii probaturos, non erat causa, cur a te hoc tempore aliquid
contenderem; sed, quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipii et
aequitatis et etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non
dubitavi contendere, ut hanc causam illi integram conservares: quod etsi nihilo
minus a te peterem, si nihil audivissem te tale fecisse, tamen maiorem spem
impetrandi nactus sum, posteaquam mihi dictum est, hoc idem a te Regienses
impetravisse, qui etsi te aliqua necessitudine attingunt, tamen tuus amor in me
sperare me cogit te, quod tuis necessariis tribueris, idem esse tributurum meis,
praesertim quum ego pro his unis petam, habeam autem, qui simili causa laborent,
complures necessarios. Hoc me non sine causa facere neque aliqua levi ambitione
commotum a te contendere etsi te existimare arbitror, tamen mihi affirmanti
credas velim, me huic municipio debere plurimum, nullum umquam fuisse tempus
neque honorum nec laborum meorum, in quo non huius municipii studium in me
exstiterit singulare. Quapropter a te etiam atque etiam pro nostra summa
coniunctione proque tua in me perpetua et maxima benevolentia maiorem in modum
peto atque contendo, ut, quum fortunas agi eius municpii intelligas, quod sit
mihi necessitudine, officiis, benevolentia coniunctissimum, id mihi des, quod
eris huiusmodi, ut, si a Caesare, quod speramus, impetrarimus, tuo beneficio nos
id consecutos esse iudicemus, sin minus, pro eo tamen id habeamus, quoniam a te
data sit opera, ut impetraremus. Hoc quum mihi gratissimum feceris, tum viros
optimos, homines honestissimos eosdemque gratissimos et tua necessitudine
dignissimos summo beneficio in perpetuum tibi tuisque devinxeris.
VIII. Scr. Romae mense Octobri a.u.c. 709. Quum et mihi conscius essem, quanti te facerem, et tuam erga me benevolentiam
expertus essem, non dubitavi a te petere, quod mihi petendum esset. P. Sestium
quanti faciam, ipse optime scio, quanti autem facere debeam, et tu et omnes
homines sciunt: is quum ex aliis te mei studiosissimum esse cognosset, petivit a
me, ut ad te quam accuratissime scriberem de re C. Albinii senatoris, cuius ex
filia natus est L. Sestius, optimus adolescens, filius P. Sestii. Hoc idcirco
scripsi, ut intelligeres non solum me pro P. Sestio laborare debere, sed Sestium
etiam pro Albinio. Res autem est haec: a M. Laberio C. Albinius praedia in
aestimationem accepit, quae praedia Laberius emerat a Caesare de bonis
Plotianis. Ea si dicam non esse e re publica dividi, docere te videar, non
rogare; sed tamen, quum Caesar Sullanas venditiones et assignationes ratas esse
velit, quo firmiores existimentur suae, si ea praedia dividentur, quae ipse
Caesar vendidit, quae tandem in eius venditionibus esse poterit auctoritas? Sed,
hoc quale sit, tu pro tua prudentia considerabis. Ego te plane rogo atque ita,
ut maiore studio, iustiore de causa, magis ex animo rogare nihil possim, ut
Albinio parcas, praedia Laberiana ne attingas. Magna me affeceris non modo
laetitia, sed etiam quodammodo gloria, si P. Sestius homini maxime necessario
satisfecerit per me, ut ego illi uni plurimum debeo; quod ut facias, te
vehementer etiam atque etiam rogo: maius mihi dare beneficium nullum potes: id
mihi intelliges esse gratissimum.
IX. Scr. anno incerto. Quamquam tibi praesens commendavi, ut potui diligentissime, socios Bithyniae
teque quum mea commendatione, tum etiam tua sponte intellexi cupere ei societati
quibuscumque rebus posses commodare, tamen, quum ii, quorum res agitur, magni
sua interesse arbitrarentur me etiam per litteras declarare tibi, qua essem erga
ipsos voluntate, non dubitavi haec ad te scribere. Volo enim te existimare me,
quum universo ordini publicanorum semper libentissime tribuerim plurimum idque
magnis eiud ordinis erga me meritis facere debuerim, tum in primis amicum esse
huic Bithynicae societati, quae societas [ordine,] ipso hominum genere pars est
maxima civitatis--constat enim ex ceteris societatibus--, et casu permulti sunt
in ea societate valde mihi familiares, in primisque is, cuius praecipuum
officium agitur hoc tempore, P. Rupilius P. f. Men., qui est magister in ea
societate. Quae quum ita sint, in maiorem modum a te peto, Cn. Pupium, qui est
in operis eius societatis, omnibus tuis officiis atque omni liberalitate tueare
curesque, ut eius operae, quod tibi facile factu est, quam gratissimae sint
sociis, remque et utilitatem sociorum--cuius rei quantam potestatem quaestor
habeat, non sum ignarus--per te quam maxime defensam et auctam velis. Id quum
mihi gratissimum feceris, tum illud tibi expertus promitto et spondeo, te socios
Bithyniae, si iis commodaris, memores esse et gratos cogniturum.
X. Scr. Romae ineunte anno a.u.c. 708. Quum ad te tuus quaestor, M. Varro, proficisceretur, commendatione egere eum
non putabam; satis enim commendatum tibi eum arbitrabar ab ipso more maiorum,
qui, ut te non fugit, hanc quaesturae coniunctionem liberorum necessitudini
proximam voluit esse; sed, quum sibi ita persuasisset ipse, meas de se accurate
scriptas litteras maximum apud te pondus habituras, a meque contenderet, ut quam
diligentissime scriberem, malui facere, quod meus familiaris tanti sua interesse
arbitraretur. Ut igitur debere me facere hoc intelligas, quum primum M.
Terentius in forum venit, ad amicitiam se meam contulit; deinde, ut se
corroboravit, duae causae accesserunt, quae meam in illum benevolentiam
augerent: una, quod versabatur in hoc studio nostro, quo etiam nunc maxime
delectamur, et cum ingenio, ut nosti, nec sine industria; deinde, quod mature se
contulit in societates publicanorum, quod quidem nollem--maximis enim damnis
affectus est--, sed tamen causa communis ordinis mihi commendatissimi
fecit amicitiam nostram firmiorem; deinde versatus in utrisque subselliis optima
et fide et fama iam ante hanc commutationem rei publicae petitioni sese dedit
honoremque honestissimum existimavit fructum laboris sui; his autem temporibus a
me Brundisio cum litteris et mandatis profectus ad Caesarem est, qua in re et
amorem eius in suscipiendo negotio perspexi et in conficiendo ac renuntiando
fidem. Videor mihi, quum separatim de probitate eius et moribus dicturus
fuissem, si prius causam, cur eum tanto opere diligerem, tibi exposuissem, in
ipsa causa exponenda satis etiam de probitate dixisse; sed tamen separatim
promitto in meque recipio fore eum tibi et voluptati et usui: nam et modestum
hominem cognosces et pudentem et a cupiditate omni remotissimum, praeterea magni
laboris summaeque industriae. Neque ego haec polliceri debeo, quae tibi ipsi,
quum bene cognoris, iudicanda sunt; sed tamen in omnibus novis coniunctionibus
interest, qualis primus aditus sit et qua commendatione quasi amicitiae fores
aperiantur: quod ego his litteris efficere volui; etsi id ipsa per se
necessitudo quaesturae effecisse debet; sed tamen nihilo infirmius illud hoc
addito. Cura igitur, si me tanti facis, quanti et Varro existimat et ipse
sentio, ut quam primum intelligam hanc meam commendationem tantum illi
utilitatis attulisse, quantum et ipse sperarit nec ego dubitarim.
XI. Scr. Romae a.u.c. 708. Quia semper animadverti studiose te operam dare, ut ne quid meorum tibi esset
ignotum, propterea non dubito, quin scias, non solum cuius municipii sim, sed
etiam quam diligenter soleam meos municipes Arpinates tueri: quorum quidem omnia
commoda omnesque facultates, quibus et sacra conficere et sarta tecta aedium
sacrarum locorumque communium tueri possint, consistunt in iis vectigalibus,
quae habent in provincia Gallia; ad ea visenda pecuniasque, quae a colonis
debentur, exigendas totamque rem et cognoscendam et administrandam legatos
equites Romanos misimus, Q. Fufidium Q. f., M. Faucium M. f., Q. Mamercum Q. f.
Peto a te in maiorem modum pro nostra necessitudine, ut tibi ea res curae sit
operamque des, ut per te quam commodissime negotium municipii administretur quam
primumque conficiatur, ipsosque, quorum nomina scripsi, ut quam
honorificentissime pro tua natura et quam liberalissime tractes. Bonos viros ad
tuam necessitudinem adiunxeris municipiumque gratissimum beneficio tuo
devinxeris, mihi vero etiam gratius feceris, quod quum semper tueri municipes
meos consuevi, tum hic annus praecipue ad meam curam officiumque pertinet: nam
constituendi municipii causa hoc anno aedilem filium meum fieri volui et fratris
filium et M. Caesium, hominem mihi maxime necessarium--is enim magistratus in
nostro municipio nec alius ullus creari solet--; quos cohonestaris in primisque
me, si res publica municipii tuo studio, diligentia bene administrata erit: quod
ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo.
XII. Scr. Romae a.u.c. 708. Alia epistula communiter commendavi tibi legatos Arpinatium ut potui
diligentissime, hac separatim Q. Fufidium, quocum mihi omnes necessitudines
sunt, diligentius commendo, non ut aliquid de illa commendatione deminuam, sed
ut ad hanc addam: nam et privignus est M. Caesii, mei maxime et familiaris et
necessarii, et fuit in Cilicia mecum tribunus militum, quo in munere ita se
tractavit, ut accepisse ab eo beneficium viderer, non dedisse; est
praeterea--quod apud te valet plurimum--a nostris studiis non abhorrens. Quare
velim eum quam liberalissime complectare operamque des, ut in ea legatione, quam
suscepit contra suum commodum secutus auctoritatem meam, quam maxime eius
excellat industria; vult enim, id quod optimo cuique natura tributum est, quam
maximam laudem quum a nobis, qui eum impulimus, tum a municipio consequi, quod
ei continget, si hac mea commendatione tuum erga se studium erit consecutus.
XIII. Scr. Romae a.u.c. 708. L. Castronius Paetus, longe princeps municipii Lucensis, est honestus,
gravis, plenus officii, bonus plane vir et quum virtutibus, tum etiam fortuna,
si quid hoc ad rem pertinet, ornatus; meus autem est familiarissimus, sic
prorsus, ut nostri ordinis observet neminem diligentius; quare ut et meum amicum
et tua dignum amicitia tibi commendo: cui quibuscumque rebus commodaveris, tibi
profecto iucundum, mihi certe erit gratum. Vale.
XIV. Scr. Romae a.u.c. 708. L. Titio Strabone, equite Romano in primis honesto et ornato, familiarissime
utor; omnia mihi cum eo intercedunt iura summae necessitudinis: huic in tua
provincia pecuniam debet P. Cornelius; ea res a Volcatio, qui Romae ius dicit,
reiecta in Galliam est. Peto a te hoc diligentius, quam si mea res esset, quo
est honestius de amicorum pecunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum
cures, ipse suscipias, transigas operamque des, quoad tibi aequum et rectum
videbitur, ut quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius rei
causa missus est, negotium conficiat ad nummosque perveniat. Id et mihi
gratissimum erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. Quod
ut tibi curae sit, ut omnia solent esse, quae me velle scis, te vehementer etiam
atque etiam rogo.
XV. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. Precilium tibi commendo unice, tui necessarii, mei familiarissimi, viri
optimi filium; quem quum adolescentem ipsum propter eius modestiam, humanitatem,
animum et amorem erga me singularem mirifice diligo, tum patrem eius re doctus
intellexi et didici mihi fuisse semper amicissimum. Em, hic ille est de tuis,
maxime qui irridere atque obiurgare me solitus est, quod me non tecum,
praesertim quum abs te honorificentissime invitarer, coniungerem;
Èll' ßmŽn o‘ pote yumŽn
ßn st?yessin ?peiyen: audiebam enim nostros proceres clamitantes:
Ílximow ?ss', …na t§w se xa ?cig³nvn
eŒ e›pô. Sed tamen iidem me consolantur etiam: hominem perustum etiamnum
gloria volunt incendere atque ita loquuntur:
mÿ mÂn Èspoude§ ge xa Èxlei´w
Èpolo§mhn, Sed minus iam movent, ut vides. Itaque ab Homeri magniloquentia
confero me ad vera praecepta E»rip§dou:
mis´ sofistæn, óstiw o»x aÕt"
sof³w: quem versum senex Precilius laudat egregie et ait posse eundem
et ama prossv xai opissv videre et tamen
nihil minus
aÞ¢v Èriste ein xa Õpe§roxon
?mmenai Íllvn. Sed, ut redeam ad id, unde coepi, vehementer mihi gratum
feceris, si hunc adolescentem humanitate tua, quae est singularis,
comprehenderis et ad id, quod ipsorum Preciliorum causa te velle arbitror,
addideris cumulum commendationis meae. Genere novo sum litterarum ad te usus, ut
intelligeres non vulgarem esse commendationem.
XVI. Scr. Asturae mense Aprili a.u.c. 709. P. Crassum ex omni nobilitate adolescentem dilexi plurimum, et de eo quum ab
ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbene existimare coepi eximiis
iudiciis, quae de eo feceras, cognitis. Eius libertum Apollonium iam tum
equidem, quum ille viveret, et magni faciebam et probabam; erat enim et
studiosus Crassi et ad eius optima studia vehementer aptus; itaque ab eo admodum
diligebatur. Post mortem autem Crassi eo mihi etiam dignior visus est, quem in
fidem atque amicitiam meam reciperem, quod eos a se observandos et colendos
putabat, quos ille dilexisset et quibus carus fuisset; itaque et ad me in
Ciliciam venit multisque in rebus mihi magno usui fuit et fides eius et
prudentia, et, ut opinor, tibi in Alexandrino bello, quantum studio et
fidelitate consequi potuit, non defuit: quod quum speraret te quoque ita
existimare, in Hispaniam ad te maxime ille quidem suo consilio, sed etiam me
auctore est profectus. Cui ego commendationem non sum pollicitus, non quin eam
valituram apud te arbitrarer, sed neque egere mihi commendatione videbatur, qui
et in bello tecum fuisset et propter memoriam Crassi de tuis unus esset, et, si
uti commendationibus vellet, etiam per alios eum videbam id consequi posse:
testimonium mei de eo iudicii, quod et ipse magni aestimabat et ego apud te
valere eram expertus, ei libenter dedi. Doctum igitur hominem cognovi et studiis
optimis deditum, idque a puero: nam domi meae cum Diodoto Stoico, homine meo
iudicio eruditissimo, multum a puero fuit; nunc autem, incensus studio rerum
tuarum, eas litteris Graecis mandare cupiebat. Posse arbitror: valet ingenio;
habet usum; iampridem in eo genere studii litterarumque versatur; satisfacere
immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit. Habes opinionis meae testimonium,
sed tu hoc facilius multo pro tua singulari prudentia iudicabis. Et tamen, quod
negaveram, commendo tibi eum: quidquid ei commodaveris, erit id mihi
maiorem in modum gratum.
XVII. Scr. Romae a.u.c. 708. M'. Curius, qui Patris negotiatur, multis et magnis de causis a me diligitur:
nam et amicitia pervetus mihi cum eo est, ut primum in forum venit, instituta,
et Patris quum aliquoties antea, tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota
mihi patuit, qua, si opus fuisset, tam essem usus quam mea; maximum autem mihi
vinculum cum eo est quasi sanctioris cuiusdam necessitudinis, quod est Attici
nostri familiarissimus eumque unum praeter ceteros observat ac diligit. Quem si
tu iam forte cognosti, puto me hoc, quod facio, facere serius; ea est enim
humanitate et observantia, ut eum tibi iam ipsum per se commendatum putem; quod
tamen si ita est, magno opere a te quaeso, ut ad eam voluntatem, si quam in
illum ante has meas litteras contulisti, quam maximus potest mea commendatione
cumulus accedat: sin autem propter verecundiam suam minus se tibi obtulit aut
nondum eum satis habes cognitum aut quae causa est, cur maioris commendationis
indigeat, sic tibi eum commendo, ut neque maiore studio quemquam neque
iustioribus de causis commendare possim, faciamque id, quod debent facere ii,
qui religiose et sine ambitione commendant: spondebo enim tibi vel potius
spondeo in meque recipio eos esse M'. Curii mores eamque quum probitatem, tum
etiam humanitatem, ut eum et amicitia tua et tam accurata commendatione, si tibi
sit cognitus, dignum sis existimaturus. Mihi certe gratissimum feceris, si
intellexero has litteras tantum, quantum scribens confidebam, apud te pondus
habuisse.
XVIII. Scr. Romae a.u.c. 708. Non concedam, ut Attico nostro, quem elatum laetitia vidi, iucundiores tuae
suavissime ad eum et humanissime scriptae litterae fuerint quam mihi; nam, etsi
utrique nostrum prope aeque gratae erant, tamen ego admirabar magis te, qui, si
rogatus aut certe admonitus liberaliter Attico respondisses--quod tamen dubium
nobis, quin ita futurum fuerit, non erat--, * * * ultro ad eum scripsisse eique
nec opinanti voluntatem tuam tantam per litteras detulisse. De quo non modo
rogare te, ut eo studiosius mea quoque causa facias, non debeo--nihil enim
cumulatius fieri potest, quam polliceris--, sed ne gratias quidem agere, quod tu
et ipsius causa et tua sponte feceris: illud tamen dicam, mihi id, quod fecisti,
esse gratissimum; tale enim tuum iudicium de homine eo, quem ego unice diligo,
non potest mihi non summe esse iucundum, quod quum ita sit, esse gratum necesse
est. Sed tamen, quoniam mihi pro coniunctione nostra vel peccare apud te in
scribendo licet, utrumque eorum, quae negavi mihi faciunda esse, faciam: nam et
ad id, quod Attici causa te ostendisti esse facturum, tantum velim addas,
quantum ex nostro amore accessionis fieri potest, et, quod modo verebar, tibi
gratias agere, nunc plane ego teque ita existimare volo, quibuscumque officiis
in Epiroticis reliquisque rebus Atticum obstrinxeris, iisdem me tibi obligatum
fore.
XIX. Scr. Romae a.u.c. 708. Cum Lysone Patrensi est mihi quidem hospitium vetus, quam ego necessitudinem
sancte colendam puto; sed ea causa etiam cum aliis compluribus, familiaritas
tanta nullo cum hospite, et ea quum officiis eius multis, tum etiam consuetudine
quotidiana sic est aucta, ut nihil sit familiaritate nostra coniunctius. Is quum
Romae annum prope ita fuisset, ut mecum viveret, etsi eramus in magna spe te
meis litteris commendationeque diligentissime facturum id, quod fecisti, ut eius
rem et fortunas absentis tuerere, tamen, quod in unius potestate erant omnia et
quod Lyso fuerat in nostra causa nostrisque praesidiis, quotidie aliquid
timebamus; effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque
hospitum studio, ut omnia, quae vellemus, a Caesare impetrarentur, quod
intelliges ex iis litteris, quas Caesar ad te dedit. Nunc non modo non
remittimus tibi aliquid ex nostra commendatione, quasi adepti iam omnia, sed eo
vehementius a te contendimus, ut Lysonem in fidem necessitudinemque tuam
recipias: cuius dubia fortuna timidius tecum agebamus, verentes ne quid
accideret eiusmodi, ut ne tu quidem mederi posses; explorata vero eius
incolumitate omnia a te studia summo cura peto. Quae ne singula enumerem, totam
tibi domum commendo, in his adolescentem filium eius, quem C. Maenius Gemellus,
cliens meus, quum in calamitate exsilii sui Patrensis civis factus esset,
Patrensium legibus adoptavit, ut eius ipsius hereditatis ius causamque tueare.
Caput illud est, ut Lysonem, quem ego virum optimum gratissimumque cognovi,
recipias in necessitudinem tuam; quod si feceris, non dubito, quin in eo
diligendo ceterisque postea commendando idem, quod ego, sis iudicii et
voluntatis habiturus. Quod quum fieri vehementer studeo, tum etiam illud vereor,
ne, si minus cumulate videbere fecisse aliquid eius causa, me ille negligenter
scripsisse putet, non te oblitum mei; quanti enim me faceres, quum ex sermonibus
quotidianis meis, tum ex epistulis etiam tuis potuit cognoscere.
XX. Scr. Romae a.u.c. 708. Asclapone Patrensi, medico, utor familiariter eiusque quum consuetudo mihi
iucunda fuit, tum ars etiam, quam sum expertus in valetudine meorum; in qua mihi
quum ipsa scientia, tum etiam fidelitate benevolentiaque satisfecit. Hunc igitur
tibi commendo et a te peto, ut des operam, ut intelligat diligenter me
scripsisse de sese meamque commendationem usui magno sibi fuisse: erit id mihi
vehementer gratum.
XXI. Scr. Romae a.u.c. 708. M. Aemilius Avianius ab ineunte adolescentia me observavit semperque dilexit,
vir quum bonus, tum perhumanus et in omni genere officii diligentissimus: quem
si arbitrarer esse Sicyone et nisi audirem ibi eum etiam nunc, ubi ego reliqui,
Cibyrae commorari, nihil esset necesse plura me ad te de eo scribere; perficeret
enim ipse profecto suis moribus suaque humanitate, ut sine cuiusquam
commendatione diligeretur abs te non minus quam et a me et a ceteris suis
familiaribus; sed, quum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum
eius, quae est Sicyone, remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium,
libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo; nam quum propterea
mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum
etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita
fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. Itaque peto a
te, ut eum et in patroni eius negotio sic tueare, ut eius procuratorem, quem
tibi commendo, et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum: hominem
pudentem et officiosum cognosces et dignum, qui a te diligatur. Vale.
XXII. Scr. Romae a.u.c. 708. T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo; nam et semper me
coluit diligentissimeque observavit et a studiis nostris non abhorret; accedit
eo, quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia; qui tamen existimavit,
etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendarat, valde confideret, tamen mea
commendatione aliquid accessionis fore. Me quidem quum Manlii familiaritas, tum
Varronis studium commovit, ut ad te quam accuratissime scriberem. Gratissimum
igitur mihi feceris, si huic commendationi meae tantum tribueris, quantum cui
tribuisti plurimum, id est, si T. Manlium quam maxime, quibuscumque rebus honest
ac pro tua dignitate poteris, iuveris atque ornaveris, ex ipsiusque praeterea
gratissimis et humanissimis moribus confirmo tibi te eum, quem soles fructum a
bonorum virorum officiis exspectare, esse capturum.
XXIII. Scr. Romae a.u.c. 708. L. Cossinio, amico et tribuli meo, valde familiariter utor; nam et inter
nosmet ipsos vetus usus intercedit et Atticus noster maiorem etiam mihi cum
Cossinio consuetudinem fecit; itaque tota Cossinii domus me diligit in primisque
libertus eius, L. Cossinius Anchialus, homo et patrono et patroni necessariis,
quo in numero ego sum, probatissimus. Hunc tibi ita commendo, ut, si meus
libertus esset eodemque apud me loco esset, quo est apud suum patronum, maiore
studio commendare non possem. Quare pergratum mihi feceris, si eum in amicitiam
tum receperis atque eum, quod sine molestia tua fiat, si qua in re opus ei
fuerit, iuveris: id et mihi vehementer gratum erit et tibi postea iucundum;
hominem enim summa probitate, humanitate observantiaque cognosces.
