© Vergilius
E-Text: Bibliotheca Augustana
de qua saepe tibi, venit, sed, Tucca, videre
non licet: occulitur limine clausa viri.
de qua saepe tibi, non venit adhuc mihi, namque
si occulitur: longe est, tangere quod nequeas.
venerit, audivi. sed iam mihi nuntius iste
quid prodest? illi dicite cui rediit.
Corinthiorum amator iste verborum,
iste, iste rhetor, +namque quatenus+ totus
Thucydides, tyrannus Atticae febris,
tau Gallicum, min et sphin ut male illisit,
ita omnia ista verba miscuit fratri.
ite hinc, inanes, ite, rhetorum ampullae,
inflata rhoeso non Achaico verba,
et vos, Selique Tarquitique Varroque,
scholasticorum natio madens pingui
ite hinc, inane cymbalon iuventutis.
tuque, o mearum cura, Sexte, curarum,
vale, Sabine, iam valete, formosi.
nos ad beatos vela mittimus portus
magni petentes docta dicta Sironis
vitamque ab omni vindicabimus cura.
ite hinc Camenae vos quoque. ite iam sane,
dulces Camenae - nam fatebimur verum,
dulces fuistis -: et - tamen meas chartas
revisitote, sed pudenter et raro.
villula, quae Sironis eras, et pauper agelle,
verum illi domino tu quoque divitiae,
me tibi et hos una mecum, quos semper amavi,
siquid de patria tristius audiero,
commendo imprimisque patrem: tu nunc eris illi
Mantua quod fuerat quodque Cremona prius.
© Aerius, 2004