XXIV. Scr. Romae a.u.c. 708. Quum antea capiebam ex officio meo voluptatem, quod memineram, quam tibi
diligenter Lysonem, hospitem et familiarem meum, commendassem, tum vero,
posteaquam ex litteris eius cognovi tibi eum falso suspectum fuisse,
vehementissime laetatus sum me tam diligentem in eo commendando fuisse; ita enim
scripsit ad me, sibi meam commendationem maximo adiumento fuisse, quod ad te
delatum diceret sese contra dignitatem tuam Romae de te loqui solitum esse; de
quo etsi pro tua facilitate et humanitate purgatum se tibi scribit esse, tamen
primum, ut debeo, tibi maximas gratias ago, quod tantum litterae meae potuerunt,
ut iis lectis omnem offensionem suspicionis, quam habueras de Lysone, deponeres,
deinde credas mihi affirmanti velim me hoc non pro Lysone magis quam pro omnibus
scribere, hominem esse neminem, qui umquam mentionem tui sine tua summa laude
fecerit, Lyso vero, quum mecum prope quotidie esset unaque viveret, non solum,
quia libenter me audire arbitrabatur, sed quia libentius ipse loquebatur, omnia
mihi tua et facta et dicta laudabat. Quapropter, etsi a te ita tractatur, ut iam
non desideret commendationem meam unisque se litteris meis omnia consecutum
putet, tamen a te peto in maiorem modum, ut eum etiam atque etiam tuis officiis,
liberalitate complectare. Scriberem ad te, qualis vir esset, ut superioribus
litteris feceram, nisi eum iam per se ipsum tibi satis notum esse arbitrarer.
XXV. Scr. Romae a.u.c. 708. Hagesaretus Larisaeus, magnis meis beneficiis ornatus in consulatu meo, memor
et gratus fuit meque postea diligentissime coluit: eum tibi magno opere
commendo, ut et hospitem et familiarem meum et gratum hominem et virum bonum et
principem civitatis suae et tua necessitudine dignissimum. Pergratum mihi
feceris, si dederis operam, ut is intelligat hanc meam commendationem magnum
apud te pondus habuisse.
XXVI. Scr. Romae a.u.c. 708. L. Mescinius ea mecum necessitudine coniunctus est, quod mihi quaestor fuit;
sed hanc causam, quam ego, ut a maioribus accepi, semper gravem duxi, fecit
virtute et humanitate sua iustiorem: itaque eo sic utor, ut nec familiarius ullo
nec libentius. Is quamquam confidere videbatur te sua causa, quae honest posses,
libenter esse facturum, magnum esse tamen speravit apud te meas quoque litteras pondus
habituras: id quum ipse ita iudicabat, tum pro familiari consuetudine saepe
ex me audierat, quam suavis esset inter nos et quanta coniunctio. Peto igitur a
te, tanto scilicet studio, quanto intelligis debere me petere pro homine tam
mihi necessario et tam familiari, ut eius negotia, quae sunt in Achaia ex eo,
quod heres est M. Mindio, fratri suo, qui Elide negotiatus est, explices et
expedias quum iure et potestate, quam habes, tum etiam auctoritate et consilio
tuo; sic enim praescripsimus iis, quibus ea negotia mandavimus, ut omnibus in
rebus, quae in aliquam controversiam vocarentur, te arbitro et, quod commodo tuo
fieri posset, te disceptatore uterentur: id ut honoris mei causa suscipias,
vehementer te etiam atque etiam rogo. Illud praeterea, si non alienum tua
dignitate putabis esse, feceris mihi pergratum, si qui difficiliores erunt, ut
rem sine controversia confici nolint, si eos, quoniam cum senatore res est,
Romam reieceris; quod quo minore dubitatione facere posses, litteras ad te a M.
Lepido consule, non quae te aliquid iuberent--neque enim id tuae dignitatis esse
arbitrabamur--, sed quodam modo quasi commendaticias sumpsimus. Scriberem, quam
id beneficium bene apud Mescinium positurus esses, nisi et te scire confiderem
et mihi peterem; sic enim velim existimes, non minus me de illius re laborare
quam ipsum de sua; sed quum illum studeo quam facillime ad suum pervenire, tum
illud laboro, ut non minimum hac mea commendatione se consecutum arbitretur.
XXVII. Scr. Romae a.u.c. 708. Licet eodem exemplo saepius tibi huius generis litteras mittam, quum gratias
agam, quod meas commendationes tam diligenter observes--quod feci in aliis et
faciam, ut video, saepius--, sed tamen non parcam operae et, ut vos soletis in
formulis, sic ego in epistulis DE EADEM RE ALIO MODO. C. Avianius igitur
Hammonius incredibiles mihi gratias per litteras egit et suo et Aemilii Avianii,
patroni sui, nomine: nec liberalius nec honorificentius potuisse tractari nec se
praesentem nec rem familiarem absentis patroni sui. Id mihi quum iucundum est
eorum causa, quos tibi ego summa necessitudine et summa coniunctione adductus
commendaveram, quod M. Aemilius unus est ex meis familiarissimis atque intimis
maxime necessarius, homo et magnis meis beneficiis devinctus et prope omnium,
qui mihi debere aliquid videntur, gratissimus, tum multo iucundius te esse in me
tali voluntate, ut plus prosis amicis meis, quam ego praesens fortasse
prodessem, credo, quod magis ego dubitarem, quid illorum causa facerem, quam tu,
quid mea. Sed hoc non dubito quin existimes mihi esse gratum: illud te rogo, ut
illos quoque gratos esse homines putes, quod ita esse tibi promitto atque
confirmo. Quare velim, quidquid habent negotii, des operam, quod commodo tuo
fiat, ut te obtinente Achaiam conficiant. Ego cum tuo Servio iucundissimo
coniunctissime vivo magnamque quum ex ingenio eius singularique studio, tum ex
virtute et probitate voluptatem capio.
XXVIIIa. Scr. Romae a.u.c. 708. Etsi libenter petere a te soleo, si quid opus est meorum cuipiam, tamen multo
libentius gratias tibi ago, quum fecisti aliquid commendatione mea, quod semper
facis; incredibile est enim, quas mihi gratias omnes agant, etiam mediocriter a
me tibi commendati; quae mihi omnia grata sunt, de L. Mescinio gratissimum; sic
enim est mecum locutus, te, ut meas litteras legeris, statim procuratoribus suis
pollicitum esse omnia, multo vero plura et maiora fecisse: id igitur--puto enim
etiam atque etiam mihi dicendum esse--velim existimes mihi te fecisse
gratissimum. Quod quidem hoc vehementius laetor, quod ex ipso Mescinio te video
magnam capturum voluptatem; est enim in eo quum virtus et probitas et summum
officium summaque observantia, tum studia illa nostra, quibus antea
delectabamur, nunc etiam vivimus. Quod reliquum est, velim augeas tua in eum
beneficia omnibus rebus, quae te erunt dignae; sunt duo, quae te nominatim rogo:
primum, ut, si quid satisdandum erit, AMPLIUS EO NOMINE NON PETI, cures, ut
satisdetur fide mea; deinde, quum fere consistat hereditas in iis rebus, quas
avertit Oppia, quae uxor Mindii fuit, adiuves ineasque rationem, quemadmodum ea
mulier Romam perducatur: quod si putarit illa fore, ut opinio nostra est,
negotium conficiemus. Hoc ut assequamur, te vehementer etiam atque etiam rogo:
illud, quod supra scripsi, id * * * in meque recipio, te ea, quae fecisti
Mescinii causa quaeque feceris, ita bene collocaturum, ut ipse iudices homini te
gratissimo, iucundissimo benigne fecisse; volo enim ad id, quod mea causa
fecisti, hoc etiam accedere.
XXVIIIb. Scr. Romae a.u.c. 708. Nec Lacedaemonios dubitare arbitror, quin ipsi sua maiorumque suorum
auctoritate satis commendati sint fidei et iustitiae tuae, et ego, qui te optime
novissem, non dubitavi, quin tibi notissima et iura et merita populorum essent:
itaque, quum a me peteret Philippus Lacedaemonius, ut tibi civitatem
commendarem, etsi memineram me ei civitati omnia debere, tamen respondi
commendatione Lacedaemonios apud te non egere. Itaque sic velim existimes, me
omnes Achaiae civitates arbitrari pro horum temporum pertubatione felices, quod
iis tu praesis, eundemque me ita iudicasse, te, quod unus optime nosses non
nostra solum, sed etiam Graeciae monumenta omnia, tua sponte amicum
Lacedaemoniis et esse et fore. Quare tantum a te peto, ut, quum ea facies
Lacedaemoniorum causa, quae tua fides, amplitudo, iustitia postulat, ut iis, si
tibi videbitur, significes te non moleste ferre, quod intelligas ea, quae
facias, mihi quoque grata esse; pertinet enim ad officium meum eos existimare
curae mihi suas res esse: hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
XXIX. Scr. Romae ineunte anno u.c. 708. Non dubito, quin scias in iis necessariis, qui tibi a patre relicti sunt, me
tibi esse vel coniunctissimum, non iis modo causis, quae speciem habeant magnae
coniunctionis, sed iis etiam, quae familiaritate et consuetudine tenentur, quam
scis mihi iucundissimam cum patre tuo et summam fuisse; ab his initiis noster in
te amor profectus auxit paternam necessitudinem et eo magis, quod intellexi, ut
primum per aetatem iudicium facere potueris, quanti quisque tibi faciendus
esset, me a te in primis coeptum esse observari, coli, diligi; accedebat non
mediocre vinculum quum studiorum, quod ipsum est per se grave, tum eorum
studiorum earumque artium, quae per se ipsae eos, qui voluntate eadem sunt,
etiam familiaritate devinciunt. Exspectare te arbitror, haec tam longe repetita
principia quo spectent: id primum ergo habeto, non sine magna iustaque causa
hanc a me commemorationem esse factam. C. Ateio Capitone utor familiarissime.
Notae tibi sunt varietates meorum temporum: in omni genere et honorum et laborum
meorum et animus et opera et auctoritas et gratia, etiam res familiaris C.
Capitonis praesto fuit et paruit et temporibus et fortunae meae. Huius
propinquus fuit T. Antistius, qui quum sorte quaestor Macedoniam obtineret neque
ei successum esset, Pompeius in eam provinciam cum exercitu venit. Facere
Antistius nihil potuit; nam, si potuisset, nihil ei fuisset antiquius quam ad
Capitonem, quem ut parentem diligebat, reverti, praesertim quum sciret,
quanti is Caesarem faceret semperque fecisset; sed oppressus tantum attigit
negotii, quantum recusare non potuit. Quum signaretur argentum Apolloniae, non
possum dicere eum praefuisse neque possum negare affuisse, sed non plus duobus
aut tribus mensibus. Deinde afuit a castris: fugit omne negotium. Hoc mihi ut
testi velim credas; meam enim ille maestitiam in illo bello videbat, mecum omnia
communicabat. Itaque abdidit se in intimam Macedoniam, quo potuit longissime a
castris, non modo ut non praeesset ulli negotio, sed etiam ut ne interesset
quidem. Is post proelium se ad hominem necessarium, A. Plautium, in Bithyniam
contulit: ibi eum Caesar quum vidisset, nihil aspere, nihil acerbe dixit, Romam
iussit venire. Ille in morbum continuo incidit, ex quo non convaluit: aeger
Corcyram venit; ibi est mortuus. Testamento, quod Romae Paullo et Marcello
consulibus fecerat, heres ex parte dimidia et tertia est Capito; in sextante
sunt ii, quorum pars sine ulla cuiusquam querela publica potest esse--ea est ad
HS XXX--; sed de hoc Caesar viderit. Te, mi Plance, pro paterna necessitudine,
pro nostro amore, pro studiis et omni cursu nostro totius vitae simillimo rogo
et a te ita peto, ut maiore cura, maiore studio nullam possim, ut hanc rem
suscipias, meam putes esse, enitare, contendas, efficias, ut mea commendatione
tuo studio, Caesaris beneficio hereditatem propinqui sui C. Capito obtineat.
Omnia, quae potui in hac summa tua gratia ac potentia a te impetrare, si
petivissem, ultro te ad me detulisse putabo, si hanc rem impetravero. Illud fore
tibi adiumento spero, cuius ipse Caesar optimus esse iudex potest: semper
Caesarem Capito coluit et dilexit. Sed ipse huius rei testis est; novi hominis
memoriam. Itaque nihil te doceo: tantum tibi sumito pro Capitone apud Caesarem,
quantum ipsum meminisse senties. Ego, quod in me ipso experiri potui, ad te
deferam; in eo quantum sit ponderis, tu videbis: quam partem in re publica
causamque defenderim, per quos homines ordinesque steterim quibusque munitus
fuerim, non ignoras; hoc mihi velim credas, si quid fecerim hoc ipso in bello
minus ex Caesaris voluntate, quod intellexerim scire ipsum Caesarem me
invitissimum fecisse, id fecisse aliorum consilio, hortatu, auctoritate; quod
fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte quisquam, id me fecisse maxime
auctoritate Capitonis, cuius similes si reliquos necessarios habuissem, rei
publicae fortasse nonnihil, mihi certe plurimum profuissem. Hanc rem, mi Plance,
si effeceris, meam de tua erga me benevolentia spem confirmaveris, ipsum
Capitonem, gratissimum, officiosissimum, optimum virum, ad tuam necessitudinem
tuo summo beneficio adiunxeris.
XXX. Scr. Romae a.u.c. 708. L. Manlius est Sosis: is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis
Neapolitanis civis Romanus factus decurioque Neapoli; erat enim ascriptus in id
municipiam ante civitatem sociis et Latinis datam. Eius frater Catinae nuper
mortuus est. Nullam omnino arbitramur de ea hereditate controversiam eum
habiturum, et est hodie in bonis; sed, quoniam habet praeterea negotia vetera in
Sicilia tua, et hanc hereditatem fraternam et omnia eius tibi commendo in
primisque ipsum, virum optimum mihique familiarissimum, iis studiis litterarum
doctrinaeque praeditum, quibus ego maxime delector. Peto igitur abs te, ut eum,
sive aderit sive non venerit in Siciliam, in meis intimis maximeque necessariis
scias esse itaque tractes, ut intelligat meam sibi commendationem magno
adiumento fuisse.
XXXI. Scr. Romae a.u.c. 708. C. Flavio, honesto et ornato equite Romano, utor valde familiariter; fuit
enim generi mei, C. Pisonis, pernecessarius meque diligentissime observant et
ipse et L. Flavius, frater eius. Quapropter velim honoris mei causa, quibus
rebus honeste et pro tua dignitate poteris, quam honorificentissime et quam
liberalissime C. Flavium tractes: id mihi sic erit gratum, ut gratius esse nihil
possit; sed praeterea tibi affirmo--neque id ambitione adductus facio, sed quum
familiaritate et necessitudine, tum etiam veritate--te ex C. Flavii officio et
observantia et praeterea splendore atque inter suos gratia magnam voluptatem
esse capturum. Vale.
XXXII. Scr. Romae a.u.c. 708. In Halesina civitate tam lauta tamque nobili coniunctissimos habeo et
hospitio et familiaritate M. et C. Clodios Archagathum et Philonem; sed vereor,
ne, quia complures tibi praecipue commendo, exaequare videar ambitione quadam
commendationes meas; quamquam a te quidem cumulate satisfit et mihi et meis
omnibus; sed velim sic existimes, hanc familiam et hos mihi maxime esse
coniunctos vetustate, officiis, benevolentia. Quamobrem peto a te in maiorem
modum, ut iis omnibus in rebus, quantum tua fides dignitasque patietur,
commodes: id si feceris, erit mihi vehementissime gratum.
XXXIII. Scr. Romae a.u.c. 708. Cn. Otacilio Nasone, equite Romano, utor familiarissime, ita prorsus, ut
illius ordinis nullo familiarius; nam et humanitate eius et probitate in
consuetudine quotidiana magno opere delector. Nihil iam opus est exspectare te,
quibus eum verbis tibi commendem, quo sic utar, ut scipsi. Habet is in provincia
tua negotia, quae procurant liberti, Hilarus, Antigonus, Demostratus, quos tibi
negotiaque omnia Nasonis non secus commendo, ac si mea essent. Gratissimum mihi
feceris, si intellexero hanc commendationem magnum apud te pondus habuisse.
Vale.
XXXIV. Scr. Romae a.u.c. 708. Avitum mihi hospitium est cum Lysone, Lysonis filio, Lilybaetano, valdeque ab
eo observor cognovique dignum et patre et avo--est enim nobilissima familia--:
quapropter commendo tibi maiorem in modum rem domumque eius magnoque opere abs
te peto, cures, ut is intelligat meam commendationem maximo sibi apud te et
adiumento et ornamento fuisse.
XXXV. Scr. Romae a.u.c. 708. C. Avianius Philoxenus antiquus est hospes meus et praeter hospitium valde
etiam familiaris, quem Caesar meo beneficio in Novocomenses rettulit; nomen
autem Avianii secutus est, quod homine nullo plus est usus quam Flacco Avianio,
meo, quemadmodum te scire abitror, familiarissimo: quae ego omnia collegi, ut
intelligeres non vulgarem esse commendationem hanc meam. Peto igitur abs te, ut
omnibus rebus, quod sine molestia tua facere possis, ei commodes habeasque in
numero tuorum perficiasque, ut intelligat has litteras meas magno sibi usi
fuisse: erit id mihi maiorem in modum gratum.
XXXVI. Scr. Romae a.u.c. 708. Cum Demetrio Mega mihi vetustum hospitium est, familiaritas autem tanta,
quanta cum Siculo nullo. Ei Dolabella rogatu meo civitatem a Caesare impetravit,
qua in re ego interfui; itaque nunc P. Cornelius vocatur; quumque propter
quosdam sordidos homines, qui Caesaris beneficia vendebant, tabulam, in qua
nomina civitate donatorum incisa essent, revelli iussisset, eidem Dolabellae me
audiente Caesar dixit nihil esse, quod de Mega vereretur, beneficium suum in eo
manere. Hoc te scire volui, ut eum in civium Romanorum numero haberes,
ceterisque in rebus tibi eum ita commendo, ut maiore studio neminem commendarim.
Gratissimum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intelligat meam
commendationem magno sibi ornamento fuisse.
XXXVII. Scr. Romae a.u.c. 708. Hippiam, Philoxeni filium, Calactinum, hospitem et necessarium meum, tibi
commendo in maiorem modum: eius bona, quemadmodum ad me delata res est, publice
possidentur aliento nomine contra leges Calactinorum: id si ita est, etiam sine
mea commendatione ab aequitate tua res ipsa impetrare debet, ut ei subvenias;
quoquo modo autem se res habet, peto a te, ut honoris mei causa eum expedias
tantumque ei commodes et in hac re et in ceteris, quantum tua fides dignitasque
patietur: id mihi vehementer gratum erit.
XXXVIII. Scr. Romae a.u.c. 708. L. Bruttius, eques Romanus, adolescens omnibus rebus ornatus, in meis
familiarissimis est meque observat diligentissime, cuius cum patre magna
mihi fuit amicitia iam inde a quaestura mea Siciliensi. Omnino nunc ipse
Bruttius Romae mecum est; sed tamen domum eius et rem familiarem et procuratores
tibi sic commendo, ut maiore studio commendare non possim. Gratissimum mihi
feceris, si curaris, ut intelligat Bruttius, id quod ei rerepi, hanc meam
commendationem sibi magno adiumento fuisse.
XXXIX. Scr. Romae a.u.c. 708. Cum familia Titurnia necessitudo mihi intercedit vetus, ex qua reliquus est
M. Titurnius Rufus, qui mihi omni diligentia atque officio est tuendus; est
igitur in tua potestate, ut ille in me satis sibi praesidii putet esse.
Quapropter eum tibi commendo in maiorem modum et abs te peto, efficias, ut is
commendationem hanc intelligat sibi magno adiumento fuisse: erit id mihi
vehementer gratum.
XL. Scr. Romae a.u.c. 699. L. et C. Aurelios L. filios, quibus, et ipsis et patre eorum, viro optimo,
familiarissime utor, commendo tibi maiorem in modum, adolescentes omnibus
optimis artibus ornatos, meos pernecessarios, tua amicitia dignissimos. Si ulla
mea apud te commendatio valuit--quod scio, multas plurimum valuisse--, haec ut
valeat, rogo. Quod si eos honorifice liberaliterque tractaris, et tibi
gratissimos optimosque adolescentes adiunxeris et mihi gratissimum feceris.
XLI. Scr. Romae a.u.c. 695. Quae fecisti L. Lucceii causa, scire te plane volo te homini gratissimo
commodasse, et quum ipsi, quae fecisti, pergrata sunt, tum Pompeius,
quotiescumque me videt--videt autem saepe--, gratias tibi agit singulares; addo
etiam illud, quod tibi iucundissimum esse certo scio, me ipsum ex tua erga
Lucceium benignitate maxima voluptate affici. Quod superest, quamquam mihi non
est dubium, quin, quum antea nostra causa, nunc iam etiam tunc constantiae
gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam
atque etiam peto, ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum
augeri et cumulari per te velis: id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore
teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. De re publica deque his
negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante
diebus easque litteras dederam pueris tuis. Vale.
XLII. Scr. Romae a.u.c. 695. L. Lucceius meus, homo omnium gratissimus, mirificas tibi apud me gratias
egit, quum diceret omnia te cumulatissime et liberalissime procuratoribus suis
pollicitum esse: quum oratio tua tam ei grata fuerit, quam gratam rem ipsam
existimas fore, quum, ut spero, quae pollicitus es, feceris! Omnino ostenderunt
Bullidenses sese Lucceio Pompeii arbitratu satisfacturos; sed vehementer opus
est nobis et voluntatem et auctoritatem et imperium tuum accedere, quod ut
facias, te etiam atque etiam rogo. Illudque mihi gratissimum est, quod ita
sciunt Lucceii procuratores et ita Lucceius ipse ex litteris tuis, quas ad eum
misisti, intellexit, hominis nullius apud te auctoritatem aut gratiam valere
plus quam meam: id ut re experiatur, iterum et saepius te rogo.
XLIII. Scr. Romae a.u.c. 699. Etsi plurimis rebus spero fore ut perspiciam, quod tamen iampridem perspicio,
me a te amari, tamen nunc ea causa tibi datur, in qua facile declarare possis
tuam erga me benevolentiam: L. Oppius M. f. Philomelii negotiatur, homo mihi
familiaris; eum tibi unice commendo eoque magis, quod quum ipsum diligo, tum
quod negotia procurat L. Egnatii Rufi, quo ego uno equite Romano familiarissime
utor et qui quum consuetudine quotidiana, tum officiis plurimis
maximisque mihi coniunctus est. Oppium igitur praesentem ut diligas, Egnatii
absentis rem ut tueare, aeque a te peto, ac si mea negotia essent. Velim
memoriae tuae causa des litterarum aliquid, quae tibi in provincia reddantur,
sed ita conscribas, ut tum, quum eas leges, facile recordari possis huius meae
commendationis diligentiam: hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
XLIV. Scr. Romae a.u.c. 699 (eodem die, quo ep. LXXIV). Etsi ex tuis et ex L. Oppii, familiarissimi mei, litteris cognovi te
memorem commendationis meae fuisse idque pro tua summa erga me benevolentia
proque nostra necessitudine minime sum admiratus, tamen etiam atque etiam tibi
L. Oppium praesentem et L. Egnatii, mei familiarissimi, absentis negotia
commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque, ut, si mea res
esset, non magis laborarem; quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris, ut
is intelligat me a te tantum amari, quantum ipse existimo: hoc mihi gratius
facere nihil potes, idque ut facias vehementer te rogo.
XLV. Scr. Romae a.u.c. 699. L. Egnatio uno equite Romano [vel] familiarissime utor. Eius Anchialum servum
negotiaque, quae habet in Asia, tibi commendo non minore studio, quam si meam
rem commendarem; sic enim existimes velim, mihi cum eo non modo quotidianam
consuetudinem summam intercedere, sed etiam officia magna et mutua nostra inter
nos esse. Quamobrem etiam atque etiam a te peto, ut cures, ut intelligat me ad
te satis diligenter scripsisse; nam de tua erga me voluntate non dubitabat: id
ut facias, te etiam atque etiam rogo. Vale.
XLVI. Scr. Romae a.u.c. 699. L. Nostius Zoilus est coheres meus, heres autem patroni sui: ea re utrumque
scripsi, ut et mihi cum illo causam amicitiae scires esse et hominem probum
existimares, qui patroni iudicio ornatus esset. Eum tibi igitur sic commendo, ut
unum ex nostra domo: valde mihi gratum erit, si curaris, ut intelligat hanc
commendationem sibi apud te magno adiumento fuisse.
XLVII. Scr. a.u.c. 703. Quid ego tibi commendem eum, quem tu ipse diligis? sed tamen, ut scires eum a
me non diligi solum, verum etiam amari, ob eam rem tibi haec scribo: omnium
tuorum officiorum, quae et multa et magna sunt, mihi gratissimum fuerit, si ita
tractaris Egnatium, ut sentiat et se a me et me a te amari; hoc te vehementer
etiam atque etiam rogo. Illa nostra scilicet ceciderunt: utamur igitur vulgari
consolatione: "quid, si hoc melius?" Sed haec coram: tu fac, quod
facis, ut me ames teque amari a me scias.
XLVIII. Scr. anno incerto (post 704). Omnes tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios, quibus tu quaecumque
commodaris, erunt mihi gratissima, eoque facio libentius, ut eos tibi commendem,
quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, quum primus in eam
insulam quaestor veneris, ea te instituere, quae sequantur alii, quod, ut spero,
facilius consequere, si et P. Lentuli, necessarii tui, legem et ea, quae a me
constituta sunt, sequi volueris, quam rem tibi confido magnae laudi fore.
XLIX. Scr. anno incerto Q. Pompeius Sex. f. multis et veteribus causis necessitudinis mihi coniunctus
est: is, quum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam
tueri consuerit, nunc profecto, te provinciam obtinente, meis litteris assequi
debet, ut nemini se intelligat commendatiorem umquam fuisse. Quamobrem a te
maiorem in modum peto, ut, quum omnes meos aeque ac tuos observare pro
necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias, ut ipse
intelligat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem
esse potuisse. Vale.
L. Scr. Romae ineunte mense Ianuario a.u.c. 710. Sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi, quamdiu
Brundisii fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae
res esset, de qua valde laborarem. M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi
familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius: multa illius in me officia,
multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus. Quae
quum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et
studia Brundisii contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere--quamquam sunt
gratissima--, si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut
M'. Curium sartum et tectum, ut aiunt, ab omnique incommodo, detrimento,
molestia sincerum integrumque conserves. Et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui
pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum
summamque voluptatem esse capturum. Vale.
LI. Scr. anno incerto. P. Messienum, equitem Romanum omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem,
tibi commendo ea commendatione, quae potest esse diligentissima: peto a te et
pro nostra et pro paterna amicitia, ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem
famamque tueare: virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique
gratissimum feceris.
LII. Scr. anno incerto. A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea
coniunctus magno usu familiaritatis: haec quum ita sint, non dubito, quin tibi
satis commendatus sit; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum
apud te valere. Hunc ego a Caesare liberavi; frequens enim fuerat nobiscum,
atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus, quo melius te de eo
existimaturum arbitror; fac igitur, mi Rex, ut intelligat has sibi litteras
plurimum profuisse.
LIII. Scr. in Cilicia a.u.c. 703. L. Genucilio Curvo iampridem utor familiarissime, optimo viro et homine
gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado: primum, ut omnibus in rebus
ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur; patietur autem in omnibus,
nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus,
postulabit; praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in
Hellesponto, primum, ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas
decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si
quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam dio§xhsin
reiicias. Sed non mihi videor, quum tibi totum hominem diligentissime
commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. Summa illa est:
quidquid officii, beneficii, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo
in me ipsum atque in rem meam contulisse.
LIV. Scr. Laodiceae mense Martio a.u.c. 704. Quum multa mihi grata sunt, quae tu adductus mea commendatione fecisti, tum
in primis, quod M. Marcilium, amici atque interpretis mei filium, liberalissime
tractavisti; venit enim Laodiceam et tibi apud me mihique propter te gratias
maximas egit. Quare, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines
beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua
patietur, ut socrus adolescentis rea ne fiat. Ego quum antea studiose
commendabam Marcilium, tum multo nunc studiosius, quod in longa apparitione
singularem et prope incredibilem patris Marcilii fidem, abstinentiam
modestiamque cognovi.
LV. Scr. in Cilicia exeunte mense Decembri a.u.c. 703. Etsi mihi videor intellexisse, quum tecum Ephesi de re M. Anneii, legati mei,
locutus sum, te ipsius causa vehementer omnia velle, tamen et M. Anneium tanti
facio, ut mihi nihil putem praetermittendum, quod illius intersit, et me a te
tanti fieri puto, ut non dubitem, quin ad tuam voluntatem magnus cumulus accedat
commendationis meae; nam, quum iam diu diligerem M. Anneium deque eo sic
existimarem, ut res declarat, qui ultro ei detulerim legationem, quum multis
petentibus denegassem, tum vero, posteaquam mecum in bello atque in re militari
fuit, tantam in eo virtutem, prudentiam, fidem tantamque erga me benevolentiam
cognovi, ut hominem neminem pluris faciam. Eum cum Sardianis habere
controversiam scis: causam tibi exposuimus Ephesi, quam tu tamen coram facilius
meliusque cognosces. De reliquo mihi mehercule diu dubium fuit, quid ad te
potissimum scriberem; ius enim quemadmodum dicas, clarum et magna cum tua laude
notum est, nobis autem in hac causa nihil aliud opus est nisi te ius instituto
tuo dicere; sed tamen, quum me non fugiat, quanta sit in praetore auctoritas,
praesertim ista integritate, gravitate, clementia, qua te esse inter omnes
constat, peto abs te pro nostra coniunctissima necessitudine plurimisque
officiis paribus ac mutuis, ut voluntate, auctoritate, studio tuo perficias, ut
M. Anneius intelligat te et sibi amicum esse, quod non dubitat--saepe enim mecum
locutus est--, et multo amiciorem his meis litteris esse factum. In tuo toto
imperio atque provincia nihil est, quod mihi gratus facere possis; nam, apud
ipsum, gratissimum hominem atque optimum virum, quam bene positurus sis studium
tuum atque officium, dubitare te non existimo.
LVI. Scr. in Cilicia a.u.c. 703. Cluvius Puteolanus valde me observat valdeque est mihi familiaris: is ita
sibi persuadet, quod in tua provincia negotii habeat, nisi te provinciam
obtinente meis commendationibus confecerit, id se in perditis et desperatis
habiturum; nunc, quoniam mihi ab amico officiosissimo tantum oneris imponitur,
ego quoque tibi imponam pro tuis in me summis officiis, ita tamen, ut tibi nolim
molestus esse. Mulase•w et 'Alabande•w
pecuniam Cluvio debent: dixerat mihi Euthydemus, quum Ephesi essem, se
curaturum, ut ecdici Mylasii Romam mitterentur; id factum non est: legatos audio
missos esse, sed malo ecdicos, ut aliquid confici possit; quare peto a te, ut et
eos et 'Alabande•w iubeas ecdicos Romam
mittere. Praeterea Philocles Alabandensis Õpoy?xaw
Cluvio dedit: eae commissae sunt; velim cures, ut aut de hypothecis decedat
easque procuratoribus Cluvii tradat aut pecuniam solvat. Praeterea Hercleotae et
Bargylietae, qui item debent, aut pecuniam solvat aut fructibus suis
satisfaciant. Caunii praeterea debent, sed aiunt se depositam pecuniam habuisse:
id velim cognoscas et, si intellexeris eos neque ex edicto neque ex decreto
depositam habuisse, des operam, ut usurae Cluvio instituto tuo conserventur. His
de rebus eo magis laboro, quod agitur res Cn. Pompeii etiam, nostri necessarii,
et quod is magis etiam mihi laborare videtur quam ipse Cluvius, cui satisfactum
esse a nobis valde volo. His de rebus te vehementer etiam atque etiam rogo.
LVII. Scr. Laodiceae mense Martio a.u.c. 704. Quo magis quotidie ex litteris nuntiisque bellum magnum esse in Syria
cognosco, eo vehementius a te pro nostra necessitudine contendo, ut mihi M.
Anneium legatum primo quoque tempore remittas; nam eius opera, consilio,
scientia rei militaris vel maxime intelligo me et rem publicam adiuvari posse.
Quod nisi tanta res eius ageretur, nec ipse adduci potuisset, ut a me
discederet, neque ego, ut eum a me dimitterem. Ego in Ciliciam proficisci cogito
circiter K. Mai: ante eam diam M. Anneius ad me redeat oportet. Illud, quod
tecum et coram et per litteras diligentissime egi, id et nunc etiam atque etiam
rogo, curae tibi sit, ut suum negotium, quod habet cum populo Sardiano, pro
causae veritate et pro sua dignitate conficiat. Intellexi ex tua oratione, quum
tecum Ephesi locutus sum, te ipsius M. Anneii causa omnia velle; sed tamen sic
velim existimes, te mihi nihil gratius facere posse quam si intellexero per te
illum suum negotium ex sententia confecisse, idque quam primum ut efficias te
etiam atque etiam rogo.
LVIII. Scr. in provincia mense Februario a.u.c. 704. L. Custidius est tribulis et municeps et familiaris meus: is causam habet,
quam causam ad te deferet. Commendo tibi hominem, sicut tua fides et meus pudor
postulat, tantum, ut faciles ad te aditus habeat, quae aequa postulabit, ut
libente te impetret sentiatque meam sibi amicitiam, etiam quum longissime absim,
prodesse, in primis apud te.
LIX. Scr. Laodiceae mense Februario (eodem die, quo
LXVIII)
a.u.c. 704. M. Fadium unice diligo summaque mihi cum eo consuetudo et familiaritas est
pervetus. In eius controversiis quid decernas, a te non peto--servabis, ut tua
fides et dignitas postulat, edictum et institutum tuum--, sed, ut quum
facillimos ad te aditus habeat, quae erunt aequa, libente te impetret, ut meam
amicitiam sibi, etiam quum procul absim, prodesse sentiat, praesertim apud te:
hoc te vehementer etiam atque etiam rogo.
LX. Scr. Romae anno incerto (698?) L. Livineius Trypho est omnino L. Reguli, familiarissimi mei, libertus, cuius
calamitas etiam officiosiorem me facit in illum--nam benevolentior, quam semper
fui, esse non possum--; sed ego libertum eius per se ipsum diligo; summa enim
eius erga me officia exstiterunt iis nostris temporibus, quibus facillime
benevolentiam hominum et fidem perspicere potui. Eum tibi ita commendo, ut
homines grati et memores bene meritos de se commendare debent. Pergratum mihi
feceris, si ille intellexerit se, quod pro salute mea multa pericula adierit,
saepe hieme summa navigarit, pro tua erga me benevolentia gratum etiam tibi
fecisse.
LXI. Scr. in Cilicia a.u.c. 703. T. Pinnio familiarissime me usum esse scire te arbitror, quod quidem ille
testamento declaravit, qui me quum tutorem, tum etiam secundum heredem
instituerit. Eius filio mei mire studioso et erudito et modesto pecuniam
Nicaeenses grandem debent, ad sestertium octogies, et, ut audio, in primis ei
volunt solvere. Pergratum igitur mihi feceris, quoniam non modo reliqui tutores,
qui sciunt, quanti me facias, sed etiam puer ipse sibi persuasit te omnia mea
causa facturum esse, si dederis operam, quoad tua fides dignitasque patietur, ut
quam plurimum pecuniae Pinnio solvatur Nicaeensium nomine.
LXII. Scr. in Cilicia exeunte anno u.c. 703. Et in Atilii negotio te amavi--quum enim sero venissem, tamen honestum
equitem Romanum beneficio tuo conservavi--, et mehercule semper sic in animo
habui, te in meo aere esse propter Lamiae nostri coniunctionem et singularem
necessitudinem. Itaque primum tibi ago gratias, quod me omni molestia liberasti;
deinde impudentia prosequor, sed idem sarciam--te enim semper sic colam et
tuebor ut quem diligentissime--: Quintum fratrem meum, si me diligis, eo numero
cura ut habeas, quo me: ita magnum beneficium tuum magno cumulo auxeris.
LXIII. Scr. Laodiceae mense Februario a.u.c. 704. Non putavi fieri posse, ut mihi verba deessent, sed tamen in M. Laenio
commendando deerunt; itaque rem tibi exponam paucis verbis, sed tamen, ut plane
perspicere possis voluntatem meam. Incredibile est, quanti faciamus et ego et
frater meus, qui mihi carissimus est, M. Laenium: id fit quum plurimis eius
officiis, tum summa probitate et singulari modestia. Eum ego a me invitissimus
dimisi quum propter familiaritatem et consuetudinis suavitatem, tum quod
consilio eius fideli ac bono libenter utebar. Sed vereor, ne iam superesse mihi
verba putes, quae dixeram defutura: commendo tibi hominem sic, ut intelligis me eum,
de quo ea supra scripserim, debere commendare, a teque vehementer etiam
atque etiam peto, ut, quod habet in tua provincia negotii, expedias, quod tibi
videbitur rectum esse, ipse dicas. Hominem facillimum liberalissimumque
cognosces; itaque te rogo, ut eum solutum, liberum, confectis eius negotiis per
te, quam primum ad me remittas: id mihi fratrique meo gratissimum feceris.
LXIV. Scr. in Cilicia exeunte anno u.c. 703. Nero meus mirificas apud me tibi gratias egit, prorsus incredibiles, ut
nullum honorem sibi haberi potuisse diceret, qui a te praetermissus esset.
Magnum fructum ex ipso capies, nihil est enim illo adolescente gratius; sed
mehercule mihi quoque gratissimum fecisti, pluris enim ex omni nobilitate
neminem facio. Itaque, si ea feceris, quae ille per me tecum agi voluit,
gratissimum mihi feceris: primum de Pausania Alabandensi, sustentes rem, dum
Nero veniat--vehementer eius causa cupere eum intellexi; itaque hoc valde te
rogo--; deinde Nysaeos, quos Nero in primis habet necessarios diligentissimeque
tuetur ac defendit, habeas tibi commendatissimos, ut intelligat illa civitas
sibi in Neronis patrocinio summum esse praesidium. Strabonem Servilium tibi
saepe commendavi; nunc eo facio id impensius, quod eius causam Nero suscepit.
Tantum a te petimus, ut tu agas eam rem, ne relinquas hominem innocentem
ad alicuis tui dissimilis quaestum: id quum gratum mihi erit, tum etiam
existimabo te humanitate tua esse usum. Summa huius epistulae haec est, ut ornes
omnibus rebus Neronem, sicuti instituisti atque fecisti. Magnum theatrum habet
ista provincia, non ut haec nostra, ad adolescentis nobilis, ingeniosi,
abstinentis commendationem atque gloriam; quare, si te fautore usus erit, sicuti
profecto et utetur et usus est, amplissimas clientelas acceptas a maioribus
confirmare poterit et beneficiis suis obligare. Hoc in genere si eum adiuveris
eo studio, quo ostendisti, apud ipsum praeclarissime posueris, sed mihi etiam
gratissimum feceris.
LXV. Scr. in Cilicia exeunte anno u.c. 703. Cum P. Terentio Hispone, qui operas in scriptura pro magistro dat, mihi summa
familiaritas consuetudoque est, multaque et magna inter nos officia paria et
mutua intercedunt: eius summa existimatio agitur in eo, ut pactiones cum
civitatibus reliquis conficiat. Non me praeterit nos eam rem Ephesi expertos
esse neque ab Ephesiis ullo modo impetrare potuisse; sed, quoniam, quemadmodum
omnes existimant et ego intelligo, tua quum summa integritate, tum singulari
humanitate et mansuetudine consecutus es, ut libentissimis Graecis nutu, quod
velis, consequare, peto a te in maiorem modum, ut honoris mei causa hac laude
Hisponem affici velis. Praeterea cum sociis scripturae mihi summa necessitudo
est, non solum ob eam causam, quod ea societas universa in mea fide est, sed
etiam quod plerisque sociis utor familiarissime. Ita et Hisponem meum per me
ornaris et societatem mihi coniunctiorem feceris tuque ipse et ex huius
observantia, gratissimi hominis, et ex sociorum gratia, hominum amplissimorum,
maximum fructum capies et me summo beneficio affeceris. Sic enim velim
existimes, in tota tua provincia omnique isto imperio nihil esse, quod mihi
gratius facere possis.
LXVI. Scr. Romae a.u.c. 708. A Caecinam, maxime proprium clientem familiae vestrae, non commendarem tibi,
quum scirem, qua fide in tuos, qua clementia in calamitosos soleres esse, nisi
me et patris eius, quo sum familiarissime usus, memoria et huius fortuna ita
moveret, ut hominis omnibus mecum studiis officiisque coniunctissimi movere
debebat: nunc a te hoc omni contentione peto, sic, ut maiore cura, maiore
animi labore petere non possim, ut ad ea, quae tua sponte sine cuiusquam
commendatione faceres in hominem tantum et talem calamitosum, aliquem afferant
cumulum meae litterae, quo studiosius eum, quibuscumque rebus possis, iuves.
Quod si Romae fuisses, etiam salutem A. Caecinae essemus, ut opinio mea fert,
per te consecuti, de qua tamen magnam spem habemus, freti clementia collegae
tui: nunc, quoniam tuam iustitiam secutus tutissimum sibi portum provinciam
istam duxit esse, etiam atque etiam te rogo atque oro, ut eum et in reliquiis
veteris negotiationis colligendis iuves et ceteris rebus tegas atque tueare: hoc
mihi gratius facere nihil potes.
LXVII. Scr. Romae a.u.c. 708. Ex provincia mea Ciliciensi, cui scis tre•w dioix?seiw
Asiaticas attributas fuisse, nullo sum familiarius usus quam Androne, Artemonis
filio, Laodicensi, eumque habui in ea civitate quum hospitem, tum vehementer ad
meae vitae rationem et consuetudinem accommodatum, quem quidem multo etiam
pluris, posteaquam decessi, facere coepi, quod multis rebus expertus sum gratum
hominem meique memorem. Itaque eum Romae libentissime vidi; non te enim fugit,
qui plurimis in ista provincia benigne fecisti, quam multi grati reperiantur.
Haec propterea scipsi, ut et me non sine causa laborare intelligeres et tu ipse
eum dignum hospitio tuo iudicares. Feceris igitur mihi gratissimum, si ei
declararis, quanti me facias, id est, si receperis eum in fidem tuam et,
quibuscumque rebus honeste ac sine molestia tua poteris, adiuveris: hoc mihi
erit vehementer gratum, idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
LXVIII. Scr. Romae mense Septembri a.u.c. 708. Gratae mihi vehementer tuae litterae fuerunt, ex quibus cognovi cursus
navigationem tuarum; significabas enim memoriam tuam nostrae necessitudinis, qua
mihi nihil poterat esse iucundius. Quod reliquum est, multo etiam erit gratius,
si ad me de re publica, id est de statu provinciae, de institutis tuis,
familiariter scribes; quae quamquam ex multis pro tua claritate audiam, tamen
libentissime ex tuis litteris cognoscam. Ego ad te, de re publica summa quid
sentiam, non saepe scribam propter periculum eiusmodi litterarum; quid agatur
autem, scribam saepius. Sperare tamen videor Caesari, collegae nostro, fore
curae et esse, ut habeamus aliquam rem publicam, cuius consiliis magni referebat
te interesse; sed, si tibi utilius est, id est gloriosius, Asiae praeesse et
istam partem rei publicae male affectam tueri, mihi quoque idem, quod tibi et
laudi tuae profuturum est, optatius debet esse. Ego, quae ad tuam dignitatem
pertinere arbitrabor, summo studio diligentiaque curabo, in primisque tuebor
omni observantia clarissimum virum, patrem tuum, quod et pro vetustate
necessitudinis et pro beneficiis vestris et pro dignitate ipsius facere debeo.
LXIX. Scr. Romae a.u.c. 708. C. Curtius Mithres est ille quidem, ut scis, libertus Postumi, familiarissimi
mei, sed me colit et observat aeque atque illum ipsum patronum suum. Apud eum
ego sic Ephesi fui, quotiescumque fui, tamquam domi meae, multaque acciderunt,
in quibus et benevolentiam eius erga me experirer et fidem. Itaque, si quid aut
mihi aut meorum cuipiam in Asia opus est, ad hunc scribere consuevi, huius quum
opera et fide, tum domo et re uti tamquam mea. Haec ad te eo pluribus scripsi,
ut intelligeres me non vulgare nec ambitiose, sed ut pro homine intimo ac mihi
pernecessario scribere. Peto igitur a te, ut in ea controversia, quam habet de
fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus, quantum fides tua patietur
quantumque tuo commodo poteris, tantum ei honoris mei causa commodes, etsi, ut
eius modestiam cognovi, gravis tibi nulla in re erit: si et mea commendatione et
sua probitate assecutus erit, ut de se bene existimes, omnia se adeptum
arbitrabitur. Ut igitur eum recipias in fidem habeasque in numero tuorum, te
vehementer etiam atque etiam rogo: ego, quae te velle quaeque ad te pertinere
arbitrabor, omnia studiose diligenterque curabo.
LXX. Scr. Romae a.u.c. 708. Quia non est obscura tua in me benevolentia, fit, ut multi per me tibi velint
commendari; ego autem tribuo nonnumquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut
hoc tempore; nam, cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est:
eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum, et patrono et
nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. Vehementer mihi
gratum feceris, si, quibuscumque rebus sine tua molestia poteris, ei commodaris:
quod ut facias, te vehementer etiam atque etiam rogo.
LXXI. Scr. Romae a.u.c. 708. Multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo
est tuaque erga me benevolentia; sed tamen, etsi omnium causa, quos commendo,
velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes
meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum,
periculorum meorum socius, neque hoc tempore discessisset a me, nisi ego ei
permisissem: quare sic tibi eum commendo, ut unum de meis domesticis et maxime
necessariis. Pergratum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intelligat hanc
commendationem sibi magno usui atque adiumento fuisse.
LXXII. Scr. Romae a.u.c. 708. Caerelliae, necessariae meae, rem, nomina, possessiones Asiaticas commendavi
tibi praesens in hortis tuis quam potui diligentissime, tuque mihi pro tua
consuetudine proque tuis in me perpetuis maximisque officiis omnia te facturum
liberalissime recepisti: meminisse te id spero--scio enim solere--; sed tamen
Caerelliae procuratores scripserunt te propter magnitudinem provinciae
multitudinemque negotiorum etiam atque etiam esse commonefaciendum. Peto igitur,
ut memineris te omnia, quae tua fides pateretur, mihi cumulate recepisse.
Equidem existimo habere te magnam facultatem--sed hoc tui est consilii et
iudicii--ex eo senatus consulto, quod in heredes C. Vennonii factum est,
Caerelliae commodandi: id senatus consultum tu interpretabere pro tua sapientia;
scio enim eius ordinis auctoritatem semper apud te magni fuisse. Quod reliquum
est, sic velim existimes, quibuscumque rebus Caerelliae benigne feceris, mihi te
gratissimum esse facturum.
LXXIII. Scr. Romae a.u.c. 700. Gratulor tibi, quod ex provincia salvum te ad tuos recepisti, incolumi fama
et re publica. Quod si Romae, te vidissem coramque gratias egissem, quod tibi L.
Egnatius, familiarissimus meus, absens, L. Oppius praesens curae fuisset. Cum
Antipatro Derbete mihi non solum hospitium, verum etiam summa familiaritas
intercedit: ei te vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. De re nihil
possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil temere
fecisse; a te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam
peto, ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi
quid existimas in ea re violari existimationem tuam: quod ego si arbitrarer,
numquam te rogarem mihique tua fama multo antiquior esset, quam illa necessitudo
est; sed mihi ita persuadeo--potest fieri, ut fallar--, eam rem laudi tibi
potius quam vituperationi fore. Quid fieri possit et quid mea causa facere
possis--nam, quin velis, non dubito--, velim, si tibi grave non erit, certiorem
me facias.
LXXIV. Scr. Romae a.u.c. 699. Etsi non dubito pro tua in me observantia proque nostra necessitudine, quin
commendationem meam memoria teneas, tamen etiam atque etiam eundem tibi L.
Oppium, familiarem meum, praesentem et L. Egnatii, familiarissimi mei, absentis
negotia commendo. Tanta mihi cum eo necessitudo est familiaritasque, ut, si mea
res esset, non magis laborarem; quapropter gratissimum mihi feceris, si curaris,
ut is intelligat me a te tantum amari, quantum ipse existimo: hoc mihi gratius
facere nihil potes, idque ut facias te vehementer rogo.
LXXV. Scr. Romae a.u.c. 701. Etsi non dubito, quin apud te mea commendatio prima satis valeat, tamen
obsequor homini familiarissimo, C. Avianio Flacco, cuius causa omnia quum cupio,
tum mehercule etiam debeo: de quo et praesens tecum egi diligenter, quum tu mihi
humanissime respondisti, et scripsi ad te accurate antea, sed putat interesse
sua me ad te quam saepissime scribere; quare velim mihi ignoscas, si illius
voluntati obtemperans minus videbor meminisse constantiae tuae: a te idem illud
peto, ut et de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes,
quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio
praefuit. Summa est, in quo mihi gratissimum facere possis, si curaris, ut
Avianius, quoniam se a me amari putat, me a te amari sciat: erit id mihi
pergratum.
LXXVI. Scr. anno incerto. Tantae mihi cum Q. Hippio causae necessitudinis sunt, ut nihil posset esse
coniunctius, quam nos inter nos sumus; quod nisi ita esset, uterer mea
consuetudine, ut vobis nulla in re molestus essem; etenim vos mihi optimi testes
estis, quum mihi persuasum esset nihil esse, quod a vobis impetrare non possem,
numquam me tamen gravem vobis esse voluisse. Vehementer igitur vos etiam atque
etiam rogo, ut honoris mei causa liberalissime C. Valgium Hippianum tractetis
remque cum eo conficiatis, ut, quam possessionem habet in agro Fregellano a
vobis emptam, eam liberam et immunem habere possit: id si a vobis impetraro,
summo me beneficio vestro affectum arbitrabor.
LXXVII. Scr. Romae mense Sextili a.u.c. 709. Quum his temporibus non sane in senatum ventitarem, tamen, ut tuas litteras
legi, non existimavi me salvo iure nostrae veteris amicitiae multorumque inter
nos officiorum facere posse, ut honori tuo deessem; itaque affui
supplicationemque tibi libenter decrevi, nec reliquo tempore ullo aut rei aut
existimationi aut dignitati tuae deero. Atque, hoc ut tui necessarii sciant, hoc
me animo erga te esse, velim facias eos per litteras certiores, ut, si quid tibi
opus sit, ne dubitent mihi iure suo denuntiare. M. Bolanum, virum bonum et
fortem et omnibus rebus ornatum meumque veterem amicum, tibi magno opere
commendo. Pergratum mihi feceris, si curaris, ut is intelligat, hanc
commendationem sibi magno adiumento fuisse, ipsumque virum optimum
gratissimumque cognosces: promitto tibi te ex eius amicitia magnam voluptatem
esse capturum. Praeterea a te peto in maiorem modum pro nostra amicitia et pro
tuo perpetuo in me studio, ut in hac re etiam elabores: Dionysius, servus meus,
qui meam bibliothecen multorum nummorum
tractavit, quum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret,
aufugit. Is est in provincia tua: eum et M. Bolanus, meus familiaris, et
multi alii Naronae viderunt, sed, quum se a me manumissum esse diceret,
crediderunt. Hunc tu si mihi restituendum curaris, non possum dicere, quam mihi
gratum futurum sit: res ipsa parva, sed animi mei dolor magnus est. Ubi sit et
quid fieri possit, Bolanus te docebit: ego si hominem per te recuperaro, summo
me a te beneficio affectum arbitrabor.
LXXVIII. Scr. Romae ineunte anno u.c. 708. Democritus Sicyonius non solum hospes meus est, sed etiam, quod non multis
contigit, Graecis praesertim, valde familiaris; est enim in eo summo probitas,
summa virtus, summa in hospites liberalitas et observantia, meque praeter
ceteros et colit et observat et diligit: eum tu non modo suorum civium, verum
paene Achaiae principem cognosces. Huic ego tantummodo aditum ad tuam
cognitionem patefacio et munio: cognitum per te ipsum, quae tua natura est,
dignum tua amicitia atque hospitio iudicabis. Peto igitur a te, ut his litteris
lectis recipias eum in tuam fidem, polliceare omnia te facturum mea causa; de
reliquo, si, id quod confido fore, dignum eum tua amicitia hospitioque
congoveris, peto, ut eum complectare, diligas, in tuis habeas: erit id mihi
maiorem in modum gratum. Vale.
LXXIX. Scr. Romae ineunte anno u.c. 708. Et te scire arbitror, quanti fecerim C. Avianium Flaccum, et ego ex ipso
audiveram, optimo et gratissimo homine, quam a te liberaliter esset tractatus.
Eius filios dignissimos illo patre meosque necessarios, quos ego unice diligo,
commendo tibi sic, ut maiore studio nullos commendare possim. C. Avianius in
Sicilia est; Marcus est nobiscum: ut illius dignitatem praesentis ornes, rem
utriusque defendas, te rogo. Hoc mihi gratius in ista provincia facere nihil
potes, idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
I. Scr. Dyrrhachii a. d. VI. Kal. Decembres a.u.c. 696. Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam
virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus
defatigari. Me miserum! te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas
aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas
voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus! Nam quid ego de Cicerone
dicam? qui cum primum sapere coepit, acerbissimos dolores miseriasque percepit.
Quae si, tu ut scribis, fato facta putarem, ferrem paullo facilius, sed omnia
sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam, qui invidebant, eos non
sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos
tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi
viveremus: nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam, ne mea valetudo
tuo labori desit. Res quanta sit, intelligo, quantoque fuerit facilius manere
domi quam redire; sed tamen, si omnes tribunos pl. habemus, si Lentulum tam
studiosum, quam videtur, si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est
desperandum. De familia, quomodo placuisse scribis amicis, faciemus. De loco,
nunc quidem iam abiit pestilentia, sed, quamdiu fuit, me non attigit. Plancius,
homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Ego volebam loco
magis deserto esse in Epiro, quo neque Piso veniret nec milites, sed adhuc
Plancius me retinet: sperat posse fieri, ut mecum in Italiam decedat; quem ego
diem si videro et si in vestrum complexum venero ac si et vos et me ipsum
recuperaro, satis magnum mihi fructum videbor percepisse et vestrae pietatis et
meae. Pisonis humanitas, virtus, amor in omnes nos tantus est, ut nihil supra
possit: utinam ea res ei voluptati sit! gloriae quidem video fore. De Q. fratre
nihil ego te accusavi, sed vos, cum praesertim tam pauci sitis, volui esse quam
coniunctissimos. Quibus me voluisti agere gratias, egi et me a te certiorem
factum esse scripsi. Quod ad me, mea Terentia, scribis te vicum vendituram,
quid, obsecro te--me miserum!--, quid futurum est? et, si nos premet eadem
fortuna, quid puero misero fiet? Non queo reliqua scribere--tanta vis lacrimarum
est--, neque te in eundem fletum adducam; tantum scribo: si erunt in officio
amici, pecunia non deerit; si non erunt, tu efficere tua pecunia non poteris.
Per fortunas miseras nostras, vide, ne puerum perditum perdamus; cui si aliquid
erit, ne egeat, mediocri virtute opus est et mediocri fortuna, ut cetera
consequatur. Fac valeas et ad me tabellarios mittas, ut sciam, quid agatur et
vos quid agatis. Mihi omnino iam brevis exspectatio est. Tulliolae et Ciceroni
salutem dic. Valete. D. a d. VI. Kal. Decembr. Dyrrhachio. Dyrrhachium veni,
quod et libera civitas est et in me officiosa et proxima Italiae; sed, si
offendet me loci celebritas, alio me conferam, ad te scribam.
II. Scr. Thessalonicae a. d. III. Non. Oct. a.u.c. 696. Noli putare me ad quemquam longiores epistulas scribere, nisi si quis ad me
plura scripsit, cui puto rescribi oportere; nec enim habeo, quod scribam, nec
hoc tempore quidquam difficilius facio. Ad te vero et ad nostram Tulliolam non
queo sine plurimis lacrimis scribere; vos enim video esse miserrimas, quas ego
beatissimas semper esse volui idque praestare debui et, nisi tam timidi
fuissemus, praestitissem. Pisonem nostrum merito eius amo plurimum: eum, ut
potui, per litteras cohortatus sum gratiasque egi, ut debui. In novis tribunis
pl. intelligo spem te habere: id erit firmum, si Pompeii voluntas erit; sed
Crassum tamen metuo. A te quidem omnia fieri fortissime et amantissime video,
nec miror, sed maereo casum eiusmodi, ut tantis tuis miseriis meae miseriae
subleventur: nam ad me P. Valerius, homo officiosus, scripsit, id quod ego
maximo cum fletu legi, quemadmodum a Vestae ad tabulam Valeriam ducta esses.
Hem, mea lux, meum desiderium, unde omnes opem petere solebant! te nunc, mea
Terentia, sic vexari, sic iacere in lacrimis et sordibus, idque fieri mea culpa,
qui ceteros servavi, ut nos periremus! Quod de domo scribis, hoc est de area,
ego vero tum denique mihi videbor restitutus, si illa nobis erit restituta;
verum haec non sunt in nostra manu: illud doleo, quae impensa facienda est, in
eius partem te miseram et despoliatam venire. Quod si conficitur
negotium, omnia consequemur; sin eadem nos fortuna premet, etiamne reliquias
tuas misera proiicies? Obsecro te, mea vita, quod ad sumptum attinet, sine
alios, qui possunt, si modo volunt, sustinere, et valetudinem istam infirmam, si
me amas, noli vexare; nam mihi ante oculos dies noctesque versaris: omnes
labores te excipere video; timeo, ut sustineas. Sed video in te esse omnia;
quare, ut id, quod speras et quod agis, consequamur, servi valetudini. Ego, ad
quos scribam, nescio, nisi ad eos, qui ad me scribunt, aut [ad eos,] de quibus
ad me vos aliquid scribitis. Longius, quoniam ita vobis placet, non discedam;
sed velim quam saepissime litteras mittatis, praesertim si quid est firmius,
quod speremus. Valete, mea desideria, valete, D. a. d. III. Non. Oct.
Thessalonica.
III. Scr. Dyrrhachii pr. Kal. Dec. a.u.c. 696. Accepi ab Aristocrito tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi;
conficior enim maerore, mea Terentia, nec meae me miseriae magis
excruciant quam tuae vestraeque, ego autem hoc miserior sum quam tu, quae es
miserrima, quod ipsa calamitas communis est utriusque nostrum, sed culpa mea
propria est. Meum fuit officium vel legatione vitare periculum vel diligentia et
copiis resistere vel cadere fortiter: hoc miserius, turpius, indignius nobis
nihil fuit. Quare cum dolore conficior, tum etiam pudore: pudet enim me uxori
meae optimae, suavissimis liberis virtutem et diligentiam non praestitisse; nam
mihi ante oculos dies noctesque versatur squalor vester et maeror et infirmitas
valetudinis tuae, spes autem salutis pertenuis ostenditur. Inimici sunt multi,
invidi paene omnes: eiicere nos magnum fuit, excludere facile est; sed tamen,
quamdiu vos eritis in spe, non deficiam, ne omnia mea culpa cecidisse videantur.
Ut tuto sim, quod laboras, id mihi nunc facillimum est, quem etiam inimici
volunt vivere in his tantis miseriis; ego tamen faciam, quae praecipis. Amicis,
quibus voluisti, egi gratias et eas litteras Dexippo dedi meque de eorum officio
scripsi a te certiorem esse factum. Pisonem nostrum mirifico esse studio in nos
et officio et ego perspicio et omnes praedicant: di faxint, ut tali genero mihi
praesenti tecum simul et cum liberis nostris frui liceat! Nunc spes reliqua est
in novis tribunis pl. et in primis quidem diebus; nam, si inveterarit, actum
est. Ea re ad te statim Aristocritum misi, ut ad me continuo initia rerum et
rationem totius negotii posses scribere, etsi Dexippo quoque ita imperavi,
statim ut recurreret, et ad fratrem misi, ut crebro tabellarios mitteret; nam
ego eo nomine sum Dyrrhachii hoc tempore, ut quam celerrime, quid agatur,
audiam, et sum tuto; civitas enim haec semper a me defensa est. Cum inimici
nostri venire dicentur, tum in Epirum ibo. Quod scribis te, si velim, ad me
venturam, ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te
istic esse volo. Si perficitis, quod agitis, me ad vos venire oportet; sin
autem--sed nihil opus est reliqua scribere. Ex primis aut summum secundis
litteris tuis constituere poterimus, quid nobis faciendum sit: tu modo ad me
velim omnia diligentissime perscribas, etsi magis iam rem quam litteras debeo
exspectare. Cura, ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse
nec umquam fuisse. Vale, mea Terentia; quam ego videre videor: itaque debilitor
lacrimis. Vale. Pr. Kal. Dec.
IV. Scr. Brundisii prid. Kalendas Maias a.u.c. 696. Ego minus saepe do ad vos litteras, quam possum, propterea quod cum omnia
mihi tempora sunt misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras
lego, conficior lacrimis sic, ut ferre non possim. Quod utinam minus vitae
cupidi fuissemus! certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. Quod si
nos ad aliquam alicuius commodi aliquando recuperandi spem fortuna reservavit,
minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea
vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque di, quos tu
castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam
rettulerunt. Nos Brundisii apud M. Laenium Flaccum dies XIII fuimus, virum
optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit neque
legis improbissimae poena deductus est, quo minus hospitii et amicitiae ius
officiumque praestaret: huic utinam aliquando gratiam referre possimus!
habebimus quidem semper. Brundisio profecti sumus a. d. II K. Mai.: per
Macedoniam Cyzicum petebamus. O me perditum! O afflictum! Quid enim? Rogem te,
ut venias? Mulierem aegram, et corpore et animo confectam. Non rogem? Sine te
igitur sim? Opinor, sic agam: si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem
adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias.
Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse. Sed quid Tulliola
mea fiet? iam id vos videte: mihi deest consilium. Sed certe, quoquo modo se res
habebit, illius misellae et matrimonio et famae serviendum est. Quid? Cicero
meus quid aget? iste vero sit in sinu semper et complexu meo. Non queo plura iam
scribere: impedit maeror. Tu quid egeris, nescio: utrum aliquid teneas an, quod
metuo, plane sis spoliata. Pisonem, ut scribis, spero fore semper nostrum. De
familia liberanda nihil est quod te moveat: primum tuis ita promissum est, te
facturam esse, ut quisque esset meritus; est autem in officio adhuc Orpheus,
praeterea magno opere nemo; ceterorum servorum ea causa est, ut, si res a nobis
abisset, liberti nostri essent, si obtinere potuissent, sin ad nos pertineret,
servirent praeterquam oppido pauci. Sed haec minora sunt. Tu quod me hortaris,
ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eiusmodi,
ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? quis ad
me perferet? quas ego exspectassem Brundisii, si esset licitum per nautas, qui
tempestatem praetermittere noluerunt. Quod reliquum est, sustenta te, mea
Terentia, ut potes. Honestissime viximus, floruimus: non vitium nostrum, sed
virtus nostra nos afflixit; peccatum est nullum, nisi quod non una animam cum
ornamentis amisimus; sed, si hoc fuit liberis nostris gratius, nos vivere,
cetera, quamquam ferenda non sunt, feramus. Atqui ego, qui te confirmo,
ipse me non possum. Clodium Philetaerum, quod valetudine oculorum impediebatur,
hominem fidelem, remisi. Sallustius officio vincit omnes. Pescennius est
perbenevolus nobis, quem semper spero tui fore observantem. Sicca dixerat se
mecum fore, sed Brundisio discessit. Cura, quoad potes, ut valeas et sic
existimes, me vehementius tua miseria quam mea commoveri. Mea Terentia,
fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola et spes reliqua nostra,
Cicero, valete. Pr. K. Mai. Brundisio.
V. Scr. Athenis a. d. XV. (XVII?) Kal. Novemb. a.u.c. 704. Si tu et Tullia, lux nostra, valetis, ego et suavissimus Cicero valemus. Pr.
Idus Oct. Athenas venimus, cum sane adversis ventis usi essemus tardeque et
incommode navigassemus. De nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto
fuit uno et vicesimo die, sane strenue. Accepi tuas litteras, quibus intellexi
te vereri, ne superiores mihi redditae non essent: omnes sunt redditae
diligentissimeque a te perscripta sunt omnia, idque mihi gratissimum fuit. Neque
sum admiratus hanc epistolam, quam Acastus attulit, brevem fuisse; iam enim me
ipsum exspectas sive nos ipsos, qui quidem quam primum ad vos venire cupimus,
etsi, in quam rem publicam veniamus, intelligo; cognovi enim ex multorum
amicorum litteris, quas attulit Acastus, ad arma rem spectare, ut mihi, cum
venero, dissimulare non liceat, quid sentiam; sed, quoniam subeunda fortuna est,
eo citius dabimus operam ut veniamus, quo facilius de tota re deliberemus. Tu
velim, quod commodo valetudinis tuae fiat, quam longissime poteris, obviam nobis
prodeas. De hereditate Preciana--quae quidem mihi magno dolori est; valde enim
illum amavi--, sed hoc velim cures: si auctio ante meum adventum fiet, ut
Pomponius aut, si is minus poterit, Camillus nostrum negotium curet: nos, cum
salvi venerimus, reliqua per nos agemus; sin tu iam Roma profecta eris, tamen
curabis, ut hoc ita fiat. Nos, si di adiuvabunt, circiter Idus Novembres in
Italia speramus fore. Vos, mea suavissima et optatissima Terentia, si nos
amatis, curate ut valeatis. Vale. Athenis a. d. XV. Kal. Novemb.
VI. Scr. in castris Pompeii Idibus Quinctilibus a.u.c.
706. Nec saepe est, cui litteras demus, nec rem habemus ullam, quam scribere
velimus. Ex tuis litteris, quas proxime accepi, cognovi praedium nullum venire
potuisse; quare videatis velim, quomodo satisfiat ei, cui scitis me satisfieri
velle. Quod nostra tibi gratias agit, id ego non miror te mereri, ut ea tibi
merito tuo gratias agere possit. Pollicem, si adhuc non est profectus, quam
primum fac extrudas. Cura, ut valeas. Idib. Quinct.
VII. Scr. in protu Caietano nave conscensa VII. Id. Iun.
a.u.c. 705. Omnes molestias et sollicitudines, quibus et te miserrimam habui et, id quod
mihi molestissimum est, Tulliolam, quae nobis nostra vita dulcior est, deposui
et eieci; quid causae autem fuerit, postridie intellexi, quam a vobis discessi: xolØn
êxraton noctu eieci; statim ita sum levatus, ut mihi deus
aliquis medicinam fecisse videatur, cui quidem tu deo, quemadmodum soles, pie et
caste satisfacies, id est Apollini et Aesculapio. Navem spero nos valde bonam
habere; in eam simulatque conscendi, haec scripsi. Deinde conscribam ad nostros
familiares multas epistulas, quibus te et Tulliolam nostram diligentissime
commendabo. Cohortarer vos, quo animo fortiore essetis, nisi vos fortiores
cognossem quam quemquam virum. Et tamen eiusmodi spero negotia esse, ut et vos
istic commodissime sperem esse et me aliquando cum similibus nostri rem publicam
defensuros. Tu primum valetudinem tuam velim cures; deinde, si tibi videbitur,
villis iis utare, quae longissime aberunt a militibus. Fundo Arpinati bene
poteris uti cum familia urbana, si annona carior fuerit. Cicero bellissimus tibi
salutem plurimam dicit. Etiam atque etiam vale. D. VII Idus Iun.
VIII. Scr. in castris Pompeii a. d. IV. Non. Iun. a.u.c.
708. Si vales, bene est, ego valeo. Valetudinem tuam velim cures diligentissime;
nam mihi et scriptum et nuntiatum est te in febrim subito incidisse. Quod
celeriter me fecisti de Caesaris litteris certiorem, fecisti mihi gratum. Item
posthac, si quid opus erit, si quid acciderit novi, facies, ut sciam. Cura, ut
valeas. Vale. D. IIII Non. Iun.
IX. Scr. Brundisii mense Decembri a.u.c. 706. Ad ceteras meas miserias accessit dolor et Dolabellae valetudine et de
Tulliae. Omnino de omnibus rebus nec quid consilii capiam nec quid faciam scio.
Tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale.
X. Scr. Brundisii VII. Idus Quinctiles a.u.c. 707. Quid fieri placeret, scripsi ad Pomponium serius quam oportuit: cum eo si
locuta eris, intelliges, quid fieri velim; apertius scribi, quoniam ad illum
scripseram, necesse non fuit. De ea re et de ceteris rebus quam primum velim
nobis litteras mittas. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. VII Idus
Quinctiles.
XI. Scr. Brundisii XVII. Kal. Quinctil. a.u.c. 707. S. v. b. e. e. v. Tullia nostra venit ad me pr. Idus Iun.; cuius summa
virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore affectus nostra factum
esse negligentia, ut longe alia in fortuna esset, atque eius pietas ac dignitas
postulabat. Nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn.
Sallustium: si profectus erit, faciam te certiorem. Valetudinem tuam cura
diligenter. Vale. XVII K. Quinctiles.
XII. Scr. Brundisii prid. Non. Novemb. a.u.c. 706. Quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim; sed
perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consilii ceperimus, quod
non facile explicare possimus. Qaure, quantum potes, adiuva; quid autem possis,
mihi in mentem non venit. In viam quod te des hoc tempore, nihil est: et longum
est iter et non tutum et non video, quid prodesse possis, si veneris. Vale. D.
pr. Non. Nov. Brundisio.
XIII. Scr. Brundisi VI. Idus Quinctiles a.u.c. 707. Quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius
vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis, ignoro. Si metuendus iratus
est, quiesces; tamen ab illo fortasse nascetur. Totum iudicabis quale sit, et,
quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. Vale. VI Id.
Quinctiles.
XIV. Scr. Minturnis VIII. Kalendas Februarias a.u.c. 705. Si vos valetis, nos valemus. Vestrum iam consilium est, non solum meum, quid
sit vobis faciendum. Si ille Romam modeste venturus est, recte in
praesentia domi esse potestis; sin homo amens diripiendam urbem daturus est,
vereor, ut Dolabella ipse satis nobis prodesse possit. Etiam illud metuo, ne iam
intercludamur, ut, cum velitis exire, non liceat. Reliquum est, quod ipsae
optime considerabitis, vestri similes feminae sintne Romae; si enim non sunt,
videndum est, ut honeste vos esse possitis. Quomodo quidem nunc se res habet,
modo ut haec nobis loca tenere liceat, bellissime vel mecum vel in nostris
praediis esse poteritis. Etiam illud verendum est, ne brevi tempore fames in
urbe sit. His de rebus velim cum Pomponio, cum Camillo, cum quibus vobis
videbitur, consideretis, ad summam animo forti sitis: Labienus rem meliorem
fecit; adiuvat etiam Piso, quod ab urbe discedit et sceleris condemnat generum
suum. Vos, meae carissimae animae, quam saepissime ad me scribite, et vos quid
agatis et quid istic agatur. Quintus pater et filius et Rufus vobis s. d.
Valete. VIII Kal. Minturnis.
XV. Scr. Brundisii XII. Kal. Quinctil. a.u.c. 707. Si vales, bene est. Constitueramus, ut ad te antea scripseram, obviam
Ciceronem Caesari mittere, sed mutavimus consilium, quia de illius adventu nihil
audiebamus. De ceteris rebus, etsi nihil erat novi, tamen, quid velimus et quid
hoc tempore putemus opus esse, ex Sicca poteris cognoscere. Tulliam adhuc mecum
teneo. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. XII K. Quinctiles.
XVI. Scr. Brundisi prid. Nonas Ianuarias a.u.c. 707. S. v. b. e. e. v. Etsi eiusmodi tempora nostra sunt, ut nihil habeam,
quod aut a te litterarum exspectem aut ipse ad te scribam, tamen nescio quomodo
et ipse vestras litteras exspecto et scribo ad vos, cum habeo, qui ferat.
Volumnia debuit in te officiosior esse, quam fuit, et id ipsum, quod fecit,
potuit diligentius facere et cautius: quamquam alia sunt, quae magis curemus
magisque doleamus, quae me ita conficiunt, uti ei voluerunt, qui me de mea
sententia detruserunt. Cura, ut valeas. Pr. Non. Ian.
XVII. Scr. Brundisii VI. Kal. Ianuarias a.u.c. 706. S. v. b. e. e. v. Si aliquid haberem, quod ad te scriberem, facerem id
et pluribus verbis et saepius: nunc, quae sint negotia, vides; ego autem quomodo
sim affectus, ex Lepta et Trebatio poteris cognoscere. Tu fac, ut tuam et
Tulliae valetudinem cures. Vale.
XVIII. Scr. Formiis XI. Kal. Februarias a.u.c. 705. Considerandum vobis etiam atque etiam, animae meae, diligenter puto, quid
faciatis, Romaene sitis an mecum an aliquo tuto loco: id non solum meum
consilium est, sed etiam vestrum. Mihi veniunt in mentem haec: Romae vos esse
tuto posse per Dolabellam eamque rem posse nobis adiumento esse, si quae vis aut
si quae rapinae fieri coeperint; sed rursus illud me movet, quod video omnes
bonos abesse Roma et eos mulieres suas secum habere, haec autem regio, in qua
ego sum, nostrorum est cum oppidorum, tum etiam praediorum, ut et multum esse
mecum et, cum abieritis, commode in nostris praediis esse possitis. Mihi plane
non satis constat adhuc, utrum sit melius: vos videte, quid aliae faciant isto
loco feminae, et ne, cum velitis, exire non liceat; id velim diligenter etiam
atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. Domus ut propugnacula et
praesidium habeat, Philotimo dicetis; et velim tabellarios instituatis certos,
ut quotidie aliquas a vobis litteras accipiam; maxime autem date operam, ut
valeatis, si nos vultis valere. VIII Kal. Formiis.
XIX. Scr. Brundisii IV. Kal. Decembres a.u.c. 706. In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil
est quod ad te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. Quod
me proprius vultis accedere, video ita esse faciendum: etiam ante fecissem, sed
me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. Sed a Pomponio
exspecto litteras, quas ad me quam primum perferendas cures velim. Da operam, ut
valeas.
XX. Scr. de Venusino Kal. Octobribus a.u.c. 707. In Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie: ibi ut sint omnia
parata--plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi
commorabimur--; labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera, quae sunt ad
victum et ad valetudinem necessaria. Vale. K. Oct. de Venusino.
XXI. Scr. m. Dec. a.u.c. 706. S. v. b. e. e. v. Da operam, ut convalescas; quod opus erit, ut res
tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam
saepissime litteras mittas. Vale.
XXII. Scr. Brundisii Kalendis Septembribus a.u.c. 707. S. v. b. e. e. v. Nos quotidie tabellarios nostros exspectamus, qui si
venerint, fortasse erimus certiores, quid nobis faciendum sit, faciemusque te
statim certiorem. Valetudinem tuam cura diligenter. Vale. K. Septemb.
XXIII. Scr. Brundisii prid. Idus Sextiles a.u.c. 707. S. v. b. e. e. v. Redditae mihi tandem sunt a Caesare litterae satis
liberales, et ipse opinione celerius venturus esse dicitur; cui utrum obviam
procedam, an hic eum exspectem, cum constituero, faciam te certiorem.
Tabellarios mihi velim quam primum remittas. Valetudinem tuam cura diligenter.
Vale. D. pr. Id. Sext.
XXIV. Scr. Brundisii III. Idus Sextiles a.u.c. 707. S. v. b. e. e. v. Nos neque de Caesaris adventu neque de litteris, quas
Philotimus habere dicitur, quidquam adhuc certi habemus: si quid erit certi,
faciam te statim certiorem. Valetudinam tuam fac ut cures. Vale. III Idus
Sextiles.
I. Scr. in Cilicia exeunte mense Septembri (circa X. K.
Oct.) a.u.c. 703. S. v. v. b. e. e. q. v. Etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse
Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo
procos. certiora de iis rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse
esse publice scribere ea, quae de alterius provincia nuntiarentur; postea vero
quam certissimis auctoribus, legatis nuntiis litteris, sum certior factus, vel
quod tanta res erat vel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam venisse vel
quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me
delata essent, scribenda ad vos putavi. Regis Antiochi Commageni legati primi
mihi nuntiarunt Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse; quo nuntio
allato, cum essent nonnulli, qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui
exspectandum esse, si quid certius afferretur. A. d. XIII Kal. Oct., cum
exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae
redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum
amicissimusque populi Romani existimatur, Pacorum Orodi regis Parthorum filium
cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae
magnumque tumultum esse in provincia Syria excitatum; eodem die ab Iamblicho,
phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei
publicae nostrae, litterae de iisdem rebus mihi redditae sunt. His rebus
allatis, etsi intelligebam socios infirme animatos esse et novarum rerum
exspectatione suspensos, sperabam tamen eos, ad quos iam accesseram quique
nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant, amiciores populo Romano esse
factos, Ciliciam autem firmiorem fore, si aequitatis nostrae particeps facta
esset: et ob eam causam et ut opprimerentur ii, qui ex Cilicum gente in armis
essent, et ut hostis is, qui esset in Syria, sciret exercitum populi Romani non
modo non recedere iis nuntiis allatis, sed etiam propius accedere,
exercitum ad Taurum institui ducere. Sed, si quid apud vos auctoritas mea
ponderis habet, in iis praesertim rebus, quas vos audistis, ego paene cerno,
magno opere vos et hortor et moneo, ut his provinciis serius vos quidem, quam
decuit, sed aliquando tamen consulatis. Nos quemadmodum instructos et quibus
praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis, non estis ignari: quod
ego negotium non stultitia occaecatus, sed verecundia deterritus non recusavi;
neque enim umquam ullum periculum tantum putavi, quod subterfugere mallem quam
vestrae auctoritati obtemperare. Hoc autem tempore res sese sic habet, ut, nisi
exercitum tantum, quantum ad maximum bellum mittere soletis, mature in has
provincias miseritis, summum periculum sit, ne amittendae sint omnes eae
provinciae, quibus vectigalia populi Romani continentur. Quamobrem autem in hoc
provinciali delectu spem habeatis aliquam, causa nulla est: neque multi sunt et
diffugiunt, qui sunt, metu oblato et, quod genus hoc militum sit, iudicavit vir
fortissimus M. Bibulus in Asia, qui, cum vos ei permisissetis, delectum habere
noluerit. Nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperii nostri
aut ita imbecilla sunt, ut non multum nos iuvare possint, aut ita alienata a
nobis, ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quidquam esse
videatur. Regis Deiotari et voluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras
esse duco; Cappadocia est inanis; reliqui reges tyrannique neque opibus satis
firmi nec voluntate sunt. Mihi in hac paucitate militum animus certe non deerit,
spero ne consilium quidem. Quid casurum sit, incertum est: utinam saluti nostrae
consulere possimus! dignitati certe consulemus.
II. Scr. in itinere ex castris ad Cybistra in Ciliciam
mense Septembri (XI. K. Oct.) a.u.c. 703. S. v. v. b. e. e. q. v. Cum pr. K. Sext. in provinciam venissem neque
maturius propter itinerum et navigationum difficultatem venire potuissem, maxime
convenire officio meo reique publicae conducere putavi parare ea, quae ad
exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent; quae cum essent a me cura magis
et diligentia quam facultate et copia constituta nuntiique et litterae de bello
a Parthis in provinciam Syriam illato quotidie fere afferentur, iter mihi
faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum; erat
enim magna suspicio, Parthos, si ex Syria egredi atque irrumpere in meam
provinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse
facturos. Itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam, quae cum Cilicia
continens est, iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem
Taurum, locavi, ut Artavasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non
procul a suis finibus exercitum populi Romani esse, et Deiotarum, fidelissimum
regem atque amicissimum rei publicae nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius
et consilio et opibus adiuvari posset res publica. Quo cum in loco castra
haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus,
quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego
mature, quid ageretur in Syria, scire possem, tempus eius tridui, quod in iis
castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi. Cum enim
vestra auctoritas intercessisset, ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et
Philoromaeum tuerer eiusque regis salutem incolumitatemque regni defenderem,
regi regnoque praesidio essem, adiunxissetisque salutem eius regis senatui
populoque Romano magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum
esset a nostro ordine, existimavi me iudicium vestrum ad regem deferre debere
eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus
ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a vobis, diceret, si quid
vellet. Quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis
suae vobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum
et perhonorificum videbatur senatui populoque Romano tantae curae esse salutem
suam meque tantam diligentiam adhibere, ut et mea fides et commendationis
vestrae auctoritas perspici posset. Atque ille primo, quod mihi maximae
laetitiae fuit, ita mecum locutus est, ut nullas insidias neque vitae suae neque
regno diceret se aut intelligere fieri aut etiam suspicari. Cum ego ei
gratulatus essem idque me gaudere dixissem cohortatus, ut recordaretur casum
illum interitus paterni et vigilanter se tueretur atque admonitu senatus
consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra. Postero autem
die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in
castra venit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam
fidem, vestram commendationem implorare coepit. Cum admirarer, quid accidisset
novi, dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante
adventum meum occultata, quod ii, qui ea patefacere possent, propter metum
reticuissent; eo autem tempore spe mei praesidii complures ea, quae scirent,
audacter ad se detulisse; in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum
fratrem dicere--ea quae me quoque is audiente dicebat--: se sollicitatum esse,
ut regnare vellet; id vivo fratre suo accipere non potuisse; se tamen ante illud
tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. Quae cum
esset locutus, monui regem, ut omnem diligentiam ad se conservandum adhiberet,
amicosque in patris eius atque iudicio probatos hortatus sum, regis sui vitam
docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent. Cum rex a
me equitatum cohortesque de exercitu meo postularet, etsi intelligebam vestro
senatus consulto non modo posse me id facere, sed etiam debere, tamen, cum res
publica postularet propter quotidianos ex Syria nuntios, ut quam primum
exercitum ad Ciliciae fines adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis
non egere exercitu populi Romani, sed posse se suis opibus defendere
videretur, illum cohortatus sum, ut in sua vita conservanda primum regnare
disceret: a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure
regio; poena afficeret eos, quos necesse esset, reliquos metu liberaret;
praesidio exercitus mei ad eorum, qui in culpa essent, timorem potius quam ad
contentionem uteretur; fore autem, ut omnes, quoniam senatus consultum nossent,
intelligerent me regi, si opus esset, ex auctoritate vestra praesidio futurum.
Ita confirmato illo ex eo loco castra movi; iter in Ciliciam facere institui,
cum hac opinione e Cappadocia discederem, ut consilio vestro, casu incredibili
ac paene divino regem, quem vos honorificentissime appellassetis nullo
postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae vobis curae
esse decressetis, meus adventus praesentibus insidiis liberasset: quod ad vos a
me scribi non alienum putavi, ut intelligeretis ex iis, quae paene
acciderunt, vos multo ante, ne ea acciderent, providisse, eoque vos studiosius
feci certiores, quod in rege Ariobarzane ea mihi signa videor virtutis, ingenii,
fidei benevolentiaeque erga vos perspexisse, ut non sine causa tantam curam in
eius vos salutem diligentiamque videamini contulisse.
III. Scr. in castris ad Iconium III. Kal. Sept.
a.u.c. 703. Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno venissent in castra ad Iconium
a. d. III Kal. Sept. iique mihi nuntiasset regis Parthorum filium, quocum esset
nupta regis Armeniorum soror, ad Euphratem cum maximis Parthorum copiis
multarumque praeterea gentium magna manu venisse Euphratemque iam transire
coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putavi pro
nostra necessitudine me haec ad te scribere oportere. Publice propter duas
causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim
nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum procos.--qui circiter Idus
Sext. ab Epheso in Syriam navibus profectus erat--, quod secundos ventos
habuisset, iam in provinciam suam pervenisse, cuius litteris omnia certiora
perlatum iri ad senatum putabam. Mihi, ut in eiusmodi re tantoque bello, maximae
curae est, ut, quae copiis et opibus tenere vix possumus, ea mansuetudine et
continentia nostra, sociorum fidelitate tueamur. Tu velim, ut consuesti, nos
absentes diligas et defendas.
IV. Scr. in Cilicia mense Dec. (post XII. Kal. Ian.)
a.u.c. 703. Summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari virtute
iudicium, ut magni mea interesse putarem et res eas, quas gessissem, tibi notas
esse et non ignorari a te, qua aequitate et continentia tuerer socios
provinciamque administarem; iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi,
quae vellem, probaturum. Cum in provinciam pr. K. Sext. venissem et propter anni
tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum viderem, biduum Laodiceae fui,
deinde Apameae quatriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomelii: quibus in
oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates acerbissimis tributis et
gravissimis usuris et falso aere alieno liberavi. Cumque ante adventum meum
seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine
tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philomelium
consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperavi,
ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum
exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret. Quod cum ab illo diligenter
esset actum, ego in castra a. d. VII K. Sept. veni, cum interea superioribus
diebus ex senatus consulto et evocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum
et populorum liberorum regumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem.
Interim, cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem, III K.
Sept. legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose, neque tamen non vere,
Parthos in Syriam transisse nuntiaverunt: quo audito vehementer sum commotus cum
de Syria, tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. Itaque exercitum mihi
ducendum per Cappadociae regionem eam, quae Ciliciam attingeret, putavi; nam, si
me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam
facile tenuissem--duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque
parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quidquam Cilicia
contra Syriam munitius--, sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque
habet finitimos, qui etiamsi sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici
esse non audent. Itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum
Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova
finitimorum consilia impedirem. Interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione
maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et
senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum Romanum
singulari, tum praestanti magnitudine et animi et consilii, legatos ad me misit
se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum; cuius ego studio
officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.
Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem
Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam,
praesentibus insidiis necopinantem liberavi, neque solum ei saluti fui, sed
etiam curavi, ut cum auctoritate regnaret: Metram et eum, quem tu mihi
diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos, in
maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in
Cappadocia concitaretur, si sacerdos armis se, quod facturus putabatur,
defenderet, adolescens et equitatu et peditatu ut pecunia paratus ex toto iis,
qui novari aliquid volebant, perfeci, ut e regno ille discederet rexque sine
tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate
obtineret. Interea cognovi multorum litteris atque nuntiis magnas Parthorum
copias atque Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum
equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte
praetoria, quae erat Epiphaneae praesidii causa, occidione occisum. Quare, cum
viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae,
quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. Quo ut veni, hostem ab
Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi; Deiotarum confestim iam
ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis
copiis certiorem feci non videri esse causam, cur abesset a regno, meque ad eum,
si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse; cumque
eo animo venissem, ut utrique provinciae, si ita tempus ferret, subvenirem, tum
id, quod iam ante statueram vehementer interesse utriusque provinciae, pacare
Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi; cumque me
discedere ab eo monte simulassem et alias partes Ciliciae petere abessemque ab
Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. IIII Id. Oct.,
cum advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci, ut a. d. III Id.
Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem, distributisque cohortibus et
auxiliis, cum aliis Q. frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus,
reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque necopinantes
oppressimus, qui occisi captique sunt, interclusi fuga, Eranam autem, quae fuit
non vici instar, sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim,
acriter et diu repugnantes Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano
tempore usque ad horam diei X magna multitudine hostium occisa cepimus
castellaque vi capta complura incendimus. His rebus ita gestis castra in
radicibus Amani habuimus apud Aras Alexandri quatriduum et in reliquiis Amani
delendis agrisque vastandis, quae pars eius montis meae provinciae est, id
tempus omne consumpsimus. Confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum
Pindenissum exercitum adduxi, quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab
iisque incoleretur, qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitivos
reciperent et Parthorum adventum acerrime exspectarent, ad existimationem
imperii pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam
ceterorum animi, qui alieni essent ab imperio nostro, frangerentur: vallo et
fossa circumdedi; sex castellis castrisque maximis saepsi; aggere, vineis,
turribus oppugnavi ususque tormentis multis, multis sagittariis magno labore
meo, sine ulla molestia sumptuve sociorum septimo quinquagesimo die rem confeci,
ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam
pervenirent. His erant finitimi pari scelere et audacia Tebarani; ab iis
Pindenisso capto obsides accepi: exercitum in hiberna dimisi; Q. fratrem negotio
praeposui, ut in vicis aut captis aut male pacatis exercitus collocaretur. Nunc
velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum relatum sit, me
existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua
comprobaris; idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere
et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto: tu es enim
is, qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione,
qui summis laudibus in senatu, in concionibus ad caelum extulisti, cuius ego
semper tanta esse verborum pondera putavi, ut uno verbo tuo cum mea laude
coniuncto omnia assequi me arbitrarer; te denique memini, cum cuidam clarissimo
atque optimo viro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum, si
referretur ob eas res, quas is consul in urbe gessisset; tu idem mihi
supplicationem decrevisti togato, non, ut multis, re publica bene gesta, sed, ut
nemini, re publica conservata; mitto, quod invidiam, quod pericula, quod omnes
meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire
paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius
etiam interitum, ut facile intelligerem, mihi quantum tribueres, Milonis
causa in senatu defendenda approbaris. A me autem haec sunt in te
profecta, quae ego in beneficii loco non pono, sed in veri testimonii atque
iudicii, ut praestantissimas tuas virtutes non tacitus admirarer--quis enim te
id non facit?--, sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis causis agendis,
omnibus scriptis, Graecis Latinis, omni denique varietate litterarum mearum te non
modo iis, quos vidissemus, sed iis, de quibus audissemus, omnibus anteferrem.
Quaeres fortasse, quid sit, quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a
senatu tanti aestimem. Agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et
officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna:
si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire
videor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus vulgi, ego profecto
is sum. Testis est consulatus meus, in quo, sicut in reliqua vita, fateor ea me
studiose secutum, ex quibus vera gloria nasci posset, ipsam quidem gloriam per
se numquam putavi expetendam: itaque et provinciam ornatam et spem non dubiam
triumphi neglexi; sacerdotium denique, cum, quemadmodum te existimare arbitror,
non difficillime consequi possem, non appetivi; idem post iniuriam acceptam,
quam tu rei publicae calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem,
sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique Romani de me
iudicia intercedere: itaque et augur postea fieri volui, quod antea neglexeram,
et eum honorem, qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim,
nunc mihi expetendum puto. Huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis
desiderii ad sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod paullo
ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed ita, si non ieiunum hoc
nescio quid, quod ego gessi, et contemnendum videbitur, sed tale atque tantum,
ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint. Equidem
etiam illud mihi animum advertisse videor--scis enim, quam attente te audire
soleam--, te non tam res gestas quam mores, instituta atque vitam imperatorum
spectare solere in habendis aut non habendis honoribus; quod si in mea causa
considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli
firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam: his ego subsidiis ea
sum consecutus, quae nullis legionibus consequi potuissem, ut ex alienissimis
sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque novarum
rerum exspectatione suspensos ad veteris imperii benevolentiam traducerem. Sed
nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae
audiuntur: cognosces ex iis, qui meis institutis se recreatos putant, cumque
omnes uno prope consensu de me apud te ea, quae mihi optatissima sunt,
praedicabunt, tum duae maximae clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae
regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est
maxime necessarius. Quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores
viri reperti sunt, qui suas cupiditates, quam qui hostium copias vincerent, est
profecto tuum, cum ad res bellicas haec, quae rariora et difficiliora sunt,
genera virtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et
maiores putare. Extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae
philosophiam ad te allegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in vita fuit nec
hominum generi maius a deis munus ullum est datum: haec igitur, quae mihi tecum
communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia
dediti ac devincti soli propemodum nos philosophiam veram illam et antiquam,
quae quibusdam otii esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem publicam
atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude, cui negari a
Catone fas esse non puto. Quamobrem tibi sic persuadeas velim: si mihi tua
sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum
auctoritate tua, tum benenvolentia erga me mihi, quod maxime cupierim,
contigisse.
V. Scr. Romae inter Non. Mai. et Non. Iun. a.u.c. 704. Quod et res publica me et nostra amicitia hortatur, libenter facio, ut tuam
virtutem, innocentiam, diligentiam, cognitam in maximis rebus domi togati,
armati foris pari industria administrari gaudeam: itaque, quod pro meo iudicio
facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum
Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperii nostri
voluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci. Supplicationem decretam, si
tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione et continentia rei publicae
provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis,
gaudeo: quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum
potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus et
triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia
imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque
conservatam esse, quod ego mea sententia censebam. Atque haec ego idcirco ad te
contra consuetudinem meam pluribus scripsi, ut, quod maxime volo, existimes me
laborare, ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate, quod amplissimum
sum arbitratus, et, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale et nos dilige et
instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei publicae praesta.
VI. Scr. in Cilicia mense Quinctili (III. Non. vel
paullo post) a.u.c. 704. "Laetus sum laudari me," inquit Hector, opinor apud Naevium,
"abs te, pater, a laudato viro;" ea est enim profecto iucunda laus,
quae ab iis proficiscitur, qui ipsi in laude vixerunt. Ego vero vel gratulatione
litterarum tuarum vel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non
assecutum putem, idque mihi cum amplissimum, tum gratissimum est, te libenter
amicitiae dedisse, quod liquido veritati dares. Et, si non modo omnes, verum
etiam multi Catones essent in civitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile
est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? nam ad meum
sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius
quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis. Sed causam
meae voluntatis--non enim dicam cupiditatis--exposui tibi superioribus litteris,
quae etiamsi parum iusta tibi visa est, hanc tamen habet rationem, non ut nimis
concupiscendus honos, sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse
videatur; spero autem illum ordinem pro meis ob rem publicam susceptis laboribus
me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. Quod si ita erit,
tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio, quod
amplissimum esse arbitraris, mihi tribueris, si id, quod maluero, acciderit,
gaudeas: sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse video, resque ipsa
declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod
scribendo affuisti; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius,
cuius de honore agitur, scribi solere. Ego, ut spero, te propediem videbo, atque
utinam re publica meliore, quam timeo!
VII. Scr. in castris ad Cybistra Cappadociae inter
III. Kal. Sept. et XI. Kal. Oct. a.u.c. 703. Maxime sum laetitia affectus, cum audivi consulem te factum esse, eumque
honorem tibi deos fortunare volo atque a te pro tuo parentisque tui dignitate
administrari; nam cum te semper amavi dilexique, cum mei amantissimum cognovi in
omni varietate rerum mearum, tum patris tui pluribus beneficiis vel defensus
tristibus temporibus vel ornatus secundis et sum totus vester et esse debeo, cum
praesertim matris tuae, gravissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem
dignitatemque meam studia, quam erant a muliere postulanda, perspexerim.
Quapropter a te peto in maiorem modum, ut me absentem diligas atque defendas.
VIII. Scr. ibidem eodem mense ac fortasse die eiusdem
anni. Marcellum tuum consulem factum teque ea laetitia affectum esse, quam maxime
optasti, mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa, tum quod te omnibus
secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem benevolentiam
vel in labore meo vel in honore perspexi, totam denique domum vestram vel
salutis vel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognovi. Quare gratum
mihi feceris, si uxori tuae Iuniae, gravissimae atque optimae feminae, meis
verbis eris gratulatus. A te id, quod consuesti, peto, me absentem
diligas atque defendas.
IX. Scr. ibidem eodem mense ac fortasse die eiusdem
anni. Te et pietatis in tuos et animi in rem publicam et clarissimi atque optimi
consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse vehementer gaudeo. Non
dubito, quid praesentes sentiant; nos quidem longinqui et a te ipso missi in
ultimas gentes ad caelum mehercule tollimus verissimis ac iustissimis laudibus.
Nam, cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper
amplissimum esse et volueris et iudicaris, tum hoc vel tuo facto vel populi
Romani de te iudicio multo acrius vehementiusque diligo maximaque laetitia
afficior, cum ab hominibus prudentissimis virisque optimis omnibus dictis
factis, studiis institutis vel me tui similem esse audio vel te mei. Unum vero
si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum
aliquis aut ne quid accedat temporis ad id, quod tu mihi et senatus consulto et
lege finisti, omnia me per te consecutum putabo. Cura, ut valeas et me absentem
diligas atque defendas. Quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a
me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem
nostra volui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice viderer
scripsisse.
X. Scr. in Cilicia mense Ianuario (post XII. Kal. Ian.)
a.u.c. 704. Quoniam id accidit, quod mihi maxime fuit optatum, ut omnium Marcellorum,
Marcellinorum etiam--mirificus enim generis ac nominis vestri fuit erga me
semper animus--, quoniam ergo ita accidit, ut omnium vestrum studio tuus
consulatus satisfacere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum
potissimum incideret, peto a te id, quod facillimum factu est non aspernante, ut
confido, senatu, ut quam honorificentissimum senatus consultum litteris meis
recitatis faciundum cures. Si mihi tecum minus esset, quam est cum tuis omnibus,
allegarem ad te illos, a quibus intelligis me praecipue diligi. Patris tui
beneficia in me sunt amplissima; neque enim saluti meae neque honori amicior
quisquam dici potest; frater tuus quanti me faciat semperque fecerit, esse
hominem, qui ignoret, arbitror neminem; domus tua denique tota me semper omnibus
summis officiis prosecuta est; neque vero tu in me diligendo cuiquam concessisti
tuorum: quare a te peto in maiorem modum, ut me per te quam ornatissimum velis
esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem
satis tibi esse commendatam putes.
XI. Scr. in Cilicia mense Quinctili (III. Non. Sex.
vel paullo post) a.u.c. 704. Quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me
ornando et amplificando, qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo,
etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium litteris: itaque nihil
est tantum, quod ego non tua causa debeam facturusque sim studiose ac libenter;
nam magni interest, cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi, cui me cum
studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea
quidem sententia maximum vinculum, quod ita rem publicam geris atque gessisti,
qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni debeant, quo minus
tantundem ego unus debeam, non recusem. Quamobrem tibi velim ii sint exitus,
quos mereris et quos fore confido: ego, si me navigatio non morabitur, quae
incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, videbo.
XII. Scr. in castris ad Cybistra Cappadociae eodem
die, quo Ep.
VII a.u.c. 703. Etsi mihi numquam fuit dubium, quin te populus Romanus pro tuis summis in rem
publicam meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio, cunctis
suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum affectus, cum
id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare volo a teque ex tua
maiorumque tuorum dignitate administrari. Atque utinam praesens illum diem mihi
optatissimum videre potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque
beneficiis tibi operam meam studiumque navare! quam mihi facultatem quoniam hic
necopinatus et improvisus provinciae casus eripuit, tamen, ut te consulem rem
publicam pro tua dignitate gerentem videre possim, magno opere a te peto, ut
operam des efficias, ne quid mihi fiat iniuriae neve quid temporis ad meum annum
munus accedat; quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus
accedet.
XIII. Scr. in Cilicia eodem tempore, quo Ep.
X a.u.c. 704. Maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas, sed praecipue, ut
et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere
posses. Ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen
navare operam volebam; in consulatu vero cupio equidem te minus habere negotii,
sed moleste fero me consulem tuum studium adolescentis perspexisse, te meum, cum
id aetatis sim, perspicere non posse. Sed ita fato nescio quo contigisse
arbitror, ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad te
remunerandum nihil suppetat praeter voluntatem: ornasti consulatum, ornasti
reditum meum; incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum.
Itaque, cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque
existimatio postulare videatur, ut a te pluribus verbis contendam ac petam, ut
quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures,
non audeo vehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis
erga me oblitus esse videar aut te oblitum putem. Quare, ut te velle arbitror,
ita faciam, atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter
petam. Si alii consules essent, ad te potissimum, Paulle, mitterem, ut eos mihi
quam amicissimos redderes: nunc, cum tua summa potestas summaque auctoritas
notaque omnibus nostra necessitudo sit, vehementer te rogo, ut et quam
honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime:
dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et
collegam et senatum publice misi. Omniumque mearum reliquarum rerum maximeque
existimationis meae procurationem susceptam velim habeas, in primisque tibi
curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petivi, ne mihi tempus
prorogetur: cupio te consulem videre omniaque, quae spero, cum absens, tum etiam
praesens te consule assequi.
XIV. Scr. in Cilicia post III. Id. Oct. a.u.c. 703. M. Fadium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio
quaestum; multi enim anni sunt, cum ille in aere meo est et a me diligitur
propter summam suam humanitatem et observantiam; sed tamen, quod te ab eo
egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. Itaque, quamquam aliquid
profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit
animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus. Sed de Fadio faciemus
studiose, quae rogas; tu multis de causis vellem me convenire potuisses: primum
ut te, quem iamdiu plurimi facio, tanto intervallo viderem; deinde ut tibi, quod
feci per litteras, possem praesens gratulari; tum ut, quibus de rebus vellemus,
tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus; postremo ut amicitia nostra, quae
summis officiis ab utroque culta est, sed longis intervallis temporum
interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius. Id quoniam non
accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes, quae, si coram essemus,
consequeremur: unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi
litteris non potest; alter gratulationis est is quidem exilior, quam si tibi te
ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro
rerum magnitudine, quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod
te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est;
tertium est, ut id, quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos,
conficiamus idem litteris. Ego ceterarum recenseo--nam et ea, quae reliqui,
tranquilla de te erant et hac tua recenti victoria tanta clarum tuum adventum
fore intelligo--; sed, si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt, ut ea sustinere
possis, propera--nihil tibi erit lautius, nihil gloriosius--, sin maiora,
considera, ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus. Huius rei totum
consilium tuum est; tu enim scis, quid sustinere possis: si potes, laudabile
atque populare est; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius
sustinebis. De me autem idem tecum his ago litteris, quod superioribus egi, ut
omnes tuos nervos in eo contendas, ne quid mihi ad hanc provinciam, quam et
senatus et populus annuam esse voluit, temporis prorogetur: hoc a te ita
contendo, ut in eo fortunas meas positas putem. Habes Paullum nostrum nostri
cupidissimum; est Curio, est Furnius. Sic velim enitare, quasi in eo sint mihi
omnia. Extremum illud est de iis, quae proposueram, confirmatio nostrae
amicitiae, de qua pluribus verbis nihil opus est: tu puer me appetisti, ego
autem semper ornamento te mihi fore duxi; fuisti etiam praesidio tristissimis
meis temporibus; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo
maxima. Itaque in vestro ingenio et industria mihi plurimum et suavitatis et
dignitatis constitutum puto: id tu ut tuo studio confirmes, te vehementer rogo,
litterasque ad me et continuo mittas et, cum Romam veneris, quam saepissime.
XV. Scr. Brundisii (post Kal. Oct.) a.u.c. 707. Etsi uterque nostrum spe pacis et odio civilis sanguinis abesse a belli non
necessarii pertinacia voluit, tamen, quoniam eius consilii princeps ego fuisse
videor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare: etsi, ut
saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus
adduxit utrumque nostrum ad id consilium, ut uno proelio putaremus, si non totam
causam, at certe nostrum iudicium definiri convenire. Neque quisquam hanc
nostram sententiam vere umquam reprehendit praeter eos, qui arbitrabantur melius
esse deleri omnino rem publicam quam imminutam et debilitatam manere: ego autem
ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquiis magnam. Sed
ea sunt consecuta, ut magis mirum sit accidere illa potuisse, quam nos non
vidisse ea futura nec, homines cum essemus, divinare potuisse. Equidem fateor
meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et
victores communi saluti consule vellent et victi suae; utrumque autem positum
esse arbitrabar in celeritate victoris: quae si fuisset, eandem clementiam
experta esset Africa, quam cognovit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso
legato ac deprecatore; amissis autem temporibus, quae plurimum valent,
praesertim in bellis civilibus, interpositus annus alios induxit, ut victoriam
sperarent, alios, ut ipsum vinci contemnerent. Atque horum malorum omnium culpam
fortuna sustinet; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello
adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem illaturum putaret?
Nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus: tu enim eam partem petisti,
ut et consiliis interesses et, quod maxime curam levat, futura animo prospicere
posses; ego, qui festinavi, ut Caesarem in Italia viderem--sic enim
arbitrabamur--eumque multis honestissimis viris conservatis redeuntem ad pacem
currentem, ut aiunt, incitarem, ab illo longissime et absum et afui. Versor
autem in genitu Italiae et in urbis miserrimis querelis, quibus aliquid opis
fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset, si
auctor affuisset. Quare velim pro tua perpetua erga me benevolentia scribas ad
me, quid videas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes.
Magni erunt mihi tuae litterae, atque utinam primis illis, quas Luceria miseras,
paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.
XVI. Scr. Romae mense Ianuario a.u.c. 709. Puto te [iam] suppudere, quem haec tertia iam epistula ante oppressit, quam
tu scidam aut litteram; sed non urgeo; longiores enim exspectabo vel potius
exigam. Ego, si semper haberem, cui darem, vel ternas in hora darem; fit enim
nescio qui, ut quasi coram adesse videare, cum scribo aliquid ad te, neque id xat'
eÞd‰lvn fantas¤aw, ut dicunt tui amici novi, qui putant
etiam dianohtixåw fantas¤aw spectris
Catianis excitari--nam, ne te fugiat, Catius Insuber, Epicureus, qui nuper est
mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus eýdvla,
hic spectra nominat--; his autem spectris etiamsi oculi possunt feriri, quod,
cum velis, ipsa accurrunt, animus qui possit, ego non video: doceas tu me
oportebit, cum salvus veneris, in meane potestate sit spectrum tuum, ut, simul
ac mihi collibitum sit de te cogitare, illud accurrat, neque solum de te, qui
mihi haeres in medullis, sed, si insulam Britanniam coepero cogitare, eius eýdvlon
mihi advolabit ad pectus? Sed haec posterius; tento enim te, quo animo accipias:
si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua aþr°sei
VI HOMINIBVS ARMATIS deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non
solet addi IN HOC ANNO; quare, si iam biennium aut triennium est, cum virtuti
nuntium remisisti delenitus illecebris voluptatis, in integro res nobis erit:
quamquam quicum loquor? cum uno fortissimo viro, qui, posteaquam forum
attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. In ista ipsa aþr°sei
metuo ne plus nervorum sit, quam ego putaram, si modo eam tu probas. "Qui
id tibi in mentem venit?" inquies. Quia nihil habebam aliud, quod
scriberem; de re publica enim nihil scribere possum, nec enim, quod sentio,
libet scribere.
XVII. Scr. Romae (exeunte m. Febr. aut ineunte
Mart.) a.u.c. 709. Praeposteros habes tabellarios; etsi me quidem non offendunt; sed tamen, cum
a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas afferunt, atque id
ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spatii ad scribendum darent, sed
petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. Ergo ignosces: alteras
habebis has breves, sed exspecta pãnta perÐ
pãntvn; etsi quid ego me tibi purgo, cum tui ad me inanes
veniant, ad te cum epistulis revertantur? Nos hic, ut tamen ad te scribam
aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus: alii a latronibus, alii cruditate
dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat. Hoc tu pro tua
sapientia feres aequo animo; quamquam prÒsvpon pÒlevw
amisimus. Caesarem putabant moleste laturum verentem, ne hasta refrixisset;
Mindius Marcellus et Attius pigmentarius valde gaudebant se adversarium
perdidisse. De Hispania novi nihil, sed exspectatio valde magna: rumores
tristiores, sed éd°spotoi. Pansa
noster paludatus a. d. III K. [Ian.] profectus est, ut quivis intelligere posset
id, quod tu nuper dubitare coepisti, tÚ xalÚn
di' aÍtÚ aþretÚn esse; nam, quod multos
miseriis levavit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum virorum
bonorum benevolentia prosecuta est. Tu quod adhuc Brundisii moratus es, valde
probo et gaudeo, et mehercule puto te sapienter facturum, si éxenÒspoudow
fueris: nobis quidem, qui te amamus, erit gratum et amabo te, cum dabis posthac
aliquid domum litterarum, mei memineris; ego numquam quemquam ad te, cum sciam,
sine meis litteris ire patiar. Vale.
XVIII. Scr. Romae ineunte anno u.c. 709. Longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, quam iam
iretur ad te; longior autem, si flÊaron
aliquem habuissem, nam spoudãjein
sine periculo vix possumus. "Ridere igitur," inquies,
"possumus." Non mehercule facillime; verumtamen aliam aberrationem a
molestiis nullam habemus. "Ubi igitur," inquies,
"philosophia" Tua quidem in culina, mea in palaestra est; pudet enim
servire: itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam. De
Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. Te abesse mea causa moleste fero,
tua gaudeo. Sed flagitat tabellarius: valebis igitur meque, ut a puero fecisti,
amabis.
XIX. Scr. Brundisii mense Martio a.u.c. 709. S. v. b. e. Non mehercule in hac mea peregrinatione quidquam libentius facio,
quam scribo ad te; videor enim cum praesente loqui et iocari, nec tamen hoc usu
venit propter "spectra Catiana," pro quo tibi proxima epistula tot
rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas. Pansam nostrum
secunda voluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo, tum
mehercule etiam omnium nostrorum; spero enim homines intellecturos, quanto sit
omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae
maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire; difficile est enim
persuadere hominibus tÚ xalÚn di' aÍtÚ
aþretÚn esse; ¾donØn
vero et étaraj¤an virtute, iustitia,
t³ xal³ parari et verum et
probabile est; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali verborum
interpretes, proficiscuntur, dicit: oÈx ¶stin
¾d°vw êneu toË xal«w xaÐ dixa¤vw jƒn.
Itaque et Pansa, qui ¾donØn
sequitur, virtutem retinet, et ii, qui a vobis filÆdonoi
vocantur, sunt filÒxaloi et filod¤xaioi
omnesque virtutes et colunt et retinent. Itaque Sulla, cuius iudicium probare
debemus, cum dissentire philosophos videret, non quaesiit, quid bonum esset,
omnia bona coemit: cuius ego mortem forti mehercules animo tuli; nec tamen
Caesar diutius nos eum desiderare patietur, nam habet damnatos, quos pro illo
nobis restituat, nec ipse sectorem desiderabit, cum filium viderit. Nunc, ut ad
rem publicam redeam, quid in Hispaniis geratur, rescribe: peream, nisi
sollicitus sum ac malo veterem et clementem dominum habere quam novum et
crudelem experiri. Scis, Cn. quam sit fatuus; scis, quomodo crudelitatem
virtutem putet; scis, quam se semper a nobis derisum putet: vereor, ne nos
rustice gladio velit éntimuxthr¤sai.
Quid fiat, si me diligis, rescribe: hui, quam velim scire, utrum ista sollicito
animo an soluto legas! sciam enim eodem tempore, quid me facere oporteat. Ne
longior sim, vale meque, ut facis, ama. Si Caesar vicit, celeriter me exspecta.
XX. Scr. mense Maio a.u.c. 710. Oratorem meum--sic enim inscripsi--Sabino tuo commendavi: natio
me hominis impulit, ut ei recte putarem; nisi forte candidatorum licentia hic
quoque usus hoc subito cognomen arripuit; etsi modestus eius vultus sermoque
constans habere quiddam a Curibus videbatur; sed de Sabino satis. Tu, mi
Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum [olim] discedens addidisti, quo
tolerabilius feramus igniculum desiderii tui, crebris nos litteris appellato,
atque ita, si idem fiet a nobis. Quamquam duae causae sunt, cur tu frequentior
in isto officio esse debeas quam nos: primum, quod olim solebant, qui Romae
erant, ad provinciales amicos de re publica scribere, nunc tu nobis scribas
oportet--res enim publica istic est--; deinde, quod nos aliis officiis tibi
absenti satisfacere possumus, tu nobis nisi litteris non video qua re alia
satisfacere possis. Sed cetera scribes ad nos postea; nunc haec primo cupio
cognoscere: iter tuum cuiusmodi sit, ubi Brutum nostrum videris, quamdiu simul
fueris; deinde, cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut
existimare possimus, quo statu simus: ego tantum me scire putabo, quantum ex
tuis litteris habebo cognitum. Cura, ut valeas meque ames amore illo tuo
singulari. XXI. Scr. Romae post Kal. Oct. (mense Decembri?)
a.u.c. 707. Et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed
tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem
meam consuetudinis augendae nostrae--nam ad amorem quidem nihil poterat
accedere--, tum discedis a nobis meque tanto desiderio afficis, ut unam mihi
consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris
et longis epistulis leniatur: quod ego non modo de me tibi spondere possum, sed
de te etiam mihi; nullam enim apud me reliquisti dubitationem, quantum me
amares. Nam, ut illa omittam, quae civitate teste fecisti, cum mecum inimicitias
communicavisti, cum me concionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in
publica causa consulum partes suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non
paruisti, cui tuus praesertim collega pareret, ut haec recentia, quae meminero
semper, obliviscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in
reditu, quae cura, qui dolor, cum ad te curae et dolores mei perferrentur,
Brundisium denique te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus
esses,--ut haec igitur omittam, quae mihi tanti aestimanda sunt, quanti vitam
aestimo et salutem meam, liber iste, quem mihi misisti, quantam habet
declarationem amoris tui! primum, quod tibi facetum videtur, quidquid ego dixi,
quod allis fortasse non item; deinde, quod illa, sive faceta sunt sive secus,
fiunt narrante te venustissima; quin etiam, antequam ad me veniatur, risus omnis
paene consumitur. Quod si in iis scribendis nihil aliud nisi, quod necesse fuit,
de uno me tamdiu cogitavisses, ferreus essem, si te non amarem; cum vero ea,
quae scriptura persecutus es, sine summo amore cogitare non potueris, non possum
existimare plus quemquam a se ipso uqam me a te amari: cui quidem ego amori
utinam ceteris rebus possem! amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido
futurum satis. Nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil
est quod multa respondeam: primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus
quam has, quas nunc legis, existimans exituras; aliter enim scribimus, quod eos
solos, quibus mittimus, aliter, quod multos lecturos putamus; deinde ingenium
eius maioribus extuli laudibus, quam tu id vere potuisse fieri putas, primum
quod ita iudicabam: acute movebatur; genus quoddam sequebatur, in quo iudicio
lapsus, quo valebat, tamen assequebatur, quod probaret; multae erant et
reconditae litterae, vis non erat: ad eam igitur adhortabar; in excitando autem
et in acuendo plurimum valet, si laudes eum, quem cohortere. Habes de Calvo
iudicium et consilium meum: consilium, quod hortandi causa laudavi; iudicium,
quod de ingenio eius valde existimavi bene. Reliquum est, ut tuam
profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam,
omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. Tu velim tua in me
studia et officia multum tecum recordere; quae cum tibi liceat, mihi nefas sit
oblivisci, non modo virum bonum me existimabis, verum etiam te a me amari
plurimum iudicabis. Vale.
I. Scr. in itinere III. Non. Nov. a.u.c. 704. Paullo facilius putavi posse me ferre desiderium tui, sed plane non fero et,
quamquam magni ad honorem nostrum interest quam primum ad urbem me venire, tamen
peccasse mihi videor, qui a te discesserim; sed, quia tua voluntas ea videbatur
esse, ut prorsus nisi confirmato corpore nolles navigare, approbavi tuum
consilium, neque nunc muto, si tu in eadem es sententia; sin autem, posteaquam
cibum cepisti, videris tibi posse me consequi, tuum consilium est. Marionem ad
te eo misi, ut aut tecum ad me quam primum veniret aut, si tu morarere, statim
ad me rediret. Tu autem tibi hoc persuade: si commodo valetudinis tuae fieri
possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelliges opus esse te
Patris convalescendi causa paullum commorari, nihil me malle quam te valere. Si
statim navigas, nos Leucade consequere; sin te confirmare vis, et comites et
tempestates et navem idoneam ut habeas, diligenter videbis. Unum illud, mi Tiro,
videto, si me amas, ne te Marionis adventus et hae litterae moveant: quod
valetudini tuae maxime conducet, si feceris, maxime obtemperaris voluntati meae.
Haec pro tuo ingenio considera. Nos ita te desideramus, ut amemus; amor, ut
valentem videamus, hortatur, desiderium, ut quam primum: illud igitur potius.
Cura ergo potissimum, ut valeas: de tuis innumerabilibus in me officiis erit hoc
gratissimum. III Non. Nov.
II. Scr. Alyziae Nonis Novembribus a.u.c. 704. Non queo ad te nec libet scribere, quo animo sim affectus: tantum scribo, et
tibi et mihi maximae voluptati fore, si te firmum quam primum videro. Tertio die
abs te ad Alyziam accesseramus--is locus est citra Leucadem studia CXX--;
Leucade aut te ipsum aut tuas litteras a Marione putabam me accepturum. Quantum
me diligis, tantum fac ut valeas, vel quantum te a me scis diligi. Non. Nov.
Alyzia.
III. Scr. Alyziae a. d. VIII. Idus Novembres a.u.c.
704. Nos apud Alyziam, ex quo loco tibi litteras ante dederamus, unum diem
commorati sumus, quod Quintus nos consecutus non erat: is dies fuit Non. Nov.
Inde ante lucem proficiscentes ante diem VIII Idus Nov. has litteras dedimus.
Tu, si nos omnes amas et praecipue me, magistrum tuum, confirma te. Ego valde
suspenso animo exspecto, primum te scilicet, deinde Marionem cum tuis litteris.
Omnes cupimus, ego in primis, quam primum te videre, sed, mi Tiro, valentem;
quare nihil properaris: satis cito te videro, si valebis. Utilitatibus tuis
possum carere: te valere tua causa primum volo, tum mea, mi Tiro. Vale.
IV. Scr. Leucade VII. Idus Nov. a.u.c. 704. Varie sum affectus tuis litteris: valde priore pagina perturbatus, paullum
altera recreatus: quare nunc quidem non dubito, quin, quoad plane valeas, te
neque navigationi neque viae committas: satis te mature videro, si plane
confirmatum videro. De medico et tu bene existimari scribis et ego sic audio;
sed plane curationes eius non probo; ius enim dandum tibi non fuit, quum xaxostÒmaxow
esses; sed tamen et ad illum scripsi accurate et ad Lysonem. Ad Curium vero,
suavissimum hominem et summi officii summaeque humanitatis, multa scripsi, in
iis etiam, ut, si tibi videretur, te ad se traferret; Lyso enim noster vereor ne
negligentior sit: primum, quia omnes Graeci; deinde quod, quum a me litteras
accepisset, mihi nullas remisit; sed eum tu laudas: tu igitur, quid faciendum
sit, iudicabis. Illud, mi Tiro, te rogo, sumptu ne parcas ulla in re, quod ad
valetudinem opus sit: scripsi ad Curium, quod dixisses, daret; medico ipsi puto
aliquid dandum esse, quo sit studiosior. Innumerabilia tua sunt in me officia,
domestica forensia, urbanan provincialia, in re privata in publica, in studiis
in litteris nostris: omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. Ego puto te
bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum: non inhumanus est
teque, ut mihi visus est, diligit. [Et,] quum valetudini tuae diligentissime
consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi: nulla in re iam te festinare
volo; nihil laboro nisi ut salvus sis. Sic habeto, mi Tiro, neminem esse, qui me
amet, quin idem te amet: quum tua et mea maxime interest te valere, tum multis
est curae. Adhuc, dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare
potuisti: nunc te nihil impedit; omnia depone, corpori servi. Quantam
diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. Vale,
mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes. Vale. VII Id.
Nov. Leucade.
V. Scr. Leucade VII. Idus Novembres a.u.c. 704. Vide, quanta sit in te suavitas: duas horas Thyrrei fuimus; Xenomenes hospes
tam te diligit, quam si vixerit tecum; is omnia pollicitus est, quae tibi essent
opus; facturum puto. Mihi placebat, si firmior esses, ut te Leucadem deportaret,
ubi te plane confirmares: videbis, quid Curio, quid Lysoni, quid medico placeat.
Volebam ad te Marionem remittere, quem, quum meliuscule tibi esset, ad me
mitteres; sed cogitavi unas litteras Marionem afferre posse, me autem crebras
exspectare. Poteris igitur et facies, si me diligis, ut quotidie sit Acastus in
portu: multi erunt, quibus recte litteras dare possis, qui ad me libenter
perferant; equidem Patras euntem neminem praetermittam. Ego omnem spem tui
diligenter curandi in Curio habeo: nihil potest illo fieri humanius, nihil
nostri amantius: ei te totum trade. Malo te paullo post valentem quam
statim imbecillum videre: cura igitur nihil aliud nisi ut valeas; cetera ego
curabo. Etiam atque etiam vale. Leucade proficiscens, VII. Id. Nov.
VI. Scr. Actii VII. Idus Novembres a.u.c. 704. Tertiam ad te hanc epistulam scripsi eodem die, magis instituti mei tenendi
causa, quia nactus eram, cui darem, quam quo haberem, quod scriberem. Igitur
illa: quantum me diligis, tantum adhibe in te diligentiae; ad tua innumerabilia
in me officia adde hoc, quod mihi erit gratissimum omnium; quum valetudinis
rationem, ut spero, habueris, habeto etiam navigationis; in Italiam euntibus
omnibus ad me litteras dabis, ut ego euntem Patras neminem praetermitto; cura
te, mi Tiro: quoniam non contigit, ut simul navigares, nihil est, quod festines,
nec quod quidquam cures, nisi ut valeas. Etiam atque etiam vale. VII Idus Nov.
Actio vesperi.
VII. Scr. Corcyrae XV. Kal. Decembres a.u.c. 704. Septimum iam diem Corcyrae tenebamur, Quintus autem pater et filius Buthroti:
solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum; nec mirabamur nihil a te
litterarum, iis enim ventis istim navigatur, qui si essent, nos Corcyrae non
sederemus. Cura igitur te et confirma et, quum commode et per valetudinem et per
anni tempus navigare poteris, ad nos amantissimos tui veni: nemo nos amat, qui
te non diligit; carus omnibus exspectatusque venies. Cura ut valeas. Etiam atque
etiam, Tiro noster, vale. XV Kal. Corcyra.
VIII. Scr. in Campania exeunte mense Ianuario a.u.c.
705. Magnae nobis est sollicitudini valetudo tua; nam, tametsi, qui veniunt, éx¤nduna
m°n, xroni‰tera d¢ nuntiant, tamen in magna consolatione
ingens inest sollicitudo, si diutius a nobis afuturus est is, cuius usum
et suavitatem desiderando sentimus. Ac tamen, quamquam videre te tota
cogitatione cupio, tamen te penitus rogo, ne te tam longae navigationi et viae
per hiemem nisi bene firmum committas neve naviges nisi explorate. Vix in ipsis
tectis et oppidis frigus infirma valetudine vitatur, nedum in mari et via sit
facile abesse ab iniuria temporis.
IX. Scr. Brundisii IV. Kal. Dec. a.u.c. 704. Nos a te, ut scis, discessimus a. d. IIII Non. Nov. Leucadem venimus a.
d. VIII Id. Nov., a. d. VII Actium; ibi propter tempestatem a. d. VI Id. morati
sumus. Inde a. d. V Id. Corcyram bellissime navigavimus. Corcyrae fuimus usque ad
a. d. XVI K. Dec. tempestatibus retenti. A. d. XV K. in portum Corcyraeorum ad
Cassiopen stadia CXX processimus; ibi retenti ventis sumus usque ad a. d. VIIII
K.--interea, qui cupide profecti sunt, multi naufragia fecerunt--. Nos eo die
coenati solvimus; inde austro lenissimo, caelo sereno nocte illa et die postero
in Italiam ad Hydruntem ludibundi pervenimus, eodemque vento postridie--id erat
a. d. VII K. Dec.--hora IIII Brundisium venimus, eodemque tempore simul nobiscum
in oppidum introiit Terentia, quae te facit plurimi. A. d. V K. Dec. servus Cn.
Plancii Brundisii tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit
datas Idibus Nov., quae me molestia valde levarunt, utinam omnino liberassent!
sed tamen Asclapo medicus plane confirmat propediem te valentem fore. Nunc quid
ego te horter, ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum? tuam prudentiam,
temperantiam, amorem erga me novi; scio te omnia facturum, ut nobiscum quam
primum sis; sed tamen ita velim, ut ne quid properes. Symphoniam Lysonis vellem
vitasses, ne in quartam hebdomada incideres; sed, quoniam pudori tuo maluisti
obsequi quam valetudini, reliqua cura. Curio misi, ut medico honos haberetur et
tibi daret, quod opus esset; me, cui iussisset, curaturum. Equum et mulum
Brundisii tibi reliqui. Romae vereor ne ex K. Ian. magni tumultus sint: nos
agemus omnia modice. Reliquum est, ut te hoc rogem et a te petam, ne temere
naviges--solent nautae festinare quaestus sui causa---, cautus sis, mi
Tiro--mare magnum et difficile tibi restat--, si poteris, cum Mescinio--caute is
solet navigare--, si minus, cum honesto aliquo homine, cuius auctoritate
navicularius moveatur. In hoc omnem diligentiam si adhibueris teque nobis
incolumem stiteris, omnia a te habebo. Etiam atque etiam, noster Tiro, vale.
Medico, Curio, Lysoni de te scripsi diligentissime. Vale et salve.
X. Scr. in Cumano m. Maio a.u.c. 700. Ego vero cupio te ad me venire, sed viam timeo: gravissime aegrotasti, inedia
et purgationibus et vi ipsius morbi consumptus es; graves solent offensiones
esse ex gravibus morbis, si quae culpa commissa est; iam ad id biduum, quod
fueris in via, dum in Cumanum venis, accedent continuo ad reditum dies quinque.
Ego in Formiano a. d. III K. esse volo: ibi te ut firmum offendam, mi Tiro,
effice. Litterulae meae sive nostrae tui desiderio oblanguerunt; hac tamen
epistula, quam Acastus attulit, oculos paullum sustulerunt. Pompeius erat apud
me, quum haec scribebam, hilare et libenter: ei cupienti audire nostra dixi sine
te omnia mea muta esse. Tu Musis nostris para ut operas reddas: nostra ad diem
dictam fient; docui enim te, fides ¶tumon
quod haberet. Fac, plane ut valeas. Nos assumus. Vale. XIIII K.
XI. Scr. ad urbem prid. Idus Ianuarias a.u.c. 705. Etsi opportunitatem operae tuae omnibus locis desidero, tamen non tam mea
quam tua causa doleo te non valere; sed, quoniam in quartanam conversa vis est
morbi--sic enim scribit Curius--, spero te diligentia adhibita iam firmiorem
fore: modo fac, id quod est humanitatis tuae, ne quid aliud cures hoc tempore,
nisi ut quam commodissime convalescas. Non ignoro, quantum ex desiderio labores;
sed erunt omnia facilia, si valebis: festinare te nolo, ne nauseae molestiam
suscipias aeger et periculose hieme naviges. Ego ad urbem accessi pr. Non. Ian.
Obviam mihi sic est proditum, ut nihil possit fieri ornatius; sed incidi in
ipsam flammam civilis discordiae vel potius belli, cui quum cuperem mederi et,
ut arbitror, possem, cupiditates certorum hominum--nam ex utraque parte sunt,
qui pugnare cupiant--impedimento mihi fuerunt. Omnino et ipse Caesar, amicus
noster, minaces ad senatum et acerbas litteras miserat et erat adhuc impudens,
qui exercitum et provinciam invito senatu teneret, et Curio meus illum
incitabat; Antonius quidem noster et Q. Cassius nulla vi expulsi ad Caesarem cum
Curione profecti erant, posteaquam senatus consulibus, praetoribus, tribunis pl.
et nobis, qui pro coss. sumus, negotium dederat, ut curaremus, ne quid res
publica detrimenti caperet: numquam maiore in periculo civitas fuit, numquam
improbi cives habuerunt paratiorem ducem. Omnino ex hac quoque parte
diligentissime comparatur: id fit auctoritate et studio Pompeii nostri, qui
Caesarem sero coepit timere. Nobis inter has turbas senatus tamen frequens
flagitavit triumphum; sed Lentulus consul, quo maius suum beneficium faceret,
simul atque expedisset, quae essent necessaria de re publica, dixit se
relaturum. Nos agimus nihil cupide eoque est nostra pluris auctoritas. Italiae
regiones descriptae sunt, quam quisque partem tueretur: nos Capuam sumpsimus.
Haec te scire volui. Tu etiam atque etiam cura, ut valeas litterasque ad me
mittas, quotiescumque habebis, cui des. Etiam atque etiam vale. D. pr. Idus Ian.
XII. Scr. Capuae IV. Kal. Februarias a.u.c. 705. Quo in discrimine versetur salus mea et bonorum omnium atque unversae rei
publicae, ex eo scire potes, quod domos nostras et patriam ipsam vel diripiendam
vel inflammandam reliquimus: in eum locum res deducta est, ut, nisi qui deus vel
casus aliquis subvenerit, salvi esse nequeamus. Equidem, ut veni ad urbem, non
destiti omnia et sentire et dicere et facere, quae ad concordiam pertinerent;
sed mirus invaserat furor non solum improbis, sed etiam iis, qui boni habentur,
ut pugnare cuperent me clamante nihil esse bello civili miserius. Itaque, quum
Caesar amentia quadam raperetur et oblitus nominis atque honorum suorum
Ariminum, Pisaurum, Anconam, Arretium occupavisset, urbem reliquimus: quam
sapienter aut quam fortiter, nihil attinet disputari; quo quidem in casu simus,
vides. Ferunter omnino condiciones ab illo, ut Pompeius eat in Hispaniam,
delectus, qui sunt habiti, et praesidia nostra dimittantur; se ulteriorem
Galliam Domitio, citeriorem Considio Noniano--his enim obtigerunt--traditurum;
ad consulatus petitionem se venturum, neque se iam velle absente se rationem
haberi suam; se praesentem trinum nundinum petiturum. Accepimus condiciones, sed
ita, ut removeat praesidia ex iis locis, quae occupavit, ut sine metu de iis
ipsis condicionibus Romae senatus haberi possit. Id ille si fecerit, spes est
pacis, non honestae--leges enim imponuntur--, sed quidvis est melius quam sic
esse, ut sumus; sin autem ille suis condicionibus stare noluerit, bellum paratum
est, eiusmodi tamen, quod sustinere ille non possit, praesertim quum a suis
condicionibus ipse fugerit, tantummodo ut eum intercludamus, ne ad urbem possit
accedere, quod sperabamus fieri posse; delectus enim magnos habebamus
putabamusque illum metuere, si ad urbem ire coepisset, ne Gallias amitteret,
quas ambas habet inimicissimas praeter Transpadanos, ex Hispaniaque sex legiones
et magna auxilia Afranio et Petreio ducibus habet a tergo: videtur, si insaniet,
posse opprimi, modo ut urbe salva. Maximam autem plagam accepit, quod is, qui
summam auctoritatem in illius exercitu habebat, T. Labienus, socius sceleris
esse noluit: reliquit illum et nobiscum est, multique idem facturi esse
dicuntur. Ego adhuc orae maritimae praesum a Formiis: nullum maius negotium
suscipere volui, quo plus apud illum meae litterae cohortationesque ad pacem
valerent; sin autem erit bellum, video me castris et certis legionibus
praefuturum. Habeo etiam illam molestiam, quod Dolabella noster apud Caesarem
est. Haec tibi nota esse volui, quae cave ne te perturbent et impediant
valetudinem tuam. Ego A. Varroni, quem quum amantissimum mei cognovi, tum etiam
valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae
rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur: quem omnia
facturum confido; recepit enim et mecum locutus est suavissime. Tu, quoniam eo
tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi
tuam, cave festines aut committas, ut aut aeger aut hieme naviges: numquam sero
te venisse putabo, si salvus veneris. Adhuc neminem videram, qui te postea
vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi: quod non mirabar; neque
enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. Sed da operam, ut valeas et,
si valebis, quum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano
erat, Terentia et Tullia Romae. Cura, ut valeas. IIII K. Februar. Capua.
XIII. Scr. a.u.c. 700. Omnia a te data mihi putabo, si te valentem videro. Summa cura exspectabam
adventum Andrici, quem ad te miseram. Cura, si me diligis, ut valeas et, quum te
bene confirmaris, ad nos venias. Vale. IIII Id. Apr.
XIV. Scr. a.u.c. 700. Andricus postridie ad me venit, quam exspectaram; itaque habui noctem plenam
timoris ac miseriae. Tuis litteris nihilo sum factus certior, quomodo te
haberes, sed tamen sum recreatus. Ego omni delectatione litterisque omnibus
careo, quas ante, quam te videro, attingere non possum. Medico mercedis quantum
poscet promitti iubeto: id scripsi ad Ummium. Audio te animo angi et medicum
dicere ex eo te laborare: si me diligis, excita ex somno tuas litteras
humanitatemque, propter quam mihi es carissimus; nunc opus est te animo valere,
ut corpore possis: id quum tua, tum mea causa facias, a te peto. Acastum retine,
quo commodius tibi ministretur. Conserva te mihi: dies promissorum adest, quem
etiam repraesentabo, si adveneris. Etiam atque etiam vale. III Idus h. VI.
XV. Scr. pr. Id. Apr. a.u.c. 700. Aegypta ad me venit pr. Idus Apr. Is etsi mihi nuntiavit te plane
felbri carere et belle habere, tamen, quod negavit te potuisse ad me scribere,
curam mihi attulit, et eo magis, quod Hermia, quem eodem die venire opertuerat,
non venerat. Incredibili sum sollicitudine de tua valetudine; qua si me
liberaris, ego te omni cura liberabo: plura scriberem, si iam putarem libenter
te legere posse. Ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique
conservandum: cura te etiam atque etiam diligenter. Vale.
XVI. Scr. a.u.c. 700. De Tirone, mi Marce, ita te meumque Ciceronem et tuam Tulliolam tuumque
filium videam, ut mihi gratissimum fecisti, quod eum, indignum illa fortuna ac
nobis amicum quam servum esse maluisti: mihi crede, tuis et illius litteris
perlectis exsilui gaudio et tibi et ago gratias et gratulor; si enim mihi Statii
fidelitas et frugalitas est tantae voluptati, quanti esse in isto haec
eadem bona debent additis litteris et sermonibus et humanitate, quae sunt
iis ipsis commodis potiora! Amo te omnibus equidem de maximis causis, verum
etiam propter hanc, vel quod mihi sic, ut debuisti, nuntiasti: te totum in
litteris vidi. Sabini pueris et promisi omnia et faciam.
XVII. Scr. a.u.c. 708. Video, quid agas: tuas quoque epistulas vis referri in volumina. Sed heus tu,
qui xan?n esse meorum scriptorum soles,
unde illud tam êxuron,
"valetudini fideliter inserviendo?" unde in istum locum
"fideliter" venit? cui verbo domicilium est proprium in officio,
migrationes in alienum multae: nam et doctrina et domus et ars et ager etiam
fidelis dici potest, ut sit, quomodo Theophrasto placet, verecunda tralatio. Sed
haec coram. Demetrius venit ad me quo quidem comitatu éfwm¤lhsa
satis scis etueum videlicet non potuisti videre; cras aderit: videbis igitur;
nam ego hinc perendie mane cogito. Valetudo tua me valde sollicitat, sed inservi
et fac omnia: tum te mecum esse, tum mihi cumulatissime satisfacere putato.
Cuspio quod operam dedisti, mihi gratum est; valde enim eius causa volo. Vale.
XVIII. Scr. post a.u.c. 707 (708?). Quid igitur? non sic oportet? equidem censeo sic; addendum etiam
"SUO." Sed, si placet, invidia vitetur, quam quidem ego saepe
contempsi. Tibi diaforhsin gaudeo profuisse;
si vero etiam Tusculanum, dei boni! quanto mihi illud erit amabilius! Sed, si me
amas, quod quidem aut facis aut perbelle simulas, quod tamen in modum procedit,
sed, utut est, indulge valetudini tuae, cui quidem tu adhuc, dum mihi
deservis, servisti non satis. Ea quid postulet, non ignoras: p°cin,
éxop¤an, per¤paton sÊmmetron, trðcin, eÈlus¤an
xoil¤aw. Fac bellus revertare: non modo te, sed etiam Tusculanum
nostrum plus amem. Paredrum excita, ut hortum ipse conducat: sic olitorem ipsum
commovebis. Helico nequissimus HS CIC dabat nullo aprico horto, nullo
emissario, nulla maceria, nulla casa: iste nos tanta impensa derideat? Calface
hominem, ut ego Mothonem; itaque abutor coronis. De Crabra quid agatur, etsi
nunc quidem etiam nimium est aquae, tamen velim scire. Horologium mittam et
libros, si erit sudum. Sed tu nullosne tecum libellos? an pangis aliquid
Sophocleum? fac opus appareat. A. Ligurius, Caesaris familiaris, mortuus est,
bonus homo et nobis amicus. Te quando exspectemus, fac ut sciam. Cura te
diligenter. Vale.
XIX. Scr. eodem anno, quo Ep. XVIII. Exspecto tuas litteras de multis rebus, te ipsum multo magis. Demetrium redde
nostrum et aliud, si quid potes boni. De Aufidiano nomine nihil te hortor; scio
tibi curae esse; sed confice et, si ob eam rem moraris, accipio causam, si id te
non tenet, advola. Litteras tuas valde exspecto. Vale.
XX. Scr. eodem anno, quo Ep. XVIII. Sollicitat, ita vivam, me tua, mi Tiro, valetudo; sed confido, si
diligentiam, quam instituisti, adhibueris, cito te firmum fore. Libros compone;
indicem, quum Metrodoro libebit, quoniam eius arbitratu vivendum est. Cum
olitore, ut videtur. Tu potes Kalendis spectare gladiatores, postridie redire,
et ita censeo; verum, ut videbitur. Cura te, si me amas, diligenter. Vale.
XXI. Scr. Athenis exeunte m. Dec. a.u.c. 710. Quum vehementer tabellarios exspectarem quotidie, aliquando venerunt post
diem quadragesimum [et] sextum, quam a vobis discesserant; quorum mihi fuit
adventus optatissimus; nam, quum maximam cepissem laetitiam ex humanissimi et
carissimi patris epistula, tum vero iucundissimae tuae litterae cumulum mihi
gaudii attulerunt. Itaque me iam non poenitebat intercapedinem scribendi
fecisse, sed potius laetabar; fructum enim magnum humanitatis tuae capiebam ex
silentio mearum litterarum. Vehementer igitur gaudeo te meam sine dubitatione
accepisse excusationem. Gratos tibi optatosque esse, qui de me rumores
afferuntur, non dubito, mi dulcissime Tiro, praestaboque et enitar, ut in dies
magis magisque haec nascens de me duplicetur opinio: quare, quod polliceris, te
bucinatorem fore existimationis meae, firmo id constantique animo facias licet;
tantum enim mihi dolorem cruciatumque attulerunt errata aetatis meae, ut non
solum animus a factis, sed aures quoque a commemoratione abhorreant: cuius te
sollicitudinis et doloris participem fuisse notum exploratumque est mihi; nec id
mirum; nam quum omnia mea causa velles mihi successa, tum etiam tua, socium enim
te meorum commodorum semper esse volui. Quoniam igitur tum ex me doluisti, nunc
ut duplicetur tuum ex me gaudium, praestabo. Cratippo me scito non ut
discipulum, sed ut filium esse coniunctissimum; nam quum audio illum libenter,
tum etiam propriam eius suavitatem vehementer amplector: sum totos dies cum eo
noctisque saepenumero partem; exoro enim, ut mecum quam saepissime coenet. Hac
introducta consuetudine saepe inscientibus nobis et coenantibus obrepit
sublataque severitate philosophiae humanissime nobiscum iocatur. Quare da
operam, ut hunc talem, tam iucundum, tam excellentem virum videas quam primum.
Nam quid ego de Bruttio dicam? quem nullo tempore a me patior discedere, cuius
quum frugi severaque est vita, tum etiam iucundissima convictio; non est enim
seiunctus iocus a filolag¤ai et quotidiana sujhtÆsei.
Huic ego locum in proximo conduxi et, ut possum, ex meis angustiis illius
sustento tenuitatem. Praeterea declamitare Graece apud Cassium institui; Latine
autem apud Bruttium exerceri volo. Utor familiaribus et quotidianis
convictoribus, quos secum Mytilenis Cratippus adduxit, hominibus et doctis et
illi probatissimis. Multum etiam mecum est Epicrates, princeps Atheniensium, et
Leonides et horum ceteri similes. Tå m¢n oÔn
xay' ¾mçw tãde. De Gorgia autem quod mihi
scribis, erat quidem ille in quotidiana declamatione utilis, sed omnia
postposui, dummodo praeceptis patris parerem, diarrÆdhn
enim scripserat, ut eum dimitterem statim: tergiversari nolui, ne mea nimia spoudØ
suspicionem ei aliquam importaret, deinde illud etiam mihi sucurrebat, grave
esse me de iudicio patris iudicare; tuum tamen studium et consilium gratum
acceptumque est mihi. Excusationem angustiarum tui temporis accipio; scio enim,
quam soleas esse occupatus. Emisse te praedium vehementer gaudeo feliciterque
tibi rem istam evenire cupio--hoc loco me tibi gratulari noli mirari; eodem enim
fere loco tu quoque emisse te fecisti me certiorem--. Habes deponendae tibi sunt
urbanitates; rusticus Romanus factus es. Quomodo ego mihi nunc ante oculos tuum
iucundissimum conspectum propono? videor enim videre ementem te rusticas res,
cum villico loquentem, in lacinia servantem ex mensa secunda semina. Sed, quod
ad rem pertinet, me tum tibi defuisse aeque ac tu doleo; sed noli dubitare, mi
Tiro, quin te sublevaturus sim, si modo fortuna me, praesertim quum sciam
communem nobis emptum esse istum fundum. De mandatis quod tibi curae fuit, est
mihi gratum; sed peto a te, ut quam celerrime mihi librarius mittatur, maxime
quidem Graecus; multum mihi enim eripitur operae in exscribendis hypomnematis.
Tu velim in primis cures, ut valeas, ut una sumfilologeðn
possimus. Antherum tibi commendo.
XXII. Scr. a.u.c. 708. Spero ex tuis litteris tibi melius esse, cupio certe; cui quidem rei omni
ratione cura ut inservias et cave suspiceris contra meam voluntatem te facere,
quod non sis mecum: mecum es, si te curas; quare malo te valetudini tuae servire
quam meis oculis et auribus; etsi enim et audio te et video libenter, tamen hoc
multo erit, si valebis, iucundius. Ego hic cesso, quia ipse nihil scribo, lego
autem libentissime; tu istic, si quid librarii mea manu non intelligent,
monstrabis: una omnino interposito difficilior est, quam ne ipse quidem facile
legere soleo, de quadrimo Catone. De triclinio cura, ut facis: Tertia aderit,
modo ne Publius rogatus sit. Demetrius iste numquam omnino Phalereus fuit, sed
nunc plane Billienus est; itaque te do vicarium: tu eum observabis; etsi--;
verumtamen de illis--: nosti cetera. Sed tamen, si quem cum eo sermonem
habueris, scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam
longissimas litteras legam. Cura, mi Tiro, ut valeas: hoc gratius mihi facere
nihil potes. Vale.
XXIII. Scr. Puteolia exeunte mense Aprili a.u.c.
710. Tu vero confice professionem, si potes; etsi haec pecunia ex eo genere est,
ut professione non egeat; verumtamen--. Balbus ad me scripsit tanta se epifora
oppressum, ut loqui non posset. Antonius de legem quid egerit. Liceat modo
rusticari. Ad Bithynicum scripsi. De Servilio tu videris, qui senectutem non
contemnis; etsi Atticus noster, quia quondam me commoveri panixoiw
intellexit, idem semper putat nec videt, quibus praesidiis philosophiae saeptus
sim, et hercle, quod timidus ipse est, yorubopoiei. Ego tamen Antonii
inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum,
sed non ante, quam te videro; nec tamen te avoco a syngrapha: eggion gonu
xnhmhw. Cras exspecto Leptam et n<ostrum> ad cuius rutam puleio mihi
tui sermonis utendum est. Vale.
XXIV. Scr. mense Maio a.u.c. 710. Etsi mane Harpalum miseram, tamen, quum haberem, cui recte darem litteras,
etsi novi nihil erat, iisdem de rebus volui ad te saepius scribere, non
quin confiderem diligentiae tuae, sed rei me magnitudo movebat. Mihi prora et
puppis, ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi, ut rationes
nostras explicares. Ofillio et Aurelio utique satisfiat. A. Flamma, si non potes
omne, partem aliquam velim extorqueas, in primisque, ut expedita sit pensio K.
Ian. De attributione conficies, de repraesentatione videbis. De domesticis rebus
hactenus; de publicis omnia mihi certa: quid Octavius, quid Antonius, quae
hominum opinio, quid futurum putes. Ego vix teneor, quin accurram; sed si
litteras tuas exspecto. Et scito Balbum tum fuisse Aquini, quum tibi est dictum,
et postridie Hirtium: puto utrumque ad aquas; sed quid egerint--. Dolabellae
procuratores fac ut admoneantur: appellabis etiam Papiam. Vale.
XXV. Scr. Athenis exeunte a.u.c. 710. Etsi iusta et idonea usus es excusatione intermissionis litterarum tuarum,
tamen, id ne saepius facias, rogo; nam, etsi de re publica rumoribus et nuntiis
certior fio et de sua in me voluntate semper ad me perscribit pater, tamen de
quavis minima re scripta a te ad me epistula semper fuit gratissima. Quare quum
in primis tuas desiderem litteras, noli committere, ut excusatione potius
expleas officium scribendi quam assiduitate epistularum. Vale.
XXVI. Scr. exeunte a.u.c. 710. Verberavi te cogitationis tacito dumtaxat convicio, quod fasciculus alter ad
me iam sine tuis litteris perlatus est. Non potes effugere huius culpae poenam
te patrono: Marcus est adhibendus, isque diu et multis lucubrationibus
commentata oratione vide ut probare possit te non peccasse. Plane te rogo: sicut
olim matrem nostram facere memini, quae lagonas etiam inanes obsignabat, ne
dicerentur inanes aliquae fuisse, quae furtim essent exsiccatae, sic tu,
etiamsi, quod scribas, non habebis, scribito tamen, ne furtum cessationis
quaesivisse videaris; valde enim mihi semper et vera et dulcia tuis epistulis
nuntiantur. Ama nos et vale.
XXVII. Scr. Romae exeunte a.u.c. 710 (ante III.
Kal. Ian.). Mirificam mihi verberationem cessationis epistula dedisti; nam, quae parcius
frater perscripserat, verecundia videlicet et properatione, ea tu sine
assentatione, ut erant, ad me scripsisti, et maxime de consulibus designatis,
quos ego penitus novi libidinum et languoris effeminatissimi animi plenos; qui
nisi a guvernaculis recesserint, maximum ab universo naufragio periculum est.
Incredibile est, quae ego illos sciam oppositis Gallorum castris in aestivis
fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum
deleniet. Res est aut tribuniciis aut privatis consiliis munienda; nam isti duo
vix sunt digni, quibus alteri Caesenam, alteri Cossutianarum tabernarum
fundamenta credas. Te, ut dixi, fero oculis. Ego vos a. d. III K. videbo tuosque
oculos, etiamsi te veniens in medio foro videro, dissuaviabor. Me ama et
vale.
© Aerius, 2004
Laodiceae; med. Mart.(?) 50
Sidae; iii aut prid. Non. Sext. 50
in Cumano; vi vel v Non. Mai. 49
Tarsi; c. xv Kal. Sext. 50
Laodiceae; in. Mai. 50
in castris ad Pyramum; c. ix Kal. Quint. 50
Liber III
I. Scr. Romae exeunte a.u.c. 702.
CICERO APPIO IMP. S. D.
M. CICERO PROCOS. S. D. APPIO PULCHRO IMP.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
hoi ke me timêsousi, malista de mêtieta Zeus.
M. CICERO S. D. AP. PULCHRO.
M. CICERO AP. PULCHRO S.<
M. CICERO AP. PULCHRO S.
M. CICERO AP. PULCHRO, ut spero, CENSORI S. D.
M. CICERO AP. PULCHRO S.
M. CICERO AP. PULCHRO S.
Liber IV
I. Scr. in Cumano exeunte mense Aprili a.u.c. 705.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
SERVIUS CICERONI S.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
M. CICERO S. D. M. MARCELLO.
CICERO MARCELLO S.
MARCELLUS CICERONI S. PLURIMAM.
SERVIUS CICERONI SAL. PLUR.
M. CICERO S. D. P. FIGULO.
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
M. CICERO S. D. CN. PLANCIO.
Liber V
I. Scr. in Gallia citeriore a.u.c. 692.
Q. METELLUS Q. F. CELER PROCOS. S. D. M. TULLIO CICERONI.
M. TULLIUS M. F. CICERO Q. METELLO Q. F. CELERI PROCOS. S. D.
Q. METELLUS NEPOS S. D. M. CICERONI.
M. CICERO S. D. Q. METELLO COS.
M. CICERO S. D. C. ANTONIO M. F. IMP.
M. CICERO S. D. P. SESTIO L. F. PROQ.
M. TULLIUS M. F. CICERO S. D. CN. POMPEIO CN. F. MAGNO IMPERATORI.
M. CICERO S. D. M. LICINIO P. F. CRASSO.
VATINIUS IMP. CICERONI SUO SAL.
VATINIUS CICERONI SUO SAL.
M. CICERO VATINIO IMP. SAL.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.
L. LUCCEIUS Q. F. S. D. M. TULLIO M. F.
M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F.
M. CICERO S. D. T. TITIO.
M. CICERO S. D. P. SITTIO P. F.
M. CICERO S. D. T. FADIO.
CICERO RUFO.
CICERO RUFO.
M. CICERO S. D. L. MESCINIO.
Liber VI
I. Scr. Romae a.u.c. 709.
M. CICERO S. D. A. TORQUATO
M. CICERO S. D. A. TORQUATO
M. CICERO S. D. A. TORQUATO
M. CICERO S. D. A. TORQUATO
M. CICERO S. D. A CAECINAE
M. CICERO S. D. A. CAECINAE
CAECINA CICERONI PLUR. SAL
CICERO CAECINAE
M. CICERO T. FURFANIO PROCOS. S
CICERO TREBIANO S. D
[M.] CICERO S. D. TREBIANO
CICERO AMPIO SAL. PLUR
CICERO LIGARIO
CICERO LIGARIO
CICERO BASILO SAL
BITHYNICUS CICERONI SAL
CICERO BITHYNICO
CICERO LEPTAE
CICERO LEPTAE
CICERO TORANIO SAL
CICERO TORANIO
CICERO DOMITIO
Liber VII
I. Scr. Romae a.u.c. 699.
M. CICERO S. D. M. MARIO.
M. CICERO S. D. M. MARIO.
M. CICERO S. D. M. MARIO
M. CICERO S. D. MARIO.
CICERO CAESARI IMP. S. D.
CICERO S. D. TREBATIO.
multi, qui domi aetatem agerent, propterea sunt improbati;
CICERO TREBATIO.
CICERO TREBATIO.
CICERO TREBATIO.
[M.] CICERO S. D. TREBATIO.
CICERO TREBATIO.
CICERO TREBATIO.
[M.] CICERO S. D. TREBATIO.
CICERO TREBATIO.
CICERO TREBATIO.
[M.] CICERO S. D. TREBATIO.
CICERO TREBATIO SAL.
CICERO TREBATIO SAL.
CICERO TREBATIO SAL.
CICERO TREBATIO SAL.
CICERO TREBATIO SAL.
CICERO TREBATIO SAL.
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.
M. CICERO S. D. M. FADIO GALLO.
CICERO S. D. GALLO.
M. CICERO S. D. GALLO.
[M.] CICERO S. D. CURIO.
CURIUS [M.] CICERONI SUO SAL.
CICERO CURIO S. D.
CICERO CURIO S. D.
[M.] CICERO S. D. VOLUMNIO.
[M.] CICERO S. D. VOLUMNIO.
Liber VIII
I. Scr. Romae mense Maio (post IX Kal. Iun.) a.u.c. 703.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
CAELIUS CICERONI SAL.
Liber IX
I. Scr. Romae a.u.c. 708 (post Kal. Octobres?).
CICERO VARRONI SAL.
CICERO VARRONI.
CICERO VARRONI.
CICERO VARRONI.
CICERO VARRONI.
CICERO VARRONI.
CICERO VARRONI.
CICERO VARRONI.
DOLABELLA S. D. CICERONI.
M. CICERO S. D. P. DOLABELLAE.
CICERO DOLABELLAE S.
CICERO DOLABELLAE.
CICERO DOLABELLAE SAL.
CICERO DOLABELLAE CONSULI SUO S.
CICERO PAETO S.
CICERO PAETO SAL.
CICERO PAETO.
CICERO S. D. PAETO.
CICERO S. D. PAETO.
CICERO PAETO.
CICERO PAETO SAL.
CICERO PAETO.
hic cubile inire est ausus
CICERO PAETO.
CICERO PAETO S. D.
CICERO IMP. PAETO.
CICERO PAETO S. D.
Liber X
I. Scr. Romae post K. Sept. et ante XIV. K. Oct. a.u.c. 710.
CICERO PLANCO.
CICERO PLANCO SAL.
CICERO PLANCO SAL.
PLANCUS CICERONI.
CICERO PLANCO SAL.
CICERO PLANCO.
PLANCUS CICERONI.
PLANCUS IMP. COS. DESIG. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE
ROMANAE.
PLANCUS CICERONI SAL.
CICERO PLANCO.
PLANCUS CICERONI.
CICERO PLANCO.
CICERO PLANCO.
CICERO PLANCO SAL.
PLANCUS CICERONI.
CICERO PLANCO.
PLANCUS CICERONI.
PLANCUS CICERONI.
CICERO PLANCO.
CICERO PLANCO.
PLANCUS CICERONI.
CICERO PLANCO.
PLANCUS CICERONI.
PLANCUS IMP. COS. DESIG. S. D. CICERONI.
CICERO S. D. FURNIO.
M. CICERO S. D. C. FURNIO.
CICERO LEPIDO SAL.
CICERO TREBONIO SAL.
CICERO APPIO SAL.
GALBA CICERONI SAL.
C. ASINIUS POLLIO M. TULLIO CICERONI S. D.
C. ASINIUS POLLIO M. TULLIO CICERONI.
POLLIO CICERONI SAL. PLUR.
M. LEPIDUS IMP. ITER. PONT. MAX. S. D. M. TULLIO CICERONI.
M. LEPIDUS IMP. ITER. PONTIFEX MAX. S. D. SENATUI POPULO PLEBIQUE ROMANAE.
Liber XI
D. BRUTUS BRUTO SUO ET CASSIO SAL.
BRUTUS ET CASSIUS PRAETORES M. ANTONIO COS.
BRUTUS ET CASSIUS PR. S. D. ANTONIO COS.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DES.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI..
D. BRUTUS COS. DESIG. M. CICERONI S. D.
M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D.
M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D.
M. CICERO D. BRUTO COS. DESIG. S. D.
M. CICERO D. BRUTO S. D.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
D. BRUTUS IMP. COS. DESIG. S. D. M. CICERONI.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
M. CICERO S. D. D. BRUTO.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI.
M. CICERO S. D. D. BRUTO IMP. COS. DESIG.
M. CICERO S. D. D. BRUTO.
D. BRUTUS S. D. M. CICERONI..
CICERO MATIO SAL.
MATIUS CICERONI SAL.
CICERO OPPIO S. D.
Liber XII
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
CICERO CASSIO SAL.
C. CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI.
C. CASSIUS PROCOS. S. D. M. CICERONI SUO.
C. CASSIUS Q. S. D. M. CICERONI
LENTULUS CICERONI SUO S. P. D.
P. LENTULUS P. F. PRO Q. PRO PR. S. D. COSS. PR. TR. PL. SENATUI POPULO PLEBIQUE
ROMANAE.
TREBONIUS CICERONI SAL.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE.
CICERO S. D. CORNIFICIO COLLEGAE.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
CICERO CORNIFICIO SAL.
Liber XIII
M. CICERO S. D. C. MEMMIO.
CICERO MEMMIO SAL.
CICERO MEMMIO SAL.
M. CICERO S. D. Q. VALERIO Q. F. ORCAE LEGATO PROPR.
M. CICERO S. D. Q. VALERIO LEG. PROPR.
M. CICERO Q. VALERIO Q. F. ORCAE PROCOS.
CICERO CLUVIO SAL.
M. CICERO M. RUTILIO SAL.
CICERO CRASSIPEDI SAL.
CICERO BRUTO SAL.
CICERO BRUTO SAL.
CICERO BRUTO SAL.
CICERO BRUTO SAL.
CICERO BRUTO SAL.
CICERO CAESARI IMP. SAL.
¹w f“to, tŽn d' Íxeow nefƒlh ßx“luce mƒlaina.
Èll mƒga =ƒjaw ti xa ßssomƒnoisi puyƒsyai.
CICERO CAESARI SAL.
M. CICERO S. D. SER. SULPICIO.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO SERVIO SAL.
CICERO L. PLANCO SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSUL SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
CICERO ACILIO PROCONSULI SAL.
M. CICERO S. D. Q. ANCHARIO Q. F. PROCOS.
CICERO CULLEOLO SAL.
M. CICERO S. D. L. CULLEOLO PROCOS.
M. CICERO R. GALLIO.
CICERO GALLIO SAL.
CICERO APPULEIO PROQUAESTORI.
CICERO APPULEIO SAL.
CICERO SILIO SAL.
M. CICERO C. SEXTILIO RUFO QUAESTORI SAL. D.
CICERO CURIO PROCOS.
CICERO S. D. ACILIO
M. CICERO P. CAESIO S. D.
CICERO REGI SAL.
CICERO THERMO PROPR. SAL.
CICERO THERMO PROPR. SAL.
CICERO THERMO PROPR. SAL.
CICERO THERMO PROPR. SAL.
CICERO THERMO PROPR. SAL.
M. CICERO C. TITIO L. F. RUFO PR. URB. SAL.
M. CICERO C. CURTIO PEDUCAEANO PR. SAL.
M. CICERO C. MUNATIO C. F. SAL.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
M. CICERO S. D. P. SILIO PROPR.
M. CICERO P. SERVILIO SAL.
M. CICERO P. SERVILIO PROPR. SAL.
M. TULLIUS CICERO P. SERVILIO ISAURICO PROCOS. COLLEGAE SAL. PLURIMAM.
M. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE SAL. PLURIMAM.
M. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE SAL. PLUR.
M. CICERO S. D. P. SERVILIO COLLEGAE.
M. CICERO P. SERVILIO COLLEGAE SAL.
M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. SAL.
M. CICERO Q. PHILIPPO PROCOS. SAL.
M. CICERO T. TITIO T. F. LEG. S. D.
M. CICERO IIII VIRIS ET DECURIONIBUS S. D.
M. CICERO S. D. P. SULPICIO IMPERATORI.
M. CICERO A. ALLIENO SAL.
M. CICERO S. D. A. ALLIENO PROCOS.
Liber IV
TULLIUS TERENTIAE SUAE, TULLIOLAE SUAE, CICERONI SUO SALUTEM DICIT.
TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIOLAE ET CICERONI SUIS.
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE ET TULLIAE ET CICERONI.
TULLIUS S. D. TERENTIAE ET TULLIAE ET CICERONI SUIS.
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.
TULLIUS SUIS S. DICIT.
TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. PLURIMAM.
TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL.
TULLIUS TERENTIAE SUAE SAL. PLURIMAM.
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.
TULLIAE TERENTIAE SUAE S. D.
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.
TULLIUS TERENTIAE ET PATER TULLIAE, DUABUS ANIMIS SUIS, ET CICERO MATRI OPTIMAE,
SUAVISSIMAE SORORI S. P. D.
TULLIUS S. D. TERENTIAE.
TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
TULLIUS TERENTIAE SUAE ET PATER SUAVISSIMAE FILIAE, CICERO MATRI ET SORORI S. D.
PLUR.
TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.
TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
TULLIUS S. D. TERENTIAE SUAE.
TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
TULLIUS TERENTIAE SUAE S. D.
Liber XV
M. TULLIUS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATUI.
M. TULLIUS M. F. CICERO PROCOS. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATUI.
M. CICERO S. D. M. CATONI.
M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI.
M. CATO S. D. M. CICERONI IMP.
M. CICERO S. D. M. CATONI.
M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO COS. DESIG.
M. CICERO PROCOS. S. D. C. MARCELLO COLLEGAE.
M. CICERO PROCOS. S. D. M. MARCELLO COS.
M. CICERO IMP. SAL. D. C. MARCELLO C. F. COS.
M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO COS.
M. CICERO PROCOS. S. D. L. PAULLO COS. DESIG.
M. CICERO IMP. S. D. L. PAULLO COS.
M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PROQ.
M. CICERO S. D. C. CASSIO.
M. CICERO S. D. C. CASSIO.
M. CICERO C. CASSIO SAL.
M. CICERO S. D. C. CASSIO.
C. CASSIUS S. D. M. CICERONI.
M. CICERO S. D. C. TREBONIO.
M. CICERO S. D. C. TREBONIO.
Liber VI
TULLIUS TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC. ET CICERO MEUS ET FRATER ET FRATRIS F.
TULLIUS TIRONI SUO SAL.
TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL. DIC. ET Q. PATER ET. FILIUS.
TULLIUS TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC. ET CICERO ET Q. FRATER ET Q. F.
TULLIUS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI HUMANISSIMO ET OPTIMO SAL. PLUR. DIC.
TULLIUS ET CICERO ET Q. Q. TIRONI SAL. PLUR. DICUNT.
TULLIUS ET CICERO S. D. TIRONI SUO.
Q. CICERO TIRONI S. D.
cËxow d¢ lept³ xrvtÐ
polemi‰taton cËxow d¢ lept³ xrvtÐ polemi‰taton,
inquit Euripides: cui tu quantum credas, nescio; ego certe singulos eius versus
singula testimonia puto. Effice, si me diligis, ut valeas et ut ad nos firmus ac
valens quam primum venias. Ama nos et vale. Q. f. tibi salutem dicit.
TULLIUS ET CICERO TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC.
TULLIUS TIRONI SAL.
TULLIUS ET CICERO, TERENTIA, TULLIA, Q. Q. TIRONI SAL. PLURIMAM DIC.
TULLIUS S. D. TIRONI SUO.
TULLIUS TIRONI SAL.
TULLIUS TIRONI SAL.
TULLIUS TIRONI SAL.
Scripta iam epistula Hermia venit. Accepi tuam epistulam
vacillantibus litterulis; nec mirum, tam gravi morbo. Ego ad te Aegyptam misi,
quod nec inhumanus est et te visus est mihi diligere, ut is tecum esset, et cum
eo cocum, quo uterere. Vale.
Q. M. FRATRI SAL.
TULLIUS TIRONI SAL.
TULLIUS TIRONI SAL.
TULLIUS TIRONI SUO SAL.
TULLIUS TIRONI SAL.
CICERO F. TIRONI SUO DULCISSIMO SAL.
TULLIUS TIRONI SUO SAL.
CICERO TIRONI SAL.
TULLIUS TIRONI SAL.
CICERO F. TIRONI SUO SAL.
Q. CICERO TIRONI SUO SAL. PLUR. DIC.
Q. CICERO TIRONI SUO SAL. PLURIMAM DICIT